Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Motus Ventorum in Velis Navium.

1. In navibus majoribus Britannicis' (eas enim ad exemplum delegimus) quatuor sunt mali, aliquando quinque; omnes in linea recta per medium navis ducta alteri post alteros erecti. Eos sic nominabimus:

2. Malum principem, qui in medio navis est; malum proræ ; malum puppis (qui aliquando est geminus); et malum rostri. 3. Habent singuli mali plures portiones; quæ sustolli, et per certos nodos aut articulos figi, et similiter auferri possunt ; alii tres, alii duas tantum.

4. Malus rostri stat ab inferiori nodo inclinatus versus mare, a superiori rectus; reliqui omnes mali stant recti.

5. His malis superimpendent Vela decem, et quando malus puppis geminatur, duodecim.

tres habent ordines velorum.

Malus princeps et malus proræ
Eos sic nominabimus: velum ab

infra, velum a supra, et velum a summo. Reliqui habent duos tantum, carentes velo a summo.

6. Vela extenduntur in transversum, juxta verticem cujusque nodi mali, per ligna quæ antennas vel virgas dicimus, quibus suprema velorum assuuntur, ima ligantur funibus ad angulos tantum; vela scilicet ab infra ad latera navis, vela a supra aut a summo ad antennas contiguas. Trahuntur etiam aut vertuntur iisdem funibus in alterutrum latus ad placitum.

7. Antenna sive virga cujusque mali in transversum porrigitur. Sed in malis puppis ex obliquo, altero fine ejus elevato, altero depresso; in cæteris in recto, ad similitudinem literæ Tau.

8. Vela ab infra, quatenus ad vela principis, proræ, et rostri, sunt figuræ quadrangularis, parallelogrammæ; vela a supra et a summo nonnihil acuminata, sive surgentia in arctum; at ex velis puppis, quod a supra, acuminatum; quod ab infra, triangulare.

9. In navi2 quæ erat mille et centum amphorarum, atque

1 See the woodcut at the front of this volume, representing the "Great Harry," a ship built in 1514 and burnt by accident in 1553. It is a reduced copy of an engraving by P. C. Canot (published in 1767), from a drawing by T. Allen, after an original by Hans Holbein.-J. S.

2 Ships of 1200 tons were so rare in Bacon's time that it seems clear that he here refers either to the "Prince Royal," built in the year 1610, or to the "Trade's-increase," built, according to Stow, in 1609. See what is said of them in Charnock's History of Marine Architecture, vol. ii. pp. 197. and 203. The former was a man-ofwar, the latter was built for the India trade. Stow makes the keel of the "Prince Royal" 114 feet in length, and the cross-beam 44 feet. He calls the burden 1400 tons; but other authorities, according to Charnock, make it 1200 only. She was built by Phineas Pett, of Emanuel College, Cambridge.

habebat in longitudine, in carina, pedes 112, in latitudine, in alveo, 40, velum ab infra mali principis continebat in altitudine pedes 42, in latitudine pedes 87.

10. Velum a supra ejusdem mali habebat in altitudine pedes 50; in latitudine pedes 84 ad basim, pedes 42 ad fastigium. 11. Velum a summo in altitudine pedes 27; in latitudine pedes 42 ad basim, 21 ad fastigium.

12. In malo proræ, velum ab infra habebat in latitudine pedes 40 cum dimidio; in latitudine pedes 72.

13. Velum a supra in altitudine pedes 46 cum dimidio; in latitudine pedes 69 ad basim, 36 ad fastigium.

14. Velum a summo in altitudine pedes 24; in latitudine pedes 36 ad basim, 18 ad fastigium.

15. In malo puppis, velum ab infra habebat in altitudine, a parte antennæ elevata, pedes 51; in latitudine, qua jungitur antennæ, pedes 72, reliquo desinente in acutum.

16. Velum a supra, in altitudine pedes 30; in latitudine pedes 57 ad basim, 30 ad cacumen.

17. Si geminetur malus puppis, in posteriore vela minuuntur ab anteriore ad partem circiter quintam.

18. In malo rostri, velum ab infra habebat in altitudine pedes 28 cum dimidio; in latitudine pedes 60.

19. Velum a supra in altitudine pedes 25 cum dimidio; in latitudine pedes 60 ad basim, 30 ad fastigium.

20. Variant proportiones malorum et velorum, non tantum pro magnitudine navium, verum etiam pro variis earum usibus, ad quos ædificantur; ad pugnam, ad mercaturam, ad velocitatem, et cætera. Verum nullo modo convenit proportio dimensionis velorum ad numerum amphorarum, cum navis quingentarum amphorarum, aut circiter, portet velum ab infra principis mali paucos pedes minus undique, quam illa altera quæ erat duplicis magnitudinis. Unde fit ut minores naves longe præstent celeritate majoribus, non tantum propter levitatem, sed etiam propter amplitudinem velorum, habito respectu ad corpus navis; nam proportionem illam continuare in navibus majoribus nimis vasta res esset et inhabilis.

21. Cum singula vela per summa extendantur, per ima ligentur tantum ad angulos, ventus necessario facit vela intumescere, præsertim versus ima, ubi sunt laxiora.

22. Longe autem major est tumor veli in velis ab infra, quam in cæteris; quia non solum parallelogramma sunt, cætera

acuminata; verum etiam quia latitudo antennæ tanto excedit latitudinem laterum navis, ad quæ alligantur; unde necesse est, propter laxitatem, magnum dari receptum ventis; adeo ut in illa magna, quam exempli loco sumpsimus, navi, tumor in vento recto possit esse ad 9 aut 10 pedes introrsum.

23. Fit etiam ob eandem causam, quod vela omnia, a vento tumefacta, ad imum colligant se in arcus, adeo ut multum venti præterlabi necesse sit; in tantum ut in illa quam diximus navi arcus ille ad staturam hominis accedat.

24. At in velo puppis illo triangulari, necesse est ut minor sit tumor, quam in quadrangulari; tum propter figuram minus capacem, tum quia in quadrangulari tria latera laxa sunt, in triangulari duo tantum; unde sequitur quod ventus excipiatur magis rigide.

25. Motus ventorum in velis, quo magis accedat ad rostrum navis, est fortior, et promovet magis; tum quia fit in loco ubi undæ, propter acumen proræ, facillime secantur; tum maxime quia motus a prora trahit navem, motus a puppi trudit.

26. Motus ventorum in velis superiorum ordinum promovet magis, quam in velis ordinis inferioris; quia motus violentus maxime efficax est ubi plurimum removetur a resistentia; ut in vectibus et velis molendinorum. Sed periculum est demersionis aut eversionis navis; itaque et acuminata sunt illa, ne ventos nimios excipiant, et in usu præcipue cum spirent venti leniores.

27. Cum vela collocentur in recta linea, altera post altera, necesse est ut quæ posterius constituantur, suffurentur ventum a prioribus, cum ventus flet recta; itaque si omnia simul fuerint erecta, tamen vis venti fere tantum locum habet in velis mali principis, cum parvo auxilio veli ab infra in malo rostri.

28. Fœlicissima et commodissima dispositio velorum in vento recto ea est, ut vela duo inferiora mali proræ erigantur; ibi enim (ut dictum est) motus est maxime efficax; erigatur etiam velum a supra mali principis; relinquitur enim spatium tantum subter, ut ventus sufficere possit velis prædictis proræ, absque suffuratione notabili.

29. Propter illam, quam diximus, suffurationem ventorum, celerior est navigatio cum vento laterali, quam cum recto. Laterali enim flante, omnia vela in opere poni possunt; quia latera sibi invicem obvertunt, nec altera altera impediunt, neque fit furtum.

30. Etiam flante vento laterali, vela rigidius in adversum venti extenduntur; quod ventum comprimit nonnihil, et immittit in eam partem ubi flare debet, unde nonnihil fortitudinis acquirit. Ventus autem maxime propitius est, qui flat in quadra inter rectum et lateralem.

31. Velum ab infra mali rostri vix unquam posset esse inutile; neque enim patitur furtum, quando colligat ventum qui flat undequaque circa latera navis et subter vela cætera.

32. Spectatur in motu ventorum in navibus tum impulsio tum directio. At directio illa quæ fit per clavum non multum pertinet ad inquisitionem præsentem, nisi quatenus habeat connexionem cum motu ventorum in velis.

Connexio.

Ut motus impulsionis in vigore est in prora, ita motus directionis in puppi; itaque ad eum velum ab infra mali puppis est maximi momenti, et quasi copiam præbet auxiliarem clavo.

33. Cum pyxis nautica in plagas 32 distribuatur, adeo ut semicirculi ejus sint plaga sedecim, potest fieri navigatio progressiva (non angulata, quæ fieri solet in ventis plane contrariis) etiamsi ex illis sedecim partibus decem fuerint adversæ, et sex tantum favorabiles'; at ea navigatio multum pendet ex velo ab infra mali puppis; cum enim venti partes contrariæ itineri, quia sunt præpotentes et clavo solo regi non possunt, alia vela obversuræ forent, una cum navi ipsa, in partem contrariam itineris, illud velum rigide extensum, ex opposito favens clavo et ejus motum fortificans, vertit et quasi circumfert proram in viam itineris.

34. Omnis ventus in velis nonnihil aggravat et deprimit navem; tantoque magis quo flaverit magis desuper. Itaque tempestatibus majoribus primo devolvunt antennas et auferunt vela superiora, deinde, si opus fuerit, omnia; etiam malos ipsos incidunt; quin et projiciunt onera mercium, tormentorum, &c. ut allevent navem, ad supernatandum et præstandum obsequia undis.

35. Potest fieri per motum istum ventorum in velis navium (si ventus fuerit alacris et secundus) progressus in itinere 120 milliarium Italicorum intra spatium 24 horarum; idque in navi

It is commonly said that a square-rigged vessel will lie within six points of the wind, which is what Bacon intends to express; so that there is no change in this respect since his time.

[ocr errors]

mercatoria; sunt enim naves quædam nunciæ, quæ ad officium celeritatis apposite extructæ sunt (quas caruvellas vocant) quæ etiam majora spatia vincere possunt. At cum venti plane contrarii sint, remedio ad iter promovendum utuntur hoc ultimo et pusillo; ut procedant lateraliter, prout ventus permittit, extra viam itineris, deinde flectant se versus iter, atque angulares istos progressus repetant; ex quo genere progressus (quod est minus quam ipsum serpere, nam serpentes sinuant, at illi angulos faciunt) poterint fortasse intra 24 horas vincere milliaria 15.

Observationes Majores.

1. Motus iste ventorum in velis navium habet impulsionis suæ tria præcipua capita et fontes, unde fluit; unde etiam præcepta sumi possint ad eum augendum et fortificandum.

2. Primus fons est ex Quanto venti qui excipitur. Nam nemini dubium esse possit, quin plus venti magis conferat quam minus. Itaque Quantum ipsum venti procurandum diligenter. Id fiet, si instar patrumfamilias prudentiorum, et frugi simus et a furto caveamus. Quare, quantum fieri potest, nil venti disperdatur aut effundatur; nil etiam surripiatur.

3. Ventus aut supra latera navium flat, aut infra usque ad aream maris. Atque ut homines providi solent etiam circa minima quæque magis curare (quia majora nemo non curare potest), ita de istis inferioribus ventis (qui proculdubio non tantum possunt quantum superiores) primo videndum.

4. Ad ventos qui circum latera navium et subter vela ipsarum potissimum flant, plane est officium veli ab infra mali rostri, quæ inclinata est et depressa, ut excipiantur; ne fiat dispendium et jactura venti. Idque et per se prodest, et ventis qui reliquis velis ministrant nil obest. Circa hoc non video quid ulterius per diligentiam humanam fieri possit, nisi forte etiam ex medio navis similia vela humilia adhibeantur, instar pinnarum aut alarum, ex utroque latere gemina, cum

ventus est rectus.

5. At quod ad cavendum de furto attinet, quod fit cum vela posteriora ventum ab anterioribus surripiant in vento recto (nam in laterali omnia vela cooperantur), non video quid addi possit diligentiæ humanæ; nisi forte ut, flante

« AnteriorContinuar »