Imágenes de páginas
PDF
EPUB

coelo, ad instar volucris : defectus vero humi serpat instar reptilis. Præclare Heraclitus ; Lumen siccum, optima anima. Nam si ex humo humorem contra

1 hat anima, prorsus deprimitur et degenerat: interim tamen2 modus adhibendus est, ut ab illa siccitate laudata lumen reddatur subtilius, non corripiatur incendium. Atque hæc cuivis fere nota sunt. At via illa in intellectualibus, inter 3 Scyllam et Charybdim, certe et peritiam navigandi et felicitatem desiderat. Si enim in Scyllam incidant naves, illiduntur cautibus: sin in Charybdim, absorbentur. Cujus parabolæ ea videtur esse vis (quam nos breviter perstringemus, tametsi infinitam trahat contemplationem), ut in omni doctrina et scientia, earumque regulis et axiomatibus, modus teneatur inter distinctionum scopulos, et universalium voragines. Hæc enim duo naufragiis ingeniorum et artium famosa sunt.

[blocks in formation]

TRADITUR Sphinx fuisse monstrum specie multiforme; facie et voce virginis ; pennis volucris; unguibus gryphi : jugum autem montis in agro Thebano tenebat, et vias obsidebat: mos autem ei erat, viatores ex insidiis invadere ac comprehendere, quibus in potestatem redactis, ænigmata quædam obscura et perplexa proponebat, quæ a Musis præbita et accepta putabantur. Ea si solvere et interpretari miseri captivi non possent, hæsitantes et confusos in illis, magna sævitia dilaniabat. Hæc calamitas cum diu grassaretur, præmium propositum est a Thebanis (ipsum Thebarum imperium) viro qui Sphingis ænigmata explicare possit, (neque enim alia superandæ illius ratio erat.) Tanto pretio excitatus Edipus, vir acer et prudens, sed pedibus læsis et perforatis, conditionem accepit, et experiri statuit. Postquam autem fidens animi et alacer se coram Sphinge stitisset ; illa ab eo quæsivit, quale tandem illud animal esset, quod primo quadrupes natum, postea bipes factum esset, deinde tripes, ad extremum rursus quadrupes. Ille præsenti animo respondit, illud in Hominem competere, qui sub ipsum partum et infantiam quadrupes provolvitur, et vix repere tentat; nec ita multo post erectus et bipes incedit; in senectute autem baculo innititur et se sustentat, ut tanquam tripes videatur ; extrema autem ætate decrepitus senex, labantibus nervis, quadrupes decumbit, et lecto affigitur. Itaque vero responso victoriam adeptus, Sphingem interemit; cujus corpus asello impositum, veluti in triumpho ducebatur: ipse autem ex pactis rex Thebanorum creatus est.

1 etenim. Ed. 1609. 2

prorsus degenerat. Etiam ex altera parte modus &c. Ed. 1609. 3 via autem illa inter. Ed. 1609.

Fabula elegans, nec minus prudens est: atque videtur conficta de Scientia, præsertim conjuncta practicæ. Siquidem scientia non absurde monstrum dici possit, cum ignorantibus et imperitis prorsus admirationi sit. Figura autem et specie multiformis est, ob immensam varietatem subjecti in qua scientia versatur : vultus et vox affingitur muliebris ob gratiam et loquacitatem ; adduntur alæ, quia scientiæ et earum inventa momento discurrunt et volant; cum communicatio' scien

1 in illis is omitted in Ed. 1609.

[ocr errors]

tiæ sit instar luminis de lumine, quod affatim incenditur. Elegantissime autem attribuuntur ungues acuti et adunci; quia scientiæ axiomata et argumenta penetrant mentem, eamque prehendunt et tenent, ut movere et elabi non possit : quod et sanctus philosophus notavit : Verba sapientum (inquit) sunt tanquam aculei, et veluti clavi in altum defixi. Omnis autem scientia collocata videtur in arduis et editis montium. Nam res sublimis merito putatur et excelsa, et ignorantiam tanquam ex superiore loco despiciens, atque etiam late et undequaque speculatur et prospicit, ut in verticibus montium fieri solet. Vias autem obsidere fingitur scientia, quia ubique in itinere isto sive peregrinatione vitæ humanæ, materia et occasio contemplationis se ingerit et occurrit. Proponit autem Sphinx quæstiones et ænigmata mortalibus varia et difficilia, quæ accepit a Musis. Ea tamen quamdiu apud Musas manent, sævitia fortasse carent. Donec enim nullus alius finis meditationis et disquisitionis sit, præter ipsum Scire, intellectus non premitur, nec in arcto ponitur, sed vagatur et expatiatur; atque in ipsa dus bitatione et varietate nonnullam jucunditatem et delectationem sentit : sed postquam a Musis hujusmodi ænigmata ad Sphingem transmissa sunt, id est ad practicam, ut instet et urgeat actio et electio et decretum ; tum demum ænigmata molesta et sæva esse incipiunt, et nisi solvantur et expediantur, animos hominum miris modis torquent et vexant, et in omnes partes distrahunt, et plane lacerant. Proinde in ænigmatibus Sphingis duplex semper proponitur conditio ; non solventi mentis laceratio ; solventi imperium. Qui enim rem callet, is fine suo potitur, atque omnis artifex operi suo imperat. Ænigmatum autem Sphingis duo in universum sunt genera ; ænigmata de natura rerum, atque ænigmata de natura hominis : atque similiter in præmium solutionis sequuntur duo imperia ; imperium in naturam, et imperium in homines : veræ enim philosophiæ naturalis finis proprius et ultimus est, imperium in res naturales, corpora, medicinas, mechanica, alia infinita ; licet Schola, oblatis contenta et sermonibus tumefacta, res et opera negligat et fere projiciat. Verum ænigma illud Edipodi propositum, ex quo ille imperium Thebanum adeptus est, pertinebat ad naturam hominis: quisquis enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber fere fortunæ suæ esse potest, et ad imperandum natus est. Id quod de Romanis artibus bene pronuntiatum est :

Tu regere imperio populos, Romane, memento;

Hæ tibi erunt artes.

Itaque apposite illud, quod Augustus Cæsar signo Sphingis sive de industria sive fortuito usus est. Ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in vitæ suæ curriculo plurima nova ænigmata de natura hominis felicissime solvit, quæ nisi dexter et paratus solvisset, multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula, Sphingis devictæ corpus in asellum impositum fuisse. Elegantissime certe, cum nihil sit tam acutum et abstrusum, quin postquam plane intellectum et deinceps pervulgatum sit, etiam tardo imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphingem a viro pedibus clavato : etenim nimis cito pede et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent; unde fit ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.

[blocks in formation]

NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia suá dirigere ei fuerit necesse.

Itaque captata opportunitate, Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit. Ei magna reverentia præbita est, ut et Domina Ditis vocata sit. Ceres autem ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum mosta et anxia, tædam äccensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis quæ apud inferos essent degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est.

Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Perithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis

« AnteriorContinuar »