Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aurora adulta. Nihilominus non determinat illa Instantia quæstionem. Nam condensatio aëris nocturna, præsertim in illis regionibus ubi nox et dies non magis pares sunt spatiis quam differentes calore et frigore, possit motum illum naturalem aëris (qui lenis est) hebetare et confundere.

7. Si aër participet ex motu coli, sequitur non tantum quod Eurus cum motu aëris concurrat, Zephyrus concertet; verum etiam quod Boreas tanquam ab alto spiret, Auster tanquam ab imo, in hemisphærio nostro, ubi Polus Antarcticus sub terra est, Arcticus elevatur; idque etiam ab antiquis notatum est, sed titubanter et obscure'; optime autem convenit cum experientia moderna, quia briza (quæ possit esse motus aëris) non est Eurus integer, sed Euro-aquilo.2

Ad Art. 3.
Connexio.

Venti Stati.

Ut in inquisitione de ventis Generalibus homines scototomiam passi sunt, ita in illa de ventis Statis vertiginem: de illa silent, de hac sursum et deorsum sermones faciunt inconditos. Ignoscendum hoc magis, quod varia res est: quia Stati Venti cum locis permutantur, ut non iidem in Ægypto, Græcia, Italia spirent.

1. Esse alicubi Statos Ventos, etiam nomen impositum declarat; ut et nomen alterum Etesiarum, quod Anniversarios sonat. 2. Apud antiquos inter causas inundationis Nili ascripta est, quod eo anni tempore Venti Etesia (Aquilones scilicet) flarent, qui cursum fluvii in mare inhibebant et retrorsum volvebant.3

3. Inveniuntur in mari currentes, qui nec naturali motui oceani, nec decursui ex locis magis elevatis, nec angustiis ex

1 Bacon means that in our hemisphere there is a constant cause tending to make north winds more common than south, as well as one which tends to make east winds more common than west. These causes combined make the trade wind blow from the north-east. That north winds predominate over south, arises in his opinion from this: that the north wind blows straight down from the North Pole; whereas wind from the South Pole, which is below our horizon, can only reach us by a devious course. The confusion of thought in this passage is the same as that which has given rise to the names vent d'amont and vent d'aval, for the north and south winds respectively. See Ideler, Meteorol. Græc. et Lat. p. 111., who refers, among other passages, to Pliny, ii. 48., in illustration of the notion of the north wind's coming from above.

Euro-Aquilo is the reading of the Vulgate, where the received Greek text of the Acts has Euroclydon. It would be curious to know whether Bacon took it from the Vulgate or only formed it, as previously he had formed to denote the same wind the word Euro-boreas. There can be little doubt that the reading proposed by Bentley, εὐρακύλων, is correct. Acts, xxvii. 14.

3 Herod, ii. 20. and Plin. v. 10.

litoribus adversis aut promontoriis excurrentibus attribui possint; sed plane reguntur a Ventis Statis.

4. Columbum qui nolunt a relatione naucleri Hispani, et levius putant ab obscuris antiquitatis vestigiis et auris, tam certam et fixam de Indiis Occidentalibus opinionem concepisse, huc se convertunt, quod a Statis Ventis ad litora Lusitaniæ conjecerit Continentem esse a parte occidentis: res dubia, nec admodum probabilis, cum ventorum itinerarium ad tam longos tractus vix attingat. Magnus interim honos huic inquisitioni, si uni axiomati aut observationi, ex iis quas multas complectitur, inventio Novi Orbis debeatur.

5. Ubicunque siti sunt montes alti et nivales, ab ea parte flant Venti Stati ad tempus quo nives solvuntur.

6. Arbitror et a paludibus magnis quæ aquis cooperiuntur hieme, spirare Ventos Statos, sub tempora quibus a calore solis siccari cœperint; sed de hoc mihi compertum non est.

7. Ubicunque generationes vaporum fiunt in abundantia, idque certis temporibus, ibi scias Ventos Statos iisdem temporibus orituros.

8. Si Venti Stati flent alicubi, nec causa eorum reperiatur in propinquo; scias Ventos hujusmodi Statos peregrinos esse, et a longe venire.

9. Notatum est, Ventos Statos noctu non flare, sed tertia ab ortu solis hora insurgere. Sunt certe hujusmodi venti veluti ex longo itinere defessi, ut condensationem aëris nocturnam vix perfringant, at post exortum solis excitati paulisper procedant.

'Bacon refers to a story first told by Oviedo, that a vessel going from Spain to England was driven out of its course so far as to reach the West Indies; that on their return home all the crew, which had been reduced to the pilot and three or four sailors, were sick, and shortly afterwards died; that the pilot died in the house of Columbus, and that from him Columbus obtained exclusive possession of the discovery, which had been accidentally made. Oviedo says that this story was commonly told, but that he would not vouch for its truth. Humboldt remarks that this story was not brought forward in the fiscal proceedings, and that Oviedo was the first to tell it (in 1535). He adds that it was not till 1609 that Garcilasso de la Vega ventured to give a name-Alonzo Sanchez de Hecelva-to the pilot, and a date-1484-to the story. The authority for Bacon's statement is Peter Martyr Anghiera, who says that Columbus had often remarked from the shore of Portugal, in certain times of the year, there blew from the west a steady wind which lasted for many days, and considered that it could only come from the earth which generated it on the other side of the It is remarkable that neither Ferdinand Columbus nor Herrera, who both speak of indications derived from wood and other things picked up off the Azores, mentions this indication derived from the wind; nor does Humboldt, in his Examen Critique de Histoire de Géographie. It is manifestly derived from the Aristotelian doctrine of the origin of winds, and not, as Bacon supposed, from the greater steadiness of land winds compared with those which blow from the sea. See Ramusio's Collection of Voyages, 1606, vol. iii. p. 1. a. and p. 64. c.; and Humboldt, 1. c. vol. ii. p. 155.

sea.

10. Omnes Stati Venti (præterquam ex locis propinquis) imbecilli sunt, et ventis subitis se submittunt.

11. Sunt complures Venti Stati, quos nos non percipimus aut observamus, propter infirmitatem ipsorum, unde a ventis liberis obruuntur. Ideo vix notantur hieme, cum venti liberi vagantur magis; sed potius versus æstatem, cum venti illi erratici magis deficiant.

12. In partibus Europæ ex Ventis Statis hi potissimi sunt. Aquilones, a solstitio; suntque exortus caniculæ tum prodromi tum sequaces; Zephyri, ab æquinoctio autumnali; Euri a verno.1 Nam de brumali solstitio minus curandum propter hiemis varietates.

13. Venti Ornithii, sive Aviarii, qui nomen traxerunt quod aves a regionibus gelidis transmarinis regionibus apricis immittant2, nihil pertinent ad Ventos Statos; quia illi tempore sæpius fallunt; aves autem eorum commoditatem, sive citius sive tardius flent, expectant; etiam non raro, postquam flare paululum inceperint et se subinde verterint, destituuntur aves et merguntur in pelago, aliquando in naves decidunt.

14. Præcisus reditus ventorum ad diem et horam, instar æstus maris, non invenitur. Designant quandoque authores nonnulli diem; sed potius ex conjectura, quam ex observatione constante.

Ad Art. 4. et 5.
Connexio.

Venti Assecla.

Ventorum Asseclarum vocabulum nostrum est; quod imponere visum est, ne aut pereat observatio circa ipsos aut confundatur. Sensus talis est. Divide, si placet, annum in tres, quatuor, quinque partes, in aliqua regione. Quod si ventus aliquis ibi flet duas, tres, quatuor portiones ex ipsis, ventus contrarius unam; illum ventum, qui frequentius flat, ejus regionis Asseclam nominamus. Sic de temporibus.

1. Auster et Boreas Assecla mundi sunt; frequentius enim per universum spirant illi, cum suis sectionibus, quam Eurus et Zephyrus cum suis.

2. Omnes venti Liberi (non Stati) magis assecla hiemis sunt, quam æstatis, maxime autem autumni et veris.

1 Compare Pliny, ii. 47.

2 The Ornithias of Pliny seems to be a westerly wind, so called because it blows for nine days after the swallows come. See Pliny, ii. 47. and 48.

3. Omnes venti liberi potius asseclæ sunt regionum extra tropicos, atque etiam circulos polares, quam intra; in regionibus enim torridis et conglaciatis plerunque parcius spirant, in mediis frequentius.

4. Etiam omnes venti liberi, præsertim fortiores ex ipsis, flant sæpius et intensius mane et vesperi, quam meridie et noctu.

5. Venti liberi in regionibus fistulosis et cavernosis frequentius spirant, quam in firmis et solidis.

Mandatum. Cessavit fere humana diligentia in observatione Ventorum Asseclarum in regionibus particularibus, quod tamen fieri debuit, et ad multa utilis foret. Memini me a mercatore quodam, prudenti viro, qui ad Terram Piscationis coloniam duxerat ibique hiemarat, causam quæsivisse cur regio illa tam impense frigida haberetur, cum clima satis benignum esset. Respondit, rem esse fama aliquanto minorem, causam autem duplicem. Unam, quod moles glaciales a currenti maris Scythici juxta ea litora deveherentur. Alteram (quam longe potiorem duxit), quod longe pluribus anni partibus spiraret apud eos Zephyrus, quam Eurus; quod etiam facit apud nos (inquit); sed apud illos a continenti et gelidus, apud nos a mari et tepidus. Quod si (addidit) tam frequenter et diu spiraret in Anglia Eurus, quam apud eos Zephyrus, longe forent intensiora frigora apud nos, et paria illis quæ ibi fiunt.

6. Zephyri sunt assecla horarum pomeridianarum. Declinante enim sole frequentius spirant venti ab occidente, ab oriente rarius.

7. Auster noctis assecla est; nam noctu et sæpius oritur et flat vehementius. Boreas autem interdiu.

8. Asseclarum vero maris et continentis, multæ et magnæ sunt differentiæ. Ea præcipue, quæ Columbo ansam præbuit inveniendi Novi Orbis: quod venti marini Stati non sunt, terrestres autem maxime.2 Cum enim abundet vaporibus mare, qui ubique fere indifferenter adsunt, ubique etiam generantur venti, et magna inconstantia huc illuc feruntur, cum certas. origines et fontes non habeant. At terra ad materiam ventorum valde inæqualiter se habet; cum alia loca ad ventos pariendos et augendos magis efficacia sint; alia magis destituta.

1 The terra piscationis is Newfoundland.

2 See the note at p. 29.

Itaque flant fere a parte fomitum suorum, et inde directionem sortiuntur.

9. Non satis constat sibi Acosta. Ait ad Peruviam et maritima Maris Australis fere per totum annum spirare Austros. Idem alibi ait ad eas oras spirare potissimum ventos marinos. At Auster illis terrestris est, ut et Boreas et Eurus, tantumque Zephyrus est illis marinus. Sumendum quod certius ponit, hoc est, Austrum esse ventum asseclam et familiarem earum regionum; nisi forte ex nomine Maris Australis vel phantasiam vel modum loquendi corrupit, intelligens Zephyrum per Austrum, quod a Mari Australi spiret. At mare, quod vocant, Australe, proprie Australe non est, sed tanquam oceanus secundus occidentalis; quando simili cum Atlantico situ exporrigatur.

10. Marini venti sunt proculdubio terrestribus humidiores, sed tamen puriores, quique facilius et æqualius cum aëre puro incorporentur. Terrestres enim male coagmentati et fumei. Neque opponat quispiam, eos debere esse, propter salsuginem maris, crassiores. Natura enim terrestris salis non surgit in vaporibus.

11. Tepidi vel gelidi sunt venti marini, pro ratione qualitatum duarum prædictarum, humiditatis et puritatis. Humiditate enim frigora mitigant (siccitas siquidem utrumque, et calorem et frigus, intendit); at puritate refrigerant. Itaque extra tropicos, tepidi; intra, gelidi.

12. Arbitror ubique ventos marinos asseclas esse regionum (præsertim maritimarum) singularum; frequentius scilicet spirare ventos a parte ubi collocatur mare, propter copiam longe uberiorem materiæ ad ventos in mari, quam in terra; nisi forte sit aliquis ventus Status, spirans a terra, ex causa peculiari. Nemo autem confundat ventos Statos cum ventis Asseclis, cum assecla semper frequentiores sint, stati sæpius rariores. Id tamen utrisque commune est, quod venti spirent a parte fomitum suorum.

13. Vehementiores plerunque sunt venti marini, quam terrestres; ita tamen, ut, cum cessent, major sit malacia in medio mari, quam ad litora ; adeo ut nautæ quandoque ament potius litorum obliquitates premere, quam urgere altum; ad evitandas malacias.

Acosta, Hist. des Indes, iii. 20. and ii. 13. two statements, as the coast of Peru runs from

There is no discrepancy between the north-west to south-east.

« AnteriorContinuar »