Imágenes de páginas
PDF
EPUB

licentia, inveniendi negotium in exercitationem quandam ingenii et disputationis verterunt. Veruntamen negare plane

non possumus, quin si qua nobis cum antiquis intercedat societas, ea cum hoc genere philosophiæ maxime conjuncta sit; cum multa ab illis de sensuum variationibus et judicii humani infirmitate et de cohibendo et sustinendo assensu prudenter dicta et animadversa probemus; quibus etiam innumera alia, quæ eodem pertinent, adjungere possemus; adeo ut inter nos et illos hoc tantum intersit, quod illi nil vere sciri posse prorsus, nos nil vere sciri posse ea qua adhuc gens humana ingressa est via, statuamus. Neque vero hujus societatis nos pudet. Si enim in hunc cœtum recipiantur non solum ii qui sententia et placito hoc tenent et opinantur, sed et illi qui idem aut forma ipsa interrogandi et objiciendi præ se ferunt, aut conquerendo de rerum obscuritate et indignando fatentur et quasi clamant, aut secreto animo agitant et raris et occultis vocibus veluti insusurrant, invenias in hoc numero viros ex antiquis longe maximos, et contemplationum principes, in quorum consortium includi neminem pœniteat. Pronuntiandi enim confidentiam fortasse unus aut alter ex antiquis usurpavit; neque tamen invaluit ea ipsa, nisi haud ita pridem barbaris seculis; nunc autem factione quadam, atque consuetudine et incuria, retinetur. Sed tamen rursus in hac de qua diximus societate facile quis perspexerit, nos erga illos viros initiis opinionum conjunctos, exitu in immensum divisos esse. Etsi enim primo non multum dissentire videamur, quod illi incompetentiam humani intellectus simpliciter, nos sub modo asseramus; nihilominus huc res redit, ut illi, nullum huic malo remedium invenientes aut sperantes, negotium deserant; et sensus certitudinem invadendo, scientiam ab imis fundamentis evertant: nos, novam viam afferentes, tum sensus tum mentis errores regere et restituere conemur. Itaque illi, jactam arbitrati aleam, ad ingenii quandam peregrinationem liberam et amœnam se vertunt: nobis ex opinione nostra difficilis et remota obvenit provincia, quæ ut generi humano felix et fausta sit perpetuo precamur. Itaque initia viarum secundo libro descripsimus; easdem ipsi continuo ingressi', tertio Phænomena Universi et Historiam tractavimus; in quo certe sylvas naturæ, et variatione infinita experimentorum veluti foliis opacas et

1 The original has a full stop after ingressi. I have followed the example of M. Bouillet in substituting a comma. — - J. S.

obscuras, et observationum subtilitate veluti virgultis et vepribus implicatas, penetravimus et præterivimus. Atque nunc ad magis aperta fortasse sed tamen ad magis ardua pervenimus, ex sylvis scilicet ad radices montium. Nam ab historia ad universalia certo atque constanti tramite (licet via nova et intentata) ducemus. Atque certe non male in vias contemplationum conveniret illud celebre et decantatum apud antiquos bivium vitæ activæ; ex quo via altera, primo ingressu plana et facilis, ducebat ad prærupta et impervia; altera, a principio ardua et suspensa, in plana desinebat. Nam eodem prorsus modo, qui jam inde a prima inquisitione immobilia quædam in scientiis principia prensabit, quibus acquiescens cætera veluti per otium expediat ; illum, si modo perrexerit nec nimium sibi placens aut displicens ab inquisitione destiterit, prioris viæ fortuna manet. Qui autem judicium cohibere, et gradatim adscendere, et rerum veluti montium juga, unum primo, deinde alterum ac rursus alterum, superare, cum patientia vera et indefessa sustinuerit; ille ad summitates et vertices naturæ mature perveniet, ubi et statio serena et pulcherrimus rerum prospectus et descensus molli clivo ducens ad omnes practicas. Itaque consilium nostrum est, veræ et legitimæ de rebus inquisitionis, ut in secundo libro præcepta, ita hic exemplaria proponere et describere pro varietate subjectorum; idque ea forma, quam cum veritate summum consensum habere putamus, atque ut probatam et electam tradimus. Neque tamen, more apud homines recepto, omnibus hujus formulæ partibus necessitatem quandam attribuimus, tanquam unica essent et inviolabiles. Neque enim hominum industriam et felicitatem veluti ad columnam alligandas existimamus. Atque nihil officit, quo minus ii qui otio magis abundant, aut a difficultatibus quas primo experientem sequi necesse est liberi jam erunt, rem monstratam in potius perducant. Quin contra, artem veram adolescere statuimus.2

1 Hesiod. Oper. 287.

2 So in the original. Possibly the manuscript was imperfect at the end, and the sentence completed by conjecture: for this can hardly be what Bacon wrote. The aphorism is repeated in many places, and always in the form artem inveniendi cum inventis adolescere. See the end of the first-book of the Novum Organum.-J. S.

[blocks in formation]

690

PRODROMI

SIVE

ANTICIPATIONES PHILOSOPHIE SECUNDÆ.

PRÆFATIO.

EXISTIMAMUS eum et amantis civis et viri prudentis personam bene simul sustinuisse, qui interrogatus an optimas leges suis civibus dedisset, optimas certe, dixit, ex iis quas illi accepturi fuissent. Atque certe quibus non tantum bene cogitasse satis est (quod non multo secus est ac bene somniasse) nisi obtineant quoque et rem ad effectum perducant, iis non optima utique, sed ex iis quæ probari verisimile est potissima, quandoque eligenda sunt. Nobis vero, licet Humanam Rempublicam, patriam communem, summo prosequamur amore, tamen legislatoria illa ratione et delectu uti liberum non est. Neque enim leges intellectui aut rebus damus ad arbitrium nostrum, sed tanquam scribæ fideles ab ipsius naturæ voce latas et prolatas excipimus et describimus. Itaque sive illæ placeant, sive per opinionum suffragia antiquentur, fides nostra omnino exsolvenda est. Neque tamen spem abjecimus, quin sint atque exoriantur apud posteros nonnulli, qui optima quæque capere et concoquere possint, et quibus ea perficere et colere curæ erit. Itaque ad illa ipsa tendere, atque fontes rerum et utilitatum aperire, et viarum indicia undique conquirere (invocata Numinis ope), nunquam dum in vivis erimus desistemus. Iidem nos, de eo quod ad omnes pertinere et in commune prodesse possit soliciti, dum ad majora contendimus, minora non aspernamur (cum illa remota, hæc parata esse soleant), nec potiora (ut arbitramur) afferentes, idcirco veteribus ac receptis, quominus illa apud plurimos valeant, intercedimus ; Diog. Laert. in Sol.

quinetiam ea ipsa et aucta et emendata et in honore esse cupimus. Neque enim homines aut omnes aut omnino aut statim a receptis et creditis abducere conamur. Sed quemadmodum sagitta aut missile fertur certe in processu, sed tamen interim conversiones suas perpetuo expedit, progrediendo et nihilominus rotando; ita et nos, dum ad ulteriora rapimur, in receptis et cognitis volvimur et circumferimur. Quamobrem nos quoque rationis ipsius communis et demonstrationum vulgarium (abdicato licet imperio earum) honesta opera utimur; atque ea quæ nobis secundum eas inventa et judicata sunt, quæque plurimum et veritatis et utilitatis habere possunt, pari cum cæteris jure proponemus. Sed tamen neque per hoc iis

quæ de rationis nativæ et demonstrationum veterum incompetentia dicta sunt derogatum quidquam intelligimus. Quin hæc potius adjunximus ad tempus, et in gratiam eorum qui justa excusatione aut virium aut occupationum retardati contemplationes suas intra veteres scientiarum plagas et provincias, aut saltem earum confinia contermina, sistere volent. Eadem iis qui veram naturæ interpretationem secundum indicia nostra accedent, eamque molientur, loco diverticulorum aut tabernaculorum in via præbitorum ad solatium et levamentum esse queant; atque interim humanas fortunas aliqua ex parte juvare, et mentes cogitationibus quæ paulo arctiorem cognationem habeant cum natura perfundere. Id vero ex facultate aliqua nostra, aut ejus fiducia, minime ominamur. Verum nobis dubium non est, si quis mediocris licet ingenii, sed tamen animi maturus, idola mentis suæ deponere atque inquisitionem de integro sibi decernere atque inter vera historiæ naturalis atque ejus calculos attente et diligenter et libere versari velit et possit; quin ille ipse, quisquis sit, longe altius in naturam penetraturus sit ex sese, et propriis et genuinis mentis viribus, denique ex meris Anticipationibus suis, quam per omnigenam authorum lectionem, aut meditationem abstractam infinitam, aut disputationes assiduas et repetitas; etsi machinas non admoverit, nec interpretandi formam secutus fuerit. Quare et simile quippiam nobis usu venire posse non diffidimus; præsertim cum accedat interpretandi experimentum et exercitatio, quam ipsum habitum mentis corrigere et mutare probabile est. Neque tamen hæc in eam partem accipi vo lumus, ac si fidem quam antiquorum placitis denegavimus nostris adhiberi postulemus. Quin contra testamur et profitemur,

692

PRODROMI.

nos ipsos istis quæ jam proponemus, qualiacunque ea sint, teneri minime velle, ut omnia Philosophiæ nostræ Secundæ et Inductivæ tamquam integra serventur. Cogitata autem ipsa spargere, non methodo revincire, visum est. Hæc enim forma pubescentibus tamquam a stirpe de integro scientiis debetur; atque ejus est, qui non artem constituere ex connexis, sed inquisitionem liberam instituere in singulis, in praesentia tantum velit.

END OF THE SECOND VOLUME.

LONDON:

Printed by Spottiswoode & Co.,
New-street Square.

« AnteriorContinuar »