Imágenes de páginas
PDF
EPUB

magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat; sed tamen nomen ejus maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministravit, ut cum tauro misceretur ; adeo ut ab hujus viri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam devorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille, malum malo tegens et cumulans, ad securitatem hujus pestis Labyrinthum excogitavit et exstruxit: opus fine et destinatione nefarium, artificio insigne et præclarum: ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret, atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur; etiam consilii ingeniosi author erat de filo, per quod errores labyrinthi retexerentur. Hunc Dædalum Minos magna cum severitate atque diligentia et inquisitione persecutus est; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum volandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille novitius, et artem ostentans, a coelo in aquam decidit.

Parabola videtur esse ejusmodi. In ipso introitu ejus, ea quæ apud excellentes artifices excubat et miris modis dominatur invidia notatur. Nullum enim genus hominum ex invidia, eaque acerba et tanquam interneciva, magis laborat. Accedit nota de genere pænæ inflicto minus politice et provide : ut Dædalus exulet. Etenim opifices præclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi : adeo ut exilium præstanti artifici vix supplicii loco sit. Nam aliæ vitæ conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et peregrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. De usu autem artium mechanica

rum quæ sequuntur manifesta sunt; multum enim illis debet vita humana, cum plurima et ad religionis apparatum, et ad civilium decus, et ad universæ vitæ culturam, ex illarum thesauris collata sint. Veruntamen ex eodem fonte emanant instrumenta libidinis, atque etiam instrumenta mortis. Missa enim arte lenonum, venena quæsitissima, atque tormenta bellica, atque hujusmodi pestes (quæ mechanicis inventis debentur) probe novimus quantum Minotaurum ipsum sævitia et pernicie superarint. Pulcherrima autem allegoria est de labyrintho, qua natura generalis Mechanicæ adumbratur. Omnia enim mechanica, quæ magis sunt ingeniosa et accurata, instar labyrinthi censeri possint ; propter subtilitatem et variam implicationem, et obviam similitudinem, quæ vix ullo judicio, sed tantum experientiæ filo, regi et discriminari possunt. Nec minus apte adjicitur, quod idem ille qui labyrinthi errores invenit, etiam fili commoditatem monstravit. Sunt enim artes mechanicæ veluti usus ambigui, atque faciunt et ad nocumentum et ad remedium, et fere virtus earum seipsam solvit et retexit. Artificia autem illicita, atque adeo artes ipsas, sæpius persequitur Minos ; hoc est, leges, quæ illas damnant et earum usum populis interdicunt. Nihilominus illæ occultantur et retinentur, et ubique et latebras et receptum habent; quod et bene notatum est in re non multum dissimili a Tacito suis temporibus de Mathematicis et Genethliacis, genus (inquit) hominum, quod in civitate nostra semper et retinebitur et vetabitur. Et tamen artes illicitæ et curiosæ cujuscunque generis, tractu temporis, cum fere quæ polliceantur non præstant, tanquam Icari de coelo) de existimatione sua decidunt, et in contemptum veniunt, et nimia ipsa ostentatione pereunt.

1 præstent. Ed. 1609.

Et certe si verum omnino dicendum est, non tam feliciter legum frænis coërcentur, quam coarguuntur ex vanitate propria.

[blocks in formation]

FABULANTUR poëtæ Vulcanum pudicitiam Minervæ sollicitasse, atque subinde cupidine incensum vim adhibuisse, atque in ipsa lucta semen in terram effudisse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiæ suberant in anguillæ similitudinem, exilia et deformia : cujus deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum curruum usum invenisse, ut quod in corpore magnificum erat ostentaret, probrum autem tegeret.

Hujus fabulæ miræ et prodigiosæ ea sententia esse videtur. Artem (quæ sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repræsentatur) quoties per corporum omnimodas vexationes naturæ vim facere, eamque vincere ac subigere contendat (natura autem sub persona Minervæ ob operum solertiam adumbratur), ad votum et finem destinatum raro pertingere ; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quædam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia ; quæ tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et veluti triumphantes circumducunt. Qualia fere et inter productiones chymicas, et inter subtilitates et novitates mechanicas sæpius notare licet; præsertim cum homines potius propositum urgentes, quam ab erroribus suis se recipientes, cum natura colluctentur magis, quam debito obsequio et cultu ejus amplexus petant.

[blocks in formation]

NARRANT poëtæ, extinctis prorsus prisci orbis incolis per

diluvium universale, cum soli restarent Deucalion et Pyrrha, qui ardebant desiderio pio et inclyto instaurandi generis humani, eos hujusmodi oraculum excepisse ; voti compotes futuros, si ossa matris acciperent et post se jacerent: quod illis primo magnam tristitiam et desperationem incussit: cum æquata rerum facie per diluvium, sepulchri perscrutatio omnino res sine exitu esset : sed tandem intellexerunt lapides terræ (cum tellus omnium mater habeatur) ab oraculo significari.

Fabula arcanum naturæ recludere videtur, et errorem animo humano familiarem corrigere. Hominis enim imperitia judicat rerum renovationes sive instaurationes ex earundem putredine et reliquiis (ut phænicen ex cinere propria) suscitari posse, quod nullo modo convenit; cum hujusmodi materiæ spatia sua confecerint, et ad initia ipsarum rerum prorsus ineptæ sint. Itaque retrocedendum ad principia magis communia.

[blocks in formation]

NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus veneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem ejus describitur talis. Alata erat, etiam coronata ; in manibus autem gestabat, dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant Æthiopes ; insidebat autem cervo.

Parabola ejusmodi esse videtur ; nomen ipsum Nemesis vindictam, sive retributionem, satis aperte significat : hujus enim deæ officium et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuæ felicitati instar tribuni plebis intercederet, ac illud suum Veto interponeret; neque solum insolentiam castigaret, verum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum adversarum vices rependeret : ac si neminem humanæ sortis ad convivia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium. Equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Cæsaris collegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi [et] fruendi 1 fortuna habebat, ac cujus in animo nil tumidum, nil leve, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset); hanc deam magnam et præpotentem esse judicavi, ad cujus aram talis victima tracta esset. Parentes hujus deæ

I utendi fruendi in both copies. In the original edition fruendi begins a fresh page, so that the omission of the et might easily be overlooked.

3

VOL. XIII.

« AnteriorContinuar »