Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aëris quam ipse sol, in tantum ut Peruvia (quæ propter propinquitatem oceani, vastitatem amnium, et altissimos et maximos montes nivales, maximam habet copiam ventorum et aurarum spirantium) cum Europa de temperamento et clementia aëris certet.1

42. Nil mirum si ventorum tantus sit impetus quantus invenitur, quandoquidem venti vehementes sint tanquam inundationes atque torrentes et fluctus magni aëris. Neque tamen, si attentius advertas, magnum quiddam est eorum potentia. Possunt dejicere arbores, quæ cacuminum onere, tanquam velis expansis, iisdem commoditatem præbent, et se ipsæ onerant; possunt etiam ædificia infirmiora; sed structuras solidiores, nisi fiant cum terræ motibus, non subvertunt. Nives quandoque tanquam integras dejiciunt ex montibus, ut planitiem subjacentem fere sepeliant, quod accidit Solymanno in campis Sultaniæ; etiam magnas quandoque immittunt inundationes aquarum."

43. Amnes quandoque tanquam in sicco ponunt venti, et fundos ipsorum discooperiunt. Si enim, post magnam siccitatem, ventus robustus in consecutione fili aquæ pluribus diebus spirarit, ita ut aquas amnis, tanquam everrendo, devexerit in mare, aquas marinas prohibuerit; fit siccatio amnis in multis ocis insolitis.

Monitum. Verte Polos, et verte simul observationes, quatenus ad Austrum et Boream. Cum enim absentia et præsentia solis in causa sit, variat pro ratione polorum. At illud constans res esse possit, quod plus sit maris versus Austrum, plus sit terræ versus Boream, quod etiam ad ventos non parum facit.

Monitum. Mille modis fiunt venti, ut ex inquisitione sequenti patebit; itaque in re tam varia figere observationes haud facile est. Attamen quæ a nobis posita sunt, pro certo plerunque obtinent.

Ad Artic. 8.
Connexio.

Origines Locales Ventorum.

Ventorum Origines Locales nosse arduæ est inquisitionis, cum illud unde et quo ventorum ut res abdita etiam in Scripturis notata sit. Neque loquimur

Acosta, Hist. des Indes, ii. 9.

2 Knolles, Hist. of the Turks (1603), p. 650.

jam de fontibus ventorum particularium (de quibus postea), sed de matricibus ventorum in genere. Alii ex alto eas petunt, alii in profundo rimantur; in medio autem, ubi ut plurimum generantur, vix eas quærunt; ut est mos hominum quæ ante pedes posita sunt præterire, et obscuriora malle. Illud liquet, ventos aut indigenas aut advenas esse; sunt enim venti tanquam mercatores vaporum, cosque in nubes collectos et important in regiones et exportant, unde iterum venti, tanquam per permutationem. Sed inquiramus jam de nativis. Qui enim aliunde advenæ, alibi nativi. Tres igitur Origines Locales; aut expirant et scaturiunt e terra; aut dejiciuntur ex sublimi; aut conflantur hic in corpore aëris. Qui autem dejiciuntur ex alto, duplicis generationis ; aut enim dejiciuntur antequam formentur in nubes, aut postea ex nubibus rarefactis et dissipatis. Videamus quæ sit harum rerum historia.

1. Finxerunt poëtæ, regnum Æoli in antris et cavernis sub terram fuisse collocatum, ubi Carcer esset ventorum, qui subinde emittebantur.'

2. Etiam Theologos quosdam, eosdemque Philosophos, movent Scripturæ verba: Qui producit ventos de thesauris suis2: tanquam venti prodirent ex locis thesaurariis, subterraneis scilicet, ubi sunt mineræ; sed hoc nihil est. Nam loquitur etiam Scriptura de thesauris nivis et grandinis, quas in sublimi generari nemo dubitat.

3. In subterraneis proculdubio magna existit aëris copia, eamque et expirare sensim verisimile, et emitti confertim aliquando, urgentibus causis, necesse est.

Phænomenon obliquum.

In magnis siccitatibus et media æstate, cum magis rimosa sit terra, solet erumpere in locis aridis et arenosis magna vis aquarum. aquarum. Quod si faciant aquæ (corpus crassum) raro; aërem (corpus tenue et subtile) hoc frequenter facere probabile est.

4. Si expirat aër e terra sensim et sparsim, parum percipitur primo; sed postquam aëris illius emanationes multæ minuta

En. i. 50. sqq.-J. S.

* Bacon refers to Acosta, ubi suprà [iii. 2.], who however does not say that these treasure-houses are subterraneous. [I do not know why we should suppose the allusion to be to Acosta, who, though he quotes the passage, quotes it in another sense. J. S.]

confluxerint, tum fit ventus; ut ex scaturiginibus aquarum rivus. Hoc vero ita fieri videtur; quoniam notatum est ab antiquis, ventos complures in ortu suo et in locis a quibus oriuntur primo spirare exiguos, deinde in progressu invalescere prorsus, more fluviorum.'

5. Inveniuntur quædam loca in mari, ac etiam lacus, qui, nullis flantibus ventis, majorem in modum tumescunt; ut hoc a subterraneo flatu fieri appareat.

6. Magna vis requiritur spiritus subterranei, ut terra concutiatur aut scindatur; levior, ut aqua sublevetur. Itaque tremores terræ rari; tumores et sublevationes aquarum frequentiores.

7. Etiam ubique notatum est, nonnihil attolli et tumescere aquas ante tempestates.

8. Spiritus subterraneus exilis qui sparsim efflatur, non percipitur super terram donec coierit in ventum, ob porositatem terræ2; sed exiens subter aquas, ob continuitatem aquæ statim percipitur ex tumore nonnullo.

9. Asseclas esse ventos terrarum cavernosarum antea posuimus; ut prorsus videantur venti illi habere Origines suas Locales e terra.

10. In montibus magnis et saxeis inveniuntur venti et citius spirare (antequam scilicet percipiantur in vallibus), et frequentius (cum scilicet valles sint in tranquillo); at omnes montes et rupes cavernosi sunt.

11. In comitatu Denbigh3 in Britannia, montosa regione et lapidosa, ex cavernis quibusdam tam vehementes (ait Gilbertus1) sunt ventorum eruptiones, ut injecta vestimenta pannique rursus magna vi efflentur, et altius in aërem efferantur.

12. In Aber Barry juxta Sabrinam in Wallia, in quodam clivo saxoso in quo sunt foramina, si quis aurem apposuerit, sonitus varios et murmur flatuum sub terra exaudiet.

Phænomenon obliquum.

Notavit Acosta, oppida Platæ et Potosæ in Peruvia non longe esse distantia, et utrumque situm esse in terra elevata aut montana, ut in hoc non differant; et nihilominus habere Potosam temperaturam aëris frigidam et hiemalem, Platam clementem et vernam5;

'Compare Gilbert, Physiol. iv. 2.

2 "Exeunt ergo a terrâ per poros insensibili transpiratione venti."-Gilbert, ubi suprà; from whom §§ 11. and 12. are taken.

3 The true reading is preserved in Gilbert: Derbiæ.

De Mundo, iv. 2.

Acosta. ubi sup. ii. 13.

id quod videtur argenti fodinis juxta Potosam attribui posse; quod demonstrat esse spiracula terræ, quatenus ad calidum et frigidum.

13. Si terra sit primum frigidum, ut voluit Parmenides1 (non contemnenda usus sententia, cum frigus et densitas arcto copulentur vinculo), non minus probabile est ejici halitus calidiores a frigore centrali terræ, quam dejici a frigore aëris sublimioris.

14. Sunt quidam putei in Dalmatia et regione Cyrenaica, ut quidam ex antiquis memorant, in quibus si dejiciatur lapis, excitantur paulo post tempestates2; ac si lapis perfringeret operculum aliquod in loco ubi vis ventorum erat incarcerata.

Phænomenon obliquum.

Flammas evomunt Etna, et complures montes; similiter et aërem erumpere posse consentaneum est, præsertim calore in subterraneis dilatatum et in motu positum.

15. In terræ motibus, ventos quosdam noxios et peregrinos, et ante eruptionem et postea, flare observatum est; ut fumi quidam minores solent emitti ante et post incendia magna.

Monitum. Aër in terra conclusus erumpere ob varias causas compellitur. Quandoque massa terræ male coagmentata in cavum terræ decidit; quandoque aquæ se ingurgitant; quandoque expanditur aër per ignes subterraneos, ut ampliorem locum quærat; quandoque terra, quæ antea solida erat et concamerata, per ignes in cineres versa, se amplius sustinere non potest, sed decidit; et complura id genus.

Atque de prima Origine Locali Ventorum, videlicet e subterraneis, hæc inquisita sunt. Sequitur origo secunda, ex sublimi; nempe media, quam appellant, regione aëris.

Monitum. At nemo tam male quæ dicta sunt intelligat, quasi negemus et reliquos ventos e terra et mari per vapores educi. Sed hoc prius genus erat ventorum qui exeunt e terra jam venti formati,

16. Increbrescere murmur sylvarum antequam manifesto percipiantur venti, notatum est3; ex quo conjicitur ventum a superiore loco descendere; quod etiam observatur in montibus (ut dictum est), sed causa magis ambigua, propter cava montium. 17. Stellas sagittantes (ut loquimur) et vibratas sequitur

Arist. Metaph. 1. 5.

2 Pliny, ii. 44.

Pliny, xviii. 86.

ventus'; atque etiam ex ea parte, ex qua fit jaculatio; ex quo patet aërem in alto commotum esse, antequam ille motus perveniat ad nos.

18. Apertio cœli, et disgregatio nubium, præmonstrat ventos, antequam flent in terra; quod itidem ostendit ventos inchoari in alto.

19. Stellæ exigua, antequam oriatur ventus, non cernuntur, licet nocte serena2; cum scilicet (ut videtur) densetur, et fit3 minus diaphanus aër, propter materiam quæ postea solvitur in

ventos.

20. Circuli apparent circa corpus lunæ; sol quandoque occidens conspicitur sanguineus; luna rubicundior est in ortu quarto; et complura alia inveniuntur prognostica ventorum in sublimi (de quibus suo loco dicemus); quæ indicant materiam ventorum ibi inchoari et præparari.

21. In istis phænomenis notabis illam de qua diximus differentiam, de duplici generatione ventorum in sublimi; nimirum ante congregationem vaporum in nubem, et post. Nam prognostica halonum, et colorum solis et lunæ, habent aliquid ex nube; at jaculatio illa et occultatio stellarum exiguarum fiunt in sereno.

22. Cum ventus prodit a nube formata, aut totaliter dissipatur nubes, et vertitur in ventum; aut secernitur, partim in pluviam, partim in ventum; aut scinditur, et erumpit ventus, ut in procella.

23. Plurima sunt Phænomena Obliqua ubique in natura rerum de repercussione per frigidum; itaque cum constet esse in media regione aëris frigora valde intensa, planum fit, vapores maxima ex parte ea loca perfringere non posse, quin aut coagulentur aut vibrentur; secundum opinionem veterum, in hac parte sanam.

Tertia Origo Localis Ventorum est eorum, qui hic in inferiore aëre generantur, quos etiam tumores sive super-onerationes aëris appellamus. Res maxime familiaris, et tamen silentio transmissa.

Commentatio.

Horum ventorum qui conflantur in aëre infimo generatio abstrusior aliqua res non est, quam hæc ipsa ; quod

Arist. Prob. xxvi. 25. ; and comp. Pliny, xviii. 80. 2 Pliny, ubi suprà.

3 So in the original.—J. S.

« AnteriorContinuar »