Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Aqua bulliens non edit lucem. Aër licet violenter fervefactus non edit lucem. Specula et diamantes, quæ lucem tam insigniter reflectunt, nullam edunt lucem originalem. Alia.

Videndum est etiam accurate, in hoc genere instantiarum, de instantiis migrantibus, ubi scilicet adest et abest lux, quasi transiens. Carbo ignitus lucet, sed fortiter compressus statim lucem deponit. Humor ille crystallinus cicendulæ, morte vermis, etiam fractus et in partes divisus, lucem ad parvum tempus retinet, sed quæ paulo post evanescat. Alia.

III. Tabula Graduum. Videndum quæ lux sit magis intensa et vibrans, quæ minus. Flamma lignorum fortem edit lucem ; flamma spiritus vini debiliorem ; flamma carbonum penitus accensorum, fuscam admodum et vix visibilem. Alia.

IV. Colores Lucis. Videndum est de coloribus lucis, quales sint, quales non. Stellarum aliæ candidæ sunt, aliæ splendidæ, aliæ rubex, aliæ plumbeæ. Flammæ ordinariæ fere croceæ sunt', et inter eas coruscationes cælitus, et flammæ pulveris pyrii maxime albicant. Flamma sulphuris cærulea est et pulchra. In aliquibus autem corporibus sunt purpureæ flammæ. Non inveniuntur flammæ virides. Quæ maxime ad viriditatem inclinat, est lux cicendulæ. Nec inveniuntur coccineæ flammæ. Ferrum ignitum rubicundum est, et paulo intensius ignitum quasi candescit. Alia.

V. Reflexiones Lucis. Videndum quæ corpora lucem reflectunt; ut specula, aquæ, metalla polita, luna, gemmæ. Omnia liquida, et superficie valde æquata et levi, splendent nonnihil. Splendor autem'est gradus quidam pusillus luminis.

Videndum attente, utrum lux corporis lucidi ab alio corpore lucido reflecti possit: ut si sumatur ferrum ignitum, et opponatur radiis Solis. Nam reflexiones lucis omnino super-reflectuntur (elanguentes3 tamen paulatim) de speculo in speculum. Alia.

1

So Gruter's copy.

In Rawley's the words fere crocea sunt are omitted, probably by mistake. --J. S.

* Green flames for fireworks are produced by means of copper, which is sometimes employed in a metallic state, and sometimes in verdigris or in vitriol.

3 Elanguentia in Rawley's copy.-J. S.

VI. Multiplicationes Lucis. Videndum de multiplicatione lucis, ut per specula perspectiva et similia', quibus acui potest lux et in longinquum projici, aut etiam reddi ad distinguendas res visibiles subtilius et melius?; ut videre est apud pictores, qui phialam aqua plenam ad candelam adhibent.

Videndum etiam, num omnia in majore quanto lucem non reflectant. Lux enim (ut credi possit) aut pertransit aut reflectitur. Qua de causa luna, etiamsi fuerit corpus opacum, tamen ob magnitudinem lucem reflectere possit.

Videndum etiam, utrum aggregatio corporum lucidorum lucem multiplicet. Atque de æqualiter lucidis, dubitandum non est. Utrum vero lux quæ majore luce plane obruitur, ut videri per se non possit, adjiciat tamen aliquid lucis, inquiratur. Etiam splendida quæque nonnihil lucis contribuunt. Magis enim lucidum erit cubiculum serico quam

lana ornatum. Multiplicatur etiam lux per refractionem: nam gemmæ angulis intercisæ, et vitrum fractum, magis splendent quam si plana fuerint. Alia.

VII. Modi obruendi lucem. Videndum de modis obruendi lucem; veluti per exuperantiam majoris lucis, mediorum crassitudines et opacitates. Radii solis certe, in flammam foci immissi, flammam veluti fumum quendam albiorem apparere faciunt. Alia.

VIII. Operationes sive Effectus Lucis. Videndum de operationibus sive effectibus lucis, qui pauci sunt; et ad corpora, præsertim solida, alteranda parum possunt. Lux enim præ omnibus se generat, alias qualitates parce.

Lux certe aërem nonnihil attenuat; spiritibus animalium grata est, eosque exhilarat; colorum omnium et visibilium radios submortuos excitat. Omnis enim color, lucis imago fracta est. Alia.

IX. Mora Lucis. Videndum est de mora lucis; quæ, ut videtur, momentanea est. Neque enim lux, si per multas horas in cubiculo duraverit, magis illud illuminat, quam si per momentum aliquod ;

1

This does not appear to refer to telescopes, but merely to bringing to a focus light incident on a convex lens. Consequently this tract seems to have been written before Bacon was acquainted with the invention of the telescope, and consequently before 1612. See the Preface to the Descriptio Globi intellectualis.

2 Mollius in Gruter's copy.-J. S.

cum in calore et aliis contra fiat. Etenim et prior calor manet, et novus superadditur. Attamen crepuscula nonnihil a reliquiis lucis' provenire ab aliquibus putantur.

X. Vie et Processus Lucis. Videndum attente de viis et processibus lucis. Lux circumfunditur; utrum vero una ascendat paululum, an æqualiter deorsum et sursum circumfundatur, inquiratur. Lux ipsa lucem undique circa se parit; ut cum corpus lucis, umbraculo scilicet interposito, non cernatur, lux ipsa tamen omnia circum illuminat, præter ea quæ sub umbram umbraculi cadunt; quæ tamen ipsa nonnihil lucis accipiunt a luce circumjecta; nam multo melius aliquid intra umbram umbraculi situm cerni potest, quam si nulla omnino adesset lux. Itaque corpus visibile corporis alicujus lucidi, et ipsa lux, res discrepantes esse videntur. Lux corpora fibrosa et inæqualis posituræ non penetrat; sed tamen a soliditate duritiæ corporis non impeditur, ut fit in vitro et similibus. Itaque recta linea, et pori non transversi, videntur lucem tantum perferre.

Delatio lucis fit optime per aërem ; qui quo purior fuerit, eo melius lucem transmittit. Utrum lux per corpus aëris vehatur, inquiratur. Sonos certe videmus a ventis vehi, ut? longius secundo vento quam adverso audiri possint. Utrum vero simile aliquid fiat in luce, inquiratur. Alia.

XI. Diaphaneitas lucidorum. Videndum est etiam de diaphaneitate lucidorum. Filum candelæ intra flammam cernitur: at per majores flammas objecta ad visum non perveniunt. At contra, omnis diaphaneitas ex corpore aliquo ignito perit; ut in vitro videre est, quod ignitum non amplius manet diaphanum. Corpus aëris diaphanum est; item aquæ : at illa duo diaphana commista, in nive aut spuma, non amplius diaphana sunt, sed acquirunt lucem quandam originalem.

XII. Cognationes et Hostilitates Lucis. Videndum de cognationibus atque etiam hostilitatibus lucis. Cognationem maxime habet lux cum tribus rebus, quatenus ad generationem lucis ; calore, tenuitate, et motu.3 Videndum igitur de conjugiis et divortiis eorum erga lucem, atque eorundem conjugiorum et divortiorum gradibus. Flamma spiritus vini, aut ignis fatui, longe ferro ignito calore lenior est, verum lumine fortior. Cicendulæ et rores aquæ salsæ, et multa ex illis quæ enumeravimus, lucem jaciunt, calida ad tactum non sunt. Etiam metalla ignita tenuia non sunt, at calore tamen ardente prædita. At contra aër est inter tenuissima corpora, sed luce vacat. Rursus idem aër, atque etiam venti, motu rapidi sunt, lucem tamen non præbent. At contra, metalla ignita motum suum hebetem non exuunt, lucem nihilominus vibrant.

| Solis in Gruter's copy.-J. S.
2 So Gruter's copy. Rawley's has et. J. S.

* This quaternion of qualities, light, heat, tenuity, and motion, is a fundamental part of the philosopy of Telesius. See his De Rer. Nat. i. passim.

In cognationibus autem lucis, quæ non ad generationem ejus, sed ad processum tantum spectant, nihil tam conjunctum est quam sonus. Itaque de eorum sympathiis et dissidiis accurate videndum. In his conveniunt. Lux et sonus in ambitum circumfunduntur. Lux et sonus per longissima spatia feruntur, sed lux pernicius; ut in tormentis videmus, ubi lux citius cernitur quam auditur sonus, cum tamen flamma pone sequatur. Lux et sonus subtilissimas distinctiones patiuntur; ut in verbis articulatis soni, in omnibus visibilium imaginibus lux. Lux et sonus nihil fere producunt aut generant, præterquam in sensibus et spiritibus animalium. Lux et sonus facile generantur et brevi evanescunt. Nam non est quod quis putet sonum illum qui ad tempus aliquod a campana aut chorda percussa durat, a prima percussione fieri. Nam si campana vel chorda tangatur, et sistatur, sonus statim perit. Unde manifestum est, durationem soni' per successionem creari. Lux a majore luce, sicut sonus a majore sono, obruitur; et cætera.

Differunt autem, quod lux (ut diximus) sono velocior sit. Lux majora spatia vincat quam sonus.

Lux utrum in corpore aëris deferatur, quemadmodum sonus, incertum sit. Lux in linea recta tantum, sonus in linea obliqua et undiquaque, feratur: etenim cum quid in umbra umbraculi cernitur, non est quod quis putet quod lux ipsa penetret umbraculum, sed aërem tantum circumfusum illuminat; qui etiam aërem pone umbraculum vicinitate nonnihil illustrat: at sonus ab uno latere parietis redditus, ex altera parte parietis auditur, non multum debilitatus. Etiam sonus intra septa corporum solidorum auditur, licet exilior factus; ut fit in sonis infra lapides hæmatites, aut in corporibus percussis infra aquam; at lux in

? So Gruter's copy: the words durationem soni are omitted in Rawley's. — J. S.

[blocks in formation]

corpore solido et non diaphano, undique obstructo, omnino non cernitur. Ultimo, quod? omnis sonus generetur in motu, et elisione corporum manifesta; lux non item.

At hostilitates lucis, nisi quis privationes pro hostilitatibus habere velit, non occurrunt; verum quod maxime credibile est, torpor corporum in partibus suis maxime est luci inimicus. Nam fere nihil lucet, quod non aut propria natura insigniter mobile est; aut excitatum vel calore vel motu vel spiritu vitali. Alia.

Intelligo autem semper, quod non tantum aliæ instantiæ investigandæ sint (istas enim paucas exempli loco solummodo adduximus) sed etiam ut novi topici articuli, prout rerum natura fert, adjiciantur.

So Gruter's copy: the words solido et non are omitted in Rawley's. — J. S. ? Gruter's copy has Lux magis in profundum penetrat quam sonus ; ut in fundo aquarum. Omnis sonus generatur, &c. - J. S.

« AnteriorContinuar »