Imágenes de páginas
PDF
EPUB

circa currum subsultant illi dæmones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, veluti ira, insultatione, amore, videatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musæ. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum majestatem minuit, ut cum duces vitæ esse debeant, sint affectuum pedissequæ. Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse quæ ab alio relicta erat. Certissimum enim est, affectum id petere et ambire quod experientia repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive honores appetant, sive fortunas, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere sæcula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, ædificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis affectus per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin (veluti per frigus brumæ hedera), virescit et vigorem acquirit. Secundo, affectus prædominans omnes humanas actiones et omnia humana decreta tanquam hedera circumfunditur, atque iis se addit et adjungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere male sanus affectus in pravis religionibus luxurietur : aut si furores ab eo immitti putentur, cum omnis affectus et ipse furor brevis sit, et si vehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo laceratis evidentem habet parabolam ; cum affectus prævalidus et inquisitioni curiosæ et admonitioni salutari et liberæ asperrimus atque infensissimus sit. Postremo illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest ; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, et merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum a latente affectu et occulta cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate efferantur) proveniant : ut non facile sit distinguere facta Bacchi a factis Jovis.

1 arrogantia. Ed. 1609.

a

a

[blocks in formation]

r

ATALANTA cum velocitate excelleret, de victoria cursus cum Hippomene certamen iniit. Conditiones taminis erant; victori Hippomeni conjugium Atalantæ, mors victo. Neque dubia victoria videbatur, cum Atalantæ insuperabilis in cursu præstantia multorum exitio insignita fuisset. Itaque Hippomenes ad dolos animum adjecit. Paravit autem tria mala aurea, eaque secum portavit. Res geri cæpit; præcurrit Atalanta ; ille cum se a tergo relictum cerneret, artis non immemor, ex malis aureis unum ante conspectum A talantæ projecit; non recta quidem, sed ex transverso, ut illam et moraretur, atque insuper de via deduceret ; illa, cupiditate muliebri, et mali pulchritudine illecta, omisso stadio post malum cucurrit, et ad illud tollendum se submisit. Hippomenes interim spatium stadii non parvum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate jacturam temporis resarcivit, atque iterum emicuit: sed cum Hippomenes secundo et tertio hujusmodi moras ei injecisset, tandem victor astutia non virtute evasit.

1 circa se habuit. Ed. 1609..

Fabula videtur allegoriam insignem proponere de certamine Artis cum Natura. Ars enim, per Atalantam significata, virtute propria, si nihil obstet et impediat, longe natura velocior est, et veluti cursus citatioris ; et celerius ad metam pervenit. Hoc enim in omnibus fere effectis patet. Cernas fructus ex nucleis tarde, ex insitione celeriter provenire; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere: etiam in moralibus, dolorum oblivionem et solatia diuturnitas temporis quasi ex beneficio naturæ inducit ; philosophia autem (quæ veluti ars vivendi est) diem non expectat, sed præstat et repræsentat. Verum istam artis prærogativam et vigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quæ cursum suum verum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam, constanter produxerit ; sed perpetuo artes incepta præcidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantæ :

Declinat cursus, aurumque volubile tollit.

Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam vincere, et victam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere ; sed contrarium eveniat, ut ars in naturæ potestate sit, atque veluti nupta mulier conjugi pareat.

[blocks in formation]

TRADUNT antiqui Hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto factum, nisi quod Prometheus particulas ex diversis animalibus massæ admiscuerit. Ille autem cum opus suum beneficio suo tueri vellet, neque conditor solum generis humani videri, verum etiam amplificator, ad coelum ascendit furtim, fasces secum portans ex ferula, quibus ad currum solis admotis et accensis, ignem ad terram detulit, atque cum hominibus communicavit. Ob tantum Promethei meritum memorant homines parum gratos fuisse. Quinetiam conspiratione facta, et Prometheum et inventum ejus apud Jovem accusarunt. Ea res non perinde accepta, atque æquum videri possit. Nam ipsa accusatio Jovi et superis admodum cordi fuit. Itaque delectati non solum ignis usum hominibus indulserunt, verum et novum munus omnium maxime amabile et optabile (perpetuam nimirum juventam hominibus donarunt. Illi gestientes et inepti, donum deorum asello imposuerunt. Inter redeundum autem laborabat asellus siti gravi et vehementi ; cumque ad fontem quendam pervenisset, serpens fonti custos additus, eum a potu prohibuit, nisi illud, quodcunque esset, quod in dorso portaret, pacisci vellet : asellus miser conditionem accepit, atque hoc modo instauratio juventutis, in pretium haustus pusillæ aquæ, ab hominibus ad serpentes transmissa est.

Verum Prometheus a malitia sua non abscedens, atque hominibus post præmium illud eorum frustratum reconciliatus, animo vero erga Jovem exulcerato, dolos etiam ad sacrificium adhibere veritus non est. Atque duos aliquando tauros Jovi dicitur immolasse, ita tamen ut in alterius pelle carnes et adipem amborum incluserit, alteram pellem ossibus tantummodo suffarcinarit; atque deinde religiosus scilicet et benignus Jovi optionem concessit.

Jupiter, vafritiem et malam fidem ejus detestatus, sed nactus occasionem ultionis, ludibrium illud tauri elegit ; atque ad vindictam conversus, cum se insolentiam Promethei reprimere non posse animadverteret, nisi homimum genus (quo opere ille immensum turgebat et efferebatur) afflixisset, Vulcano imperavit, ut fæminam componeret pulchram et venustam, cui etiam dii singuli dotes suas impertierunt, quæ

idcirco Pandora vocata est. Huic foeminæ inter manus vasculum elegans posuerunt, in quo omnia mala et ærumnas incluserant; subsidebat autem in imo vase Spes. Illa cum vasculo suo ad Prometheum primo se contulit; eum captans, si forte ille vas accipere vellet et aperire: quod ille cautus et astutus rejecit. Itaque ad Epimetheum Promethei fratrem (sed diversæ admodum indolis) spreta deflexit. Ille nihil cunctatus vas temere aperuit; cumque mala illa omnigena evolare cerneret, sero sapiens, magna contentione et festinatione vasi operculum suum rursus indere conatus est, vix tamen ultimam et in fundo residentem Spem servare potuit. Postremo Prometheo Jupiter plurima et gravia imputans, quod ignis olim furtum fecisset, quod Jovis majestatem in sacrificio illo doloso ludibrio habuisset, quod donum ejus aspernatus esset, novo etiam additio crimine, quod Palladem vitiare tentasset, eum in vincula conjecit, et ad perpetuos cruciatus damnavit. Erat enim jussu Jovis adductus ad montem Caucasum, atque ibi columnæ alligatus, ut nullo pacto se movere

« AnteriorContinuar »