Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fuere Oceanus et Nox; hoc est, rerum vicissitudo, et judicium divinum obscurum et secretum ; etenim vices rerum per oceanum apte repræsentantur, ob perpetuum fluxum et refluxum: occulta autem providentia per noctem rite proponitur. Nam etiam apud ethnicos nocturna illa Nemesis, cum scilicet judicium humanum a divino discors esset, in observatione erat.

-Cadit et Ripheus, justissimus unus

Qui fuit ex Teucris, et servantissimus æqui.

Diis aliter visum.

Alata autem describitur Nemesis, ob subitas rerum conversiones, nec ante prævisas; nam in omni rerum memoria illud fere usuvenit, ut homines magni et prudentes per ea discrimina perierint quæ maxime contempserint. Certe, cum M. Cicero a Dec. Bruto de Octavii Cæsaris minus sincera fide et animo exulcerato monitus esset, illud tantum rescripsit: Te autem mi Brute sicut debeo amo, quod istud quicquid est nugarum me scire voluisti. Etiam corona Nemesis insignitur, ob naturam vulgi invidam et malignam: quando enim fortunati et potentes ruunt, tum fere vulgus exultat, et Nemesin coronat. Hasta autem in dextra ad eos pertinet quos Nemesis actu percutit et transfigit. Quos autem calamitate et infortunio non mactat, illis tamen spectrum illud atrum et infaustum in sinistra ostentat: obversantur enim proculdubio mortalibus etiam in summo fastigio felicitatis positis, mors et morbi, et infortunia, et amicorum perfidiæ, et inimicorum insidiæ, et rerum mutationes, et hujusmodi; veluti Æthiopes illi in phiala. Certe Virgilius, cum prælium Actiacum describit, de Cleopatra illud eleganter subjungit :

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro,
Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.

Verum non multo post quocunque se illa verteret tota agmina Ethiopum obversabantur. Ad extremum prudenter additur, Nemesin cervo insidere; quia vivax admodum animal est cervus; atque fieri fortasse potest ut qui juvenis fato ereptus sit Nemesin prævertat et effugiat; cui autem diuturna obvenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subjicitur, ac veluti substernitur.

XXIII.

ACHELOUS,

SIVE PRELIUM.

NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Dejaniræ contenderent, rem ad certamen deductam esse. Achelous autem, cum varias et multiplices formas tentasset (nam hoc ei facere licebat), tandem Herculi sub forma tauri torvi et frementis

occurrit, et ad pugnam se paravit. Hercules vero, solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit. Res cominus gesta est. Eventus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit: ille majorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta cornu Amaltheæ sive Copiæ Herculi largitus est.

Fabula ad belli expeditiones pertinet. Apparatus enim belli ex parte defensiva (qui per Acheloum proponitur) varius admodum et multiformis est. Nam invadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet: regio autem, quæ in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et villis in urbes

et castella cogit, pontes extruit, prosternit, copias et commeatus comparat, distribuit, in fluviis, portibus, collium faucibus, sylvis, et aliis rebus innumeris occupata est, ut novas rerum facies quotidie induat et experiatur; ac tandem cum abunde munita et instructa fuerit,1 tauri pugnacis formam et minas ad vivum repræsentet. Ille autem qui invadit, prælium captat, et in hoc maxime incumbit, inopiam in terra hostili metuens. Quod si fiat ut prælio commisso acie victor sit, et tanquam cornu hosti frangat; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione diminutus, ut se explicet et vires suas reparet, in munitiora se recipiat; atque urbes et regiones victori ad populandum et diripiendum relinquat; quod vere instar cornu illius Amaltheæ censeri possit.

XXIV.

DIONYSUS,

Fabula hæc

invenitur in

De Augmentis

aucta et locu

[blocks in formation]

NARRANT Semelen Jovis pellicem, postquam juramento eum inviolabili ad votum indefinitum libro secundo obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos Scientiarum, accederet talis qualis cum Junone consuespletata. set: itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses fœtui destinatos compleret; ex quo tamen onere Jupiter nonnihil claudicabat: itaque puer, quod Jovem dum in femore ejus portaretur gravaret et pungeret, Di

1 instructa sit. Ed. 1609.

onysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum, primus invenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto. Circa eum subsultabant dæmones deformes Cobali vocati, Acratus, et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et cæremoniarum inventor et institutor habebatur, ejus tamen generis quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus ; ille dum arbore conscensa spectator eorum quæ agerentur esse voluisset; hic cum lyram pulsaret. Atque hujus Dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

Fabula videtur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, sive affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est quam appetitus et desiderium Boni Apparentis. Concipitur vero semper Cupiditas in voto illicito, prius temere concesso quam intellecto et judicato. Postquam autem affectus effervescere cæperit, mater ejus (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Cupiditas autem dum

immatura est, in anima humana (quæ ejus genitor est, et per Jovem repræsentatur) et nutricatur et occultatur, præcique in animæ parte inferiore, tanquam femore; atque animum pungit et convellit et deprimit ; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur; id est, latebras quærit, atque clandestina est et quasi subterranea, donec remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis alicujus prætextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, Bacchum mortuum reviviscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti, sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem; siquidem præbita materia et occasione resurgunt. Atque de inventione vitis parabola prudens est: omnis enim affectus ingeniosus est et sagax ad investigandum fomites suos; ante omnia autem quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax; atque est eis instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus provinciarum subjugator, et expeditionis infinitæ susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et novis inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant et ad currum jugantur. Postquam enim affectus aliquis curulis esse cœpit non pedestris, et victor rationis et triumphator; in omnia quæ adversantur aut se opponunt crudelis est et indomitus et immitis. Facetum autem est, quod

« AnteriorContinuar »