Imágenes de páginas
PDF
EPUB

2

riatorum facies. Nihilominus si quis peritus Naturæ Minister vim adhibeat materiæ, et materiam vexet atque urgeat, tanquam hoc ipso destinato et proposito, ut illam in nihilum redigat ; illa contra (cum annihilatio aut interitus verus nisi per Dei omnipotentiam fieri non possit), in tali necessitate posita, in miras rerum transformationes et effigies se vertit: 1 adeo ut tandem veluti in orbem se mutet, et periodum impleat,” et quasi se restituat, si vis continuetur. Ejus autem constrictionis seu alligationis ratio magis facilis erit et expedita, si materia per manicas comprehendatur, id est per extremitates. Quod autem additur in fabula, Proteum vatem fuisse, et trium temporum gnarum, id cum materiæ natura optime consentit. Necesse est enim, ut qui materiæ passiones et processus noverit, rerum summam et earum quæ factæ sunt, et quæ fiunt, et quæ insuper futuræ sunt, comprehendat, licet ad partes et singularia cognitio non extendatur.

[blocks in formation]

MEMORANT poëtæ Memnonem Auroræ filium fuisse. Ille armorum pulchritudine insignis, et aura populari celebris, ad bellum Trojanum venit, et ad summa ausu præcipiti festinans et anhelans, cum Achille, Græcorum fortissimo, certamen singulare iniit, atque ejus dextra occubuit. Hunc Jupiter miseratus aves lugubre quiddam et miserabile perpetuo quiritantes ad exequias ejus et funeris decus excitavit ; ejusdem statua quoque solis orientis radiis percussa, sonum flebilem edere solita fuisse perhibetur.

2 absolutam faciat. MS

1 volvit et vertit. Ed. 1609.

Fabula ad adolescentum summæ spei calamitosos exitus pertinere videtur. Illi enim tanquam Auroræ filii sunt; atque inanium et externorum specie tumidi, majora fere viribus audent, atque heroës fortissimos lacessunt, et in certamen deposcunt, et impari congressu succumbentes extinguuntur. Horum autem mortem infinita commiseratio sequi solet; nil enim inter fata mortalium tam flebile est, tamque potens ad misericordiam commovendam, quam virtutis flos immaturo exitu præcisus. Neque enim prima ætas ad satietatem scilicet, aut ad individiam usque duravit, quæ mæstitiam in obitu lenire, aut misericordiam temperare possit; quinetiam lamentationes et planctus non solum tanquam aves illæ funebres circa rogos eorum volitant, sed et durat hujusmodi miseratio et producitur: maxime autem per occasiones et novos motus et initia magnarum rerum, veluti per solis radios matutinos, desideria eorum renovantur.

[blocks in formation]

ELEGANS fabula narratur de Tithono, eum ab Aurora adamatum fuisse, quæ perpetuam ejus consuetudinem exoptans, a Jove petiit ut Tithonus nunquam mori posset : verum incuria muliebri oblita est petitioni suæ et illud inserere, ut nec senectute gravaretur. Itaque moriendi conditio ei erepta est, senium autem secutum est mirum et miserandum, quale consentaneum est evenire ei, cui mors negatur, ætas perpetuo ingravescit. Adeo ut Jupiter, hujusmodi sortem miseratus, tandem eum in cicadam converterit.

Hæc fabula ingeniosa adumbratio et descriptio voluptatis esse videtur ; quæ a principio, velut sub tempus auroræ, adeo grata est, ut homines vota faciant ut gaudia hujusmodi sibi perpetua et propria sint; obliti satietatem et tædium eorum, instar senii, ipsis non cogitantibus obventura. Adeo ut ad extremum, cum actiones voluptariæ homines deserant, cupido vero et affectus non moriantur, fieri soleat ut homines sermonibus tantum et commemorationibus earum rerum quæ eis integra ætate voluptati fuerunt se oblectent. Quod in libidinosis et viris militaribus fieri videmus, cum illi impudicos sermones, hi facinora sua retractent, cicadarum more, quarum vigor tantum in voce est.

[blocks in formation]

NARRANT poëtæ Jovem, ut amoribus suis potiretur, multas et varias formas sumpsisse, tauri, aquilæ, cycni, imbris aurei; cum autem Junonem sollicitaret, vertisse se in formam maxime ignobilem, atque contemptui et ludibrio expositam. Ea fuit miseri cuculi, imbre et tempestate madefacti et attoniti, tremebundi, et semimortui.

Prudens fabula est, et ex intimis moribus desumpta.

1 moriatur. Ed. 1609.

Sensus vero talis : Ne homines nimium sibi placeant, existimantes virtutis suæ specimen eos apud omnes in pretio et gratia ponere posse. Id enim succedere pro natura et moribus eorum quos ambiunt et colunt ; qui si homines sunt nullis ipsi dotibus et ornamentis insigniti, sed tantum ingenio sunt superbo et maligno (id quod sub figura Junonis repræsentatur), tum vero norint sibi exuendam prorsus esse omnem personam quæ vel minimum præ se ferat decoris et dignitatis : atque desipere se plane, si alia via insistant ; neque satis esse si obsequii deformitatem præstant, nisi omnino se in personam abjectam et degenerem mutent.

[blocks in formation]

QUÆ de Cupidine sive Amore dicta sunt a poëtis in eandem personam proprie convenire non possunt; ita tamen discrepant, ut confusio personarum rejiciatur, similitudo recipiatur. Narrant itaque Amorem omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum ; excepto Chao, quod ei coævum perhibetur ; Chaos autem a priscis viris nunquam divino honore aut nomine Dei insignitur. Atque Amor ille prorsus sine parente introducitur; nisi quod a nonnullis ovum Noctis fuisse traditur. Ipse autem ex Chao et deos et res universas progenuit. Ejus autem attributa ponuntur numero quatuor, ut sit infans perpetuus, cæcus,

1 For the commencement of a larger exposition of this fable, with Mr. Ellis's preface and notes, see Preface to De Principiis atque Originibus.

;

nudus, sagittarius. Fuit et Amor quidam alter, deorum natu minimus, Veneris filius ; in quem etiam antiquioris attributa transferuntur, et quodam modo competunt.

Fabula ad cunabula naturæ pertinet et penetrat. Amor iste videtur esse appetitus sive stimulus materiæ primæ, sive (ut explicatius loquamur) motus naturalis Atomi. Hæc enim est illa vis antiquissima et unica, quæ ex materia omnia constituit et effingit. Ea omnino sine parente ést; id est, sine causa. Causa enim effectus veluti parens est: hujus autem virtutis causa nulla potest esse in natura (Deum enim semper excipimus). Nihil enim hac ipsa prius ; itaque efficiens nulla : neque aliquid naturæ notius ; ergo nec genus nec forma ; quamobrem quæcunque ea tandem sit, positiva est et surda. Atque etiam si modus ejus et processus sciri daretur; tamen per causam sciri non potest ; cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Neque fortasse modum ejus intra inquisitionem humanam sisti aut comprehendi posse sperandum est ; itaque merito fingitur ovum a Nocte exclusum ; certe sanctus philosophus ita pronuntiat : Cuncta fecit pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum, ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem. Lex enim summaria Naturæ, sive virtus istius Cupidinis indita primis rerum particulis a Deo ad coitionem, ex cujus repetitione et multiplicatione omnis rerum varietas emergit et conflatur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Philosophia autem Græcorum invenitur in rerum materiatis principiis investigandis magis acuta et solicita ; in principiis autem motus (in quibus omnis operationis vigor

« AnteriorContinuar »