Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dum præceptis et disciplinæ auscultant et obtemperant: unde paulo post ædificia extruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum: quia mortis necessitas inevitabilis evidentius proposita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta et liberorum charitates homines plerunque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes et seditiones et bella oriantur; inter quorum strepitus, primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in agris atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam et Philosophia certissime discerpitur: adeo ut fragmenta tantum ejus in paucis locis, tanquam naufragii tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant; Heliconis aquis sub terra mersis; donec debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant et emanent.

1 unde postea sequi ut ædificia extruantur, &c. Ed. 1609.

2

XII.

COELUM,

SIVE ORIGINES.1

TRADUNT poëtæ Cœlum antiquissimum deorum exstitisse. Hujus partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse; sed filios continuo devorasse: tandem vero Jovem exitium effugisse, et adultum, patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse ; quinetiam patris genitalia eadem falce qua ille Coelum execuerat abscidisse, atque in mare projecisse: inde Venerem natam esse. Postea vero Jovis regnum vix confirmatum duo memorabilia bella excepisse. Primum Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Jovis rebus favebat) egregiam fuisse; secundum Gigantum, qui et ipsi fulmine et Jovis armis disjecti sunt; quibus domitis, Jovem securum regnasse.

Fabula videtur ænigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est. Qui apertissime omnium æternitatem materiæ asseruit, æternitatem mundi negavit; in quo aliquanto propius ad veritatem verbi divini accessit, cujus narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulæ hujusmodi est. Coelum esse concavum illud, sive ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quæ omnem generandi vim parenti præscidit. Summam enim materiæ perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturæ crescere aut minni. Agita

1 This forms Cogitatio 7a in the MS. fragment.
2 finxere. MS.

8 excepit. Ed. 1609.

tiones autem et motus materiæ, primo imperfectas et male cohærentes rerum compages produxisse, et veluti tentamenta mundorum: dein ævi processu fabricam ortam esse, quæ formam suam tueri et conservare posset. Itaque priorem ævi distributionem per regnum Saturni significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones et breves durationes, filiorum suorum devorator habitus est: secundam autem per regnum Jovis, qui continuas istas et transitorias mutationes in Tartarum detrusit; qui locus perturbationem significat. Is locus videtur esse spatium inter ima cœli et interiora terræ medium; quo intervallo perturbatio, et fragilitas, et mortalitas, sive corruptio, maxime versatur. Atque durante priore illa generatione rerum quæ sub regno Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. Donec enim in universitate materiæ discordia esset concordia potior et valentior, mutatio per totum necessario facta est, atque in ipsa fabrica integrali. Tales vero generationes rerum extiterunt, antequam1 Saturnus exsectus Hunc vero generationis modum cessantem alter ille modus continuo excepit,2 qui per Venerem fit; adulta et prævalida rerum concordia: ut mutatio tantum per partes procedat,3 integra et inconcussa fabrica universali. Saturnum tamen detrusum et deturbatum, non peremptum et extinctum narrant, quia mundum in antiquam confusionem et interregna relabi posse, opinio Democriti erat; quod Lucretius ne suis temporibus eveniret deprecatus est:

esset.

Quod procul a nobis flectat Fortuna gubernans,

Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa.

1 atque in ipsa fabrica; atque hujusmodi generationes rerum extitisse antequam &c. Ed. 1609.

2 excepisse. Ed. 1609.

4 Ed. 1609 omits Democriti.

3 This clause is not in the MS.

Postquam autem mundus mole et vi sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in cœlestibus regionibus motus notabiles, qui virtute solis in cœlestibus prædominante ita sopiti sunt, ut mundi status conservaretur: postea similiter in inferioribus, per inundationes, tempestates, ventos, terræ motus magis universales; quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accrevit. Verum de ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Novimus enim (ex fide) hæc omnia nil aliud esse quam sensus jampridem cessantia et deficientia oracula: cum mundi et materia et fabrica ad Creatorem verissime referatur.

XIII.

PROTEUS,

SIVE MATERIA.1

NARRANT poëtæ Proteum Neptuno pastorem fuisse; eundemque senem et vatem; vatem scilicet præstantissimum et veluti ter-maximum. Noverat enim non futura solummodo, sed et præterita et præsentia, adeo ut præter divinationem, etiam omnis antiquitatis et omnium secretorum nuncius ac interpres esset. Morabatur autem sub ingenti specu. Ibi ei mos erat sub meridiem gregem suum phocarum numerare, atque deinde somno se dare. Qui autem opera ejus aliqua in re uti volebat, is non alio modo apud eum valere poterat, nisi eum manicis comprehensum vinculis con

VOL. XIII.

1 This forms Cogitatio 8a in the MS. fragments.

2

stringeret. Ille contra, ut se liberaret, in omnes formas atque rerum miracula, ignem, lympham,1 feras, se vertere solebat; donec tandem in pristinam formam resti

tueretur.

Sensus fabulæ ad abdita naturæ et conditiones materiæ pertinere videtur. Sub Protei enim persona Materia significatur, omnium rerum post Deum antiquissima. Materia autem sub cœli concavo tanquam sub specu habitat. Neptuni autem mancipium est, quia omnis materiæ operatio et dispensatio in liquidis præcipue exercetur. Pecus autem, sive grex Protei, non aliud videtur esse, quam species ordinariæ animalium, plantarum, metallorum, in quibus Materia videtur se diffundere et quasi consumere; adeo ut postquam istas species effinxerit et absolverit (tanquam penso completo) dormire et quiescere videatur, nec alias amplius species moliri, tentare, aut parare. Atque hæc est Protei pecoris numeratio, et subinde somnus. Hoc autem sub meridiem, non auroram et vesperum, fieri dicitur; id est, cum tempus jam venerit quod speciebus ex materia debite præparata et prædisposita perficiendis et excludendis maturum sit et quasi legitimum, et inter rudimenta earum et declinationes medium; quod nos satis scimus ex historia sacra sub tempus ipsum creationis fuisse. Tum enim per virtutem illam divini verbi (Producat), Materia ad imperium Creatoris, non per ambages suas sed subito confluxit, et opus suum in actum affatim perduxit, ac species constituit. Atque hucusque fabula narrationem suam de Proteo libero et soluto cum pecore suo complet. Nam universitas rerum, cum structuris et fabricis specierum ordinariis, est materiæ non constrictæ aut devinctæ et gregis mate

1 fluvium. Ed. 1609.

« AnteriorContinuar »