Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Monitum.

77. Trifolium inhorrescere, et folia contra tempestatem subrigere, pro certo ponit Plinius.

78. Idem ait, vasa in quibus esculenta reponuntur quandoque sudorem in repositoriis relinquere, idque diras tempestates prænunciare.

Cum pluvia et venti habeant materiam fere communem; cumque ventum semper præcedat nonnulla condensatio aëris, ex aëre noviter facto intra veterem recepto, ut ex plangoribus littorum, et excelso volatu ardeæ, et aliis patet; cumque pluviam similiter præcedat aëris condensatio (sed aër in pluvia postea contrahitur magis, in ventis contra excrescit), necesse est ut pluviæ habeant complura prognostica cum ventis communia. De iis consule Prognostica Pluviarum, sub titulo suo.

Ad Art. 33
Connerio.

Imitamenta Ventorum.
Si animum homines inducere possent, ut con-

templationes suas in subjecto sibi proposito non nimium figerent, et cætera tanquam parerga rejicerent; nec circa ipsum subjectum in infinitum et plerunque inutiliter subtilizarent; baudquaquam talis, qualis solet, occuparet ipsos stupor, sed transferendo cogitationes suas et discurrendo, plurima invenirent in longinquo quæ prope latent. Itaque ut in Jure Civili, ita in Jure Naturæ, procedendum animo sagaci ad similia et conformia.

1. Folles apud homines Æoli utres sunt; unde ventum quis promere possit, pro modulo nostro. Etiam interstitia et fauces montium, et ædificiorum anfractus, non alia sunt quam folles majores. In usu autem sunt folles præcipue aut ad excitationem flammarum, aut ad organa musica. Follium autem ratio est, ut sugant aërem propter rationem vacui (ut loquuntur), et emittant per compressionem.

2. Etiam flabellis utimur manualibus ad faciendum ventum et refrigeria, impellendo solummodo aërem leniter.

3. De cænaculorum æstivorum refrigeriis quædam posuimus in responso ad artic. 9. Possunt inveniri alii modi magis accurati, præsertim si, follium modo, alicubi attrahatur aër, alicubi emittatur. Sed ea quæ jam in usu sunt ad simplicem compressionem tantum referuntur.

4. Flatus in microcosmo et animalibus, cum ventis in mundo majore optime conveniunt; nam et ex humore gignuntur et cum humore alternant, ut faciunt venti et pluviæ; et a calore fortiore dissipantur et perspirant. Ab illis autem transferenda est certe ea observatio ad ventos; quod scilicet gignantur flatus ex materia quæ dat vaporem tenacem, nec facile resolubilem; ut fabæ, et legumina, et fructus; quod etiam eodem modo se habet in ventis majoribus.

5. In destillatione vitrioli et aliorum fossilium, quæ sunt magis flatuosa, opus est receptaculis valde capacibus et amplis, alioqui effringentur.

6. Ventus factus ex nitro commisto in pulvere pyrio, erumpens et inflans flammam, ventos in universo (exceptis fulminosis) non tantum imitatur, sed exuperat.

7. Hujus autem vires premuntur in machinis humanis, ut in bombardis, et cuniculis, et domibus pulverariis incensis; utrum autem, si in aëre aperto magna pulveris pyrii moles incensa esset, ventum ex aëris commotione etiam ad plures horas excitatura esset, nondum venit in experimentum.

8. Latet spiritus flatuosus et expansivus in argento vivo, adeo ut pulverem pyrium (ut quidam volunt) imitetur, et parum ex eo, pulveri pyrio admistum, eum reddat fortiorem. Etiam de auro loquuntur chymistæ, quod periculose, et fere tonitrui modo, in quibusdam præparationibus erumpat; sed de his mihi non compertum est.

Observatio Major.

Motus ventorum tanquam in speculo spectatur in motibus aquarum quoad plurima.?

Venti magni sunt inundationes aëris, quales conspiciuntur inundationes aquarum ; utræque ex aucto Quanto. Quemadmodum aquæ aut descendunt ex alto aut emanant e terra; ita et ventorum nonnulli sunt dejecti, nonnulli exurgunt. Quemadmodum nonnunquam intra amnes sunt contrarii motus ; unus fluxus maris, alter cursus amnis; et nihilominus unicus efficitur motus, prævalente fluxu maris ; ita et

See Beckmann, Hist. of Invent: (iii. 128.], for an account of the discovery of fulminating gold.

? We find this analogy in Aristotle. Sec the Problems, xxvi. 38., and compare the Meteorol. i. 13.

flantibus ventis contrariis, major in ordinem redigit minorem. Quemadmodum in currentibus maris et quorundam amnium aliquando evenit, ut gurges in summitate aquæ in contrarium vergat gurgiti in profundo ; ita et in aëre, flantibus simul contrariis ventis, alter alterum supervolat. Quemadmodum sunt cataractæ pluviarum in spatio angusto; similiter et turbines ventorum. Quemadmodum aquæ, utcunque progrediantur, tamen si perturbatæ fuerint, interim undulant, modo ascendentes et cumulatæ, modo descendentes et sulcatæ; similiter faciunt et venti, nisi quod absit motus gravitatis. Sunt et aliæ similitudines, quæ ex iis quæ inquisita sunt notari possunt.

Connexio.

Canones Mobiles de Ventis.

Canones aut particulares sunt aut generales ; utrique mobiles apud nos. Nil enim adhuc pronunciamus. At particulares ex singulis fere articulis possunt decerpi aut expromi; generales, eosque paucos, ipsi jam excerpemus et subjungemus.

1. Ventus non est aliud quippiam ab aëre moto, sed ipse aër motus ; aut per impulsionem simplicem, aut per immistionem raporum.

. 2. Venti per impulsionem aëris simplicem fiunt quatuor modis ; aut per motum aëris naturalem ; aut per expausionem aëris in viis solis ; aut per receptionem aëris ex frigore subitaneo ; aut per compressionem aëris per corpora externa.

Possit esse et quintus modus, per agitationem et concussionem aëris ab astris; sed sileant paulisper hujusmodi res, aut audiantur

parca

fide. 3. Ventorum qui fiunt per immistionem vaporum præci- . pua causa est superoneratio aëris per aërem noviter factum ex vaporibus ; unde moles aëris excrescit, et nova spatia quærit.

4. Quantum non magnum aëris superadditi magnum ciet tumorem in aëre circumquaque ; ita ut aër ille novus ex resolutione vaporum plus conferat ad motum quam ad materiam ; corpus autem magnum venti consistit ex aëre priore;

neque aër novus aërem veterem ante se agit, ac si corpora separata essent; sed utraque commista ampliorem locum desiderant.

5. Quando aliud concurrit principium motus præter ipsam superonerationem aëris, accessorium quippiam est illud, et principale fortificat et auget; unde fit, ut venti magni et impetuosi raro oriantur ex superoneratione aëris simplici.

6. Quatuor sunt accessoria ad superonerationem aëris ; expiratio e subterraneis ; dejectio ex media regione aëris (quam vocant); dissipatio ex nube facta ; et mobilitas atque acrimonia exhalationis ipsius.

7. Motus venti quasi semper lateralis est ; verum is qui fit per superonerationem simplicem, usque a principio; is qui fit per expirationem e terra aut repercussionem ab alto, non multo post ; nisi eruptio aut præcipitium aut reverberatio fuerint admodum violenta.

8. Aër nonnullam compressionem tolerat, antequam superonerationem percipiat et aërem contiguum impellat; ex quo fit, ut omnes venti sint paulo densiores quam aër quietus.

9. Sedantur venti quinque modis ; aut coëuntibus vaporibus ; aut incorporatis ; aut sublimatis ; aut transvectis; aut destitutis.

10. Coëunt vapores, atque adeo ipse aër in pluviam, quatuor modis ; aut per copiam aggravantem ; aut per fri- . gora condensantia ; aut per ventos contrarios compellentes; aut per obices repercutientes. 11. Tam vapores, quam exhalationes, materia ventorum

Etenim ex exhalationibus nunquam pluvia, ex vaporibus sæpissime venti. At illud interest, quod facti venti ex vaporibus facilius se incorporant aëri puro, et citius sedantur, nec sint tam obstinati, quam illi ex halitibus.

12. Modus et diverse conditiones caloris, non minus possunt in generatione ventorum, quam copia aut conditiones materiæ.

13. Solis calor in generatione ventorum ita proportionatus esse debet, ut eos excitet, sed non tanta copia ut coëant in pluviam, nec tanta paucitate ut prorsus discutiantur et dissipentur.

14. Venti spirant ex parte fomitum suorum ; cumque

sunt.

fomites varie disponantur, diversi venti, ut plurimum, simul spirant; sed fortior debiliorem aut obruit aut flectit in cur

rentem suum.

15. Ubique generantur venti, ab ipsa terræ superficie usque ad frigidam regionem aëris ; sed frequentiores in proximo, fortiores in sublimi.

16. Regiones quæ habent ventos Asseclas ex tepidis, sunt calidiores quam pro ratione climatis sui ; quæ ex gelidis, frigidiores.

Optaliva.

Proximum.

Optativa.

Proximum.

Opłativa.

Charta Humana; sive optativa cum proximis, circa ventos.

1. Vela navium ita componere et disponere, ut minore flatu majorem conficiant viam. Res insigniter utilis ad compendia itinerum per mare, et parcendum impensis.

Proximum non occurrit adhuc inventum, præcise in practica. Sed consule de eo observationes majores super articulum 26.

2. Molendina ad ventum et vela ipsorum ita fabricari, ut minore flatu plus molant. Res utilis ad lucrum.

Consule de hoc experimenta nostra in responso ad articulum 27, ubi videtur res quasi peracta.

3. Ventos orituros et occasuros, et tempora ipsorum, prænoscere. Res utilis ad navigationes et agriculturam; maxime autem ad electiones temporum ad prælia navalia.

Proximum. Huc multa pertinent eorum quæ in inquisitione, præsertim in responso ad articulum 32, notata sunt. At observatio in posterum diligentior (si quibus ea cordi erit), patescente jam causa ventorum, longe exactiora prognostica præstabit.

Optativa, 4. Judicium et prognostica facere per ventos de aliis rebus : veluti primo, si sint continentes aut insulæ in mari in aliquo loco, vel potius mare liberum? Res utilis ad navigationes novas et incognitas.

Proximum est, observatio circa ventos Statos; id quo usus videtur Columbus.

.

5. Itidem de ubertate aut caritate fructuum et segetum, annis singulis. Res utilis ad lucrum, et ven

Prozimum.

Optativa,

« AnteriorContinuar »