Imágenes de páginas
PDF
EPUB

posset: aderat autem aquila, quæ jecur ejus interdiu rostro tundebat atque consumebat, noctu autem quantum comesum erat renascebatur, ut nunquam doloris materia deficeret. Memorant tamen hoc supplicium aliquando finem habuisse: Hercules enim in poculo quod a Sole acceperat, navigato oceano, ad Caucasum pervenit, atque Prometheum liberavit, aquila sagittis confixa. Instituta autem sunt in honorem Promethei, apud nonnullos populos, lampadiferorum certamina, in quibus decurrentes accensas faces ferebant, quas si extingui contigisset, victoriam sequentibus cedebant et se subducebant, atque is demum palmam accepit, qui primus facem accensam ad metam usque detulisset. Fabula contemplationes plurimas veras atque graves et præ se fert et premit. Nonnulla enim in ea jampridem recte notata, alia plane intacta sunt. Prometheus Providentiam liquido et diserte significat: atque in rerum universitate sola desumpta et delecta est ab antiquis Hominis fabrica et constitutio, quæ providentiæ attribuatur tanquam opus proprium. Hujus rei non solum illud in causa esse videtur, quod hominis natura mentem suscipit atque intellectum providentiæ sedem, atque durum quodammodo videtur et incredibile ex principiis brutis et surdis excitare et educere rationem et mentem ; ut fere necessario concludatur providentia animæ humanæ indita esse non sine exemplari et intentione et authoramento providentiæ majoris: verum et hoc præcipue proponitur, quod homo veluti centrum mundi sit, quatenus ad causas finales; adeo ut sublato e rebus homine, reliqua vagari sine proposito videantur et fluctuari, atque quod aiunt scope dissolutæ esse, nec finem petere. Omnia enim subserviunt homini, isque usum et fructum ex singulis elicit et capit.

[ocr errors]

Etenim astrorum conversiones et periodi et ad distinctiones temporum et ad plagarum mundi distributionem faciunt; et meteora ad præsagia tempestatum; et venti tum ad navigandum, tum ad molas et machinas; et plantæ atque animalia cujuscunque generis, aut ad domicilia hominis et latebras, aut ad vestes, aut ad victum, aut ad medicinam, aut ad levandos labores, aut denique ad delectationem et solatium referuntur: adeo ut omnia prorsus non suam rem agere videantur, sed hominis. Neque temere additum est, in massa illa et plasmate particulas ex diversis animantibus desumptas, atque cum luto illo temperatas et confusas fuisse ; quia verissimum est, omnium rerum quas universum complectitur hominem rem maxime compositam esse et decompositam, ut non immerito ab antiquis Mundus Minor vocatus sit. Quamvis enim verbi Microcosmi elegantiam chymici nimis putide et ad literam acceperint et detorserint, dum in homine omnem mineram, omne vegetabile, et reliqua, aut aliquid eis proportionatum, subesse volunt; manet tamen illud solidum et sanum quod diximus, corpus hominis omnium entium et maxime mistum et maxime organicum reperiri, quo magis admirandas virtutes et facultates suscipit et nanciscitur. Simplicium enim corporum vires pauca sunt, licet certæ et rapidæ, quia minime per mixturam refractæ, et comminutæ, et libratæ existunt: virtutis autem copia et excellentia in mistura et compositione habitat. Atque nihilominus homo in originibus suis videtur esse res inermis et nuda, et tarda in juvamentum sui, denique quæ plurimis rebus indigeat. Itaque festinavit Prometheus ad inventionem ignis, qui omnibus fere humanis necessitatibus et usibus suppeditat et ministrat levamenta et auxilia: ut si forma formarum anima, si instrumentum

instrumentorum manus, etiam auxilium auxiliorum sive opis opium ignis dici mereatur. Hinc enim operationes quamplurimæ, hinc artes mechanicæ, hinc scientiæ ipsæ infinitis modis adjuvantur. Modus autem furti ignis apte describitur, atque ex natura rei. Is fuisse perhibetur per virgam ex ferula ad currum solis admotam. Ferula enim ad percussionem et plagas adhibetur, ut luculenter significetur, ignis generationem per corporum violentas percussiones et collisiones fieri, ex quibus attenuantur materiæ, et in motu ponuntur, et ad calorem cœlestium suscipiendum præparantur, ignemque veluti ex curru solis modis clandestinis ac quasi furtim decerpunt et rapiunt. Sequitur parabolæ pars insignis. Homines, loco gratulationis et gratiarum actionis, ad indignationem et expostulationem versos esse, atque accusationem et Promethei et ignis apud Jovem instituisse; eamque rem Jovi acceptissimam fuisse, adeo ut hominum commoda ob hoc nova munificentia cumulaverit. Quorsum enim ista criminis ingrati erga authorem suum animi (quod vitium omnia fere complectitur) approbatio et remuneratio? Res alio spectare videtur. Hoc enim vult allegoria; incusationem et naturæ suæ et artis per homines factam, ex optimo mentis statu proficisci, atque in bonum cedere; contrarium diis invisum et infaustum esse. Qui enim naturam humanam vel artes receptas in immensum extollunt, et effusi sunt in admirationem earum rerum quas habent et possident, et scientias quas profitentur aut colunt perfectas prorsus censeri volunt, illi primo adversus divinam naturam minus reverentes sunt, cujus perfectioni sua fere æquiparant; deinde iidem erga homines magis sunt infructuosi, cum se ad fastigium.

1 Hinc enim omnis industria. Ed. 1609.

rerum jam pervenisse putent, et tanquam perfuncti ulteriora non quærant. Contra qui naturam et artes deferunt et accusant, et querimoniarum pleni sunt, illi vere et magis modestum animi sensum retinent, et perpetuo ad novam industriam et nova inventa extimulantur. Quo mihi magis mirari libet hominum inscitiam et malum genium, qui paucorum arrogantiæ servuli, istam Peripateticorum philosophiam, portionem Græcæ sapientiæ, nec eam magnam, in tanta veneratione habent, ut omnem ejus incusationem non solum inutilem sed suspectam et fere periculosam reddiderint. Atque magis probandus est et Empedocles, qui tanquam furens, et Democritus, qui magna cum verecundia, queruntur, omnia abstrusa esse, nihil nos scire, nil cernere, veritatem in profundis puteis immersam, veris falsa miris modis adjuncta atque intorta esse (nam Academia nova modum prorsus excessit), quam Aristotelis schola fidens et pronuntiatrix. Itaque monendi sunt homines, delationem naturæ et artis diis cordi esse, et novas eleemosynas et donaria a divina benignitate impetrare; et incusationem Promethei licet authoris et magistri, eamque acrem et vehementem, magis sanam et utilem quam gratulationem effusam esse; denique opinionem copiæ inter maximas causas inopiæ reponi. Quod vero attinet ad doni genus quod homines in præmium accusationis dicuntur accepisse (florem juventutis videlicet non deciduum), ejusmodi est, ut videantur antiqui de modis et medicinis ad senectutis retardationem et vitæ prolongationem facientibus non desperasse; sed illa utique numerasse potius inter ea quæ per hominum inertiam et incuriam, licet semel accepta, periere aut frustrata sunt, quam inter ea quæ plane negata et nunquam concessa fuerint. Significant enim et innuunt,

ex ignis vero usu, atque ex artis erroribus bene et strenue accusatis et convictis, munificentiam divinam ad hujusmodi dona hominibus non defuisse; ipsos sibi deesse, cum hoc deorum munus asello imposuerint lento et tardigrado; ea videtur esse Experientia, res stupida et plena moræ, ex cujus gradu tardo et testudineo antiqua illa querimonia de vita brevi et arte longa nata est. Atque certe nos in ea sumus opinione, facultates illas duas, Dogmaticam et Empiricam, adhuc non bene conjunctas et copulatas fuisse; sed nova deorum munera aut philosophiis abstractis, tanquam levi volucri, aut lentæ et tardæ experientia, tanquam asello, imposita esse. In quo tamen de asello illo non male ominandum est, nisi interveniat illud accidens viæ et sitis. Existimamus enim, si quis experientiæ veluti certa lege et methodo constanter militet, neque inter viam experimenta quæ vel ad lucrum faciunt vel ad ostentationem hauriendi siti corripiatur, adeo ut1 ad ea comparanda onus suum deponat et distrahat; eum munificentiæ divinæ auctæ et novæ bajulum non inutilem fore. Quod vero donum illud ad serpentes transierit, ea videtur adjectio ad fabulam ornatus fere gratia; nisi forte illud inseruerint, ut homines pudeat, se cum igne illo suo et tot artibus ea in se transferre non posse quæ natura ipsa compluribus aliis animalibus largita est. Etiam illa subita hominum cum Promethea reconciliatio postquam spe sua decidissent, monitum habet utile et prudens. Notat enim hominum levitatem et temeritatem in experimentis novis. enim si statim non succedant et ad vota respondeant, præpropera festinatione homines incepta deserunt, et præcipites ad vetera recurrunt, iisque reconciliantur. 1 sitiat, ut. Ed. 1609.

Ea

« AnteriorContinuar »