Imágenes de páginas
PDF
EPUB

14. Spirant a mari ad litora venti Tropæi sive versarii, qui scilicet postquam paulisper progressi sunt, subito vertuntur. Omnino est quædam refractio inter auras maris et auras terræ, et inæqualitas. Omnis autem inæqualitas aëris est inchoatio quædam venti. Maxime autem fiunt Tropæi et Euripi ventorum ubi mare sinuat.

15. Spirant quædam auræ plerunque circa omnes aquas majores; potissimum autem sentiuntur mane; at magis circa fluvios quam in mari, propter differentiam auræ terræ et auræ aquæ.

16. In locis proximis juxta mare, flectunt fere se arbores et incurvant, quasi aversantes auras maris. Neque tamen malicia est; sed venti maritimi, ob humiditatem et densitatem, sunt tanquam ponderosiores.

Ad Art. 7. 27,

28, 29, 30, 31. Connexio.

Qualitates et Potestates Ventorum.

Circa Qualitates et Potestates Ventorum observatum est ab hominibus non diligenter et varie. Nos certiora excerpimus; reliqua, ut levia, ipsis ventis per

mittemus.

1. Auster pluviosus, Boreas serenus apud nos sunt. Alter nubes congregat et fovet, alter dissipat et discutit. Itaque poëtæ, cum narrant de Diluvio, fingunt eo tempore Boream in carcere conclusum; Austrum cum amplissimis mandatis emissum.

2. Zephyrus apud nos pro Aurea Etatis vento habitus est, qui comes esset perpetui veris, et mulceret flores.

3. Paracelsi schola, cum tribus suis principiis etiam in Templo Junonis (aëre scilicet) locum quærerent, tres collocarunt; Euro locum non repererunt.

"Tincturis liquidum qui mercurialibus Austrum,

Divitis et Zephyri rorantes sulphure venas,

Et Boream tristi rigidum sale." 1

4. At nobis in Britannia Eurus pro malefico habetur, ut in proverbio sit, Eurum neque homini neque bestiæ propitium

esse.

5. Auster a præsentia solis, Boreas ab absentia spirat, in hemisphærio nostro, Eurus in consecutione motus aëris, Ze

Johannes Pratensis. These lines occur in a complimentary address to Severinus, appended to his Idea Medicine Philosophica.

[blocks in formation]

phyrus in contrarium, ubique. Zephyrus a mari, Eurus a continente; plerunque in Europa et Asia occidentali. Hæ sunt differentiæ ventorum maxime radicales, unde plurimæ ex qualitatibus et potestatibus ventorum revera pendent.

6. Auster minus anniversarius est et status quam Boreas, sed magis vagus et liber'; et quando est status, tam lenis est ut vix percipiatur.

7. Auster magis humilis est et lateralis, Boreas celsior et spirans ex alto; neque hoc de elevatione et depressione polari dicimus, de qua supra, sed quod origines suas habeat plerunque magis in vicino Auster, magis in sublimi Boreas.

8. Auster nobis pluviosus (ut jam dictum est) Africæ vero serenus, sed magnos immittens fervores, non frigidus (ut alii dixerunt). Est tamen Africæ satis salubris; at nobis, si flaverit paulo diutius in sudo absque pluvia Auster, valde pestilens est.

9. Auster et Zephyrus non generant vapores, sed spirant a partibus ubi maxima est copia ipsorum, propter auctum calorem solis, qui vapores elicit, ideoque sunt pluviosi. Quod si spiraverint a locis siccioribus et jejunis a vaporibus, sunt sereni; sed tamen aliquando puri, aliquando æstuosi.

10. Videntur hic apud nos Auster et Zephyrus fœderati, suntque tepidi et humidi; at ex altera parte affines sunt Boreas. et Eurus, suntque frigidi et sicci.

11. Auster et Boreas (quod et antea attigimus) frequentius spirant quam Eurus et Zephyrus; quia magna est inæqualitas vaporum ex illis partibus, propter absentiam et præsentiam solis; at orienti et occidenti sol tanquam adiaphorus est.3

12. Auster saluberrimus marinus, a continente magis morbidus; contra Boreas a mari suspectus, a terra sanus; etiam frugibus et stirpibus Auster marinus valde benignus, fugans rubigines et alias pernicies.1

13. Auster lenior non admodum cogit nubes, sed sæpe serenus est, præsertim si sit brevior; sed flans commotius aut diutius, facit cœlum nubilum et inducit pluviam; sed potius cum desinat aut flaccescere incipiat, quam a principio aut in ipso vigore.5

1 Aristotle, Problem. § De Ventis, 2.

2 Namely Aristotle, ubi sup. 51.; and see the next problem for the assertion that

a dry south wind is unwholesome.

8 Cf. Arist. ubi sup. 37.

4 Id. ib. 19.

5 Id. ib. 21, 22. and 40.

14. Cum Auster aut oritur aut desistit, fiunt fere mutationes tempestatum a sereno ad nubilum, aut a calido ad frigidum, et e contra; Boreas sæpe et oritur et desinit, priore tempestate manente et continuata.

15. Post pruinas, atque etiam nives paulo diuturniores, non alius fere ventus quam Auster spirat', tanquam facta concoctione frigorum, quæ tum demum solvuntur, neque propterea semper sequitur pluvia, sed fit hoc etiam in regelationibus serenis.

16. Auster et frequentius oritur et fortius spirat noctu quam interdiu, præsertim noctibus hibernis. At Boreas, si noctu oriatur (quod contra suam consuetudinem est), non ultra triduum fere durat.2

17. Austro flante majores volvuntur fluctus quam Borea, etiam quando pari aut minore impetu spirat.

18. Spirante Austro fit mare cœruleum et magis lucidum ;

Borea contra atrius et obscurius.3

19. Cum aër subito fit tepidior, denotat interdum pluviam; rursus alias, cum aura subito fit gelidior, pluviam præmonstrat. Sequitur vero hoc naturam ventorum; nam si flante Austro aut Euro intepescit aër, pluvia in propinquo est; itidemque cum flante septentrione aut Zephyro refrigescit.

20. Auster flat plerunque integer et solitarius. At Borea, et præcipue Cacia et Coro flantibus, sæpe contrarii et alii diversi venti simul spirant; unde refringuntur et turbantur.

21. Boreas sementi faciendæ, Auster insitionibus et inoculationibus, cavendus.1

22. A parte Austri folia ex arboribus citius decidunt ; palmites vitium ab ea parte erumpunt, et eo fere spectant."

at

23. In latis pascuis, videndum est pastoribus (ut ait Plinius) ut greges ovium ad septentrionale latus adducant, ut contra Austrum pascant. Nam si contra Boream, claudicant et lippiunt et alvo moventur: quinetiam Boreas coitum illis debilitat, adeo ut si in hunc ventum spectantes coëant oves, fœmellæ ut plurimum gignantur. Sed in hoc Plinius (utpote transcriptor) sibi non constat."

Arist. ubi sup. 3.

2 Id. ib. 9. and 15.

5

3 Id. ib. 39. Pliny, xviii. 33.

Pliny, xviii. c. 33. and 34. "Clodunt ita lippiuntve ab afflatu et alvo citâ pereunt."-Pliny, ubi suprà. But Bacon either mistook clodunt for claudicant, or was ignorant of the meaning of the former word. [“ Clodunt ita (oculos) lippiuntque ab afflatu." Facciol. in voc.-J.S.] * Compare Pliny, viii. 72., with the passage just referred to. It may however be said that there is no absolute contradiction between the two passages.

24. Venti tribus temporibus frumento et segetibus nocent; in flore aperiente, et deflorescente, et sub maturitatem: tum enim exinaniunt aristas dejectis granis, at prioribus duobus temporibus florem aut in calamo constringunt aut decutiunt.'

25. Flante Austro anhelitus hominum magis fœtet, appetitus animalium dejicitur magis, morbi pestilentes grassantur, gravedines incumbunt, homines magis pigri sunt et hebetes: at flante Borea, magis alacres, sani, avidiores cibi.2 Phthisicis tamen nocet Boreas, et tussiculosis, et podagricis, et omni fluxui

acuto.

26. Eurus siccus, mordax, mortificans; Zephyrus humidus, clemens, almus.

27. Eurus, spirans vere adulto, calamitas fructuum, inducendo erucas et vermes, ut vix foliis parcatur; nec æquus admodum segetibus. Zephyrus contra, herbis, floribus, et omni vegetabili, maxime propitius et amicus. At Eurus quoque, circa æquinoctium autumnale, satis gratiosus.

28. Venti ab occidente spirantes, sunt vehementiores quam illi ab oriente, et magis curvant et contorquent arbores.

29. Tempestas pluviosa quæ incipit spirante Euro longius durat quam quæ spirante Zephyro, et fere ad diem integrum extenditur.

30. Eurus ipse, et Boreas, postquam inceperint flare, constantius flant: Auster et Zephyrus magis mutabiles.

31. Flante Euro visibilia omnia majora apparent3; at flante Zephyro audibilia; etiam longius deferuntur soni.

32. Cæciam nubes ad se trahere', apud Græcos in proverbium transiit, comparando ei fœneratores, qui pecunias erogando sorbent. Vehemens est ventus et latus, ut non possit summovere nubes tam cito, quam illæ renitantur et se vertant; quod fit etiam in majoribus incendiis, quæ contra ventum invale

scunt.

33. Venti Cardinales, aut etiam Semicardinales, non sunt tam procellosi quam Mediani.

34. Mediani a Borea ad Euro-Boream magis sereni, ab Euro-Borea ad Eurum magis procellosi. Similiter ab Euro ad Euro-Austrum magis sereni, ab Euro-Austro ad Austrum magis procellosi. Similiter ab Austro ad Zephyro-Austrum

1 Pliny, xviii. 17.

9 Arist. ubi supra, 55. 4 Id. ib. 1. and 32.

2 Arist. Probl. § De Ventis, 18. 44. and 45.

And compare Erasmus, Adag. i. 5. 62.

magis sereni, a Zephyro-Austro ad Zephyrum magis procellosi. Similiter a Zephyro ad Zephyro-Boream magis sereni, a Zephyro-Borea ad Boream magis procellosi. Ita ut progrediendo secundum ordinem cœli, semper Mediani prioris Semicardinis disponantur ad serenitatem; posterioris, ad tempestates.

35. Tonitrua, et fulgura, et Ecnephiæ fiunt spirantibus ventis frigidis, quique participant ex Borea, quales sunt Corus, Thrascias, Circias, Meses, Cacias; ideoque fulgura sæpius comitatur grando.

36. Etiam nivales venti a septentrione veniunt, sed ab iis Medianis qui non sunt procellosi, veluti Corus et Meses.

37. Omnino venti quinque modis naturas suas et proprietates nanciscuntur. Vel ab absentia aut præsentia solis; vel a consensu et dissensu cum naturali motu aëris ; vel a diversitate materiæ fomitum suorum a quibus generantur, maris, nivis, paludum, &c.; vel a tinctura regionum per quas pertranseunt; vel ab originibus localibus suis, in alto, sub terra, in medio; quæ omnia sequentes articuli melius explanabunt.

38. Venti omnes habent potestatem desiccandi, etiam magis quam ipse sol; quia sol vapores elicit, sed, nisi admodum fervens fuerit, non dissipat; at ventus eos et elicit et abducit1; attamen Auster minime omnium hoc facit; quinetiam saxa et trabes sudant magis flante nonnihil Austro, quam in tranquillo.

39. Martii magis longe desiccant, quam æstivi; adeo ut artifices instrumentorum musicorum ventos Martios expectent ad materiam instrumentorum suorum desiccandam, eamque reddendam porosam et sonoram.2

40. Venti omnis generis purgant aërem, eumque a putredine vindicant, ut anni in quibus venti frequentius spirent sint maxime salubres.

41. Sol principum fortunam subit; quibuscum ita sæpe agitur, ut præsides in provinciis remotis magis obnoxios habeant subditos, et quibus obsequia præstentur magis quam principi ipsi. Certe venti, qui potestatem et originem habent a sole, æque aut plus gubernant temperaturas regionum et affectus

Arist. Probl. § De Ventis, 31.

2 "Ineunte vere . . . . venti longe plus corpora exsiccant celeriusque quam mediâ æstate, quare artifices nostri musici et materiales ventos expetunt, ad materiam et opificia varia confirmanda."- Gilbert, Physiol. iv. 3. Materiales is clearly a wrong reading for martiales, the et being afterwards introduced to improve the sense : petunt ought to be expectant.

ex.

« AnteriorContinuar »