Imágenes de páginas
PDF
EPUB

reflexos resilientes a terra; unde fiunt magnæ condensationes in illis partibus pluviarum, nivis, grandinis, et aliorum.1

4. Merito dubitari possit, utrum opium et narcotica stupefaciant a potentiali frigido, vel a fuga spirituum. Nam videtur opium partes habere calidas, ex fortitudine odoris, ex amaritudine, et provocatione sudoris, et aliis signis. Verum cum emittat vaporem inimicum et horribilem spiritibus, fugat illos undiquaque; unde se coagulant, et suffocantur.

Connexio.

ACTIONI dilatationis quæ fit per assimilationem et versionem in tenuius, opponitur actio contractionis quæ fit per assimilationem et versionem in densius. Intelligimus autem, quando hoc fit non per frigidum, vel actuale vel potentiale, sed per imperium corporis magis activi, quod se multiplicat ex corpore magis passivo. Assimilatio autem ad densum magis rara est, et minus potens multo, quam assimilatio ad rarum ; quia corpora densa magis sunt ignava et inertia ad opus assimilationis quam tenuia.

[Historia.]

CONTRACTIONES CORPORUM PER ASSIMILATIONEM, SIVE VERSIONEM IN DENSIUS.

1. Supra notavimus, lutum inter lapides parvos densari in materiam lapideam.

2. Latera doliorum densant fæces vini in tartarum.

3. Dentes densant ea quæ ex manducatione cibi et humoribus oris adhærent, in squamas, quæ purgari et abscindi possint; verum æque duras ac ipsum os dentium.

4. Omnia dura et solida aliquid ex liquoribus et in fundo (maxime) et per latera adhærentibus condensant.

5. Quæcunque alimenta vertuntur in corpus alimentatum magis densum quam corpus ipsius alimenti (sicut cibus et potus in animalibus vertuntur in ossa, calvariam, et cornua), in assimilando (ut manifestum est) condensantur.

Connexio.

ACTIONI dilatationis per violentiam externam, sive ex appetitu sive contra appetitum corporis dilatati, opponitur

1 Arist. Meteor. i. 12.

actio contractionis per violentiam similiter externam; cum corpora ponuntur in necessitate, ab illis quæ in ipsum agunt, cedendi et se comprimendi.

[Historia.]

CONTRACTIONES CORPORUM, QUÆ FIUNT PER VIOLENTIAM EXTERNAM.

1. Aër per violentiam sive compressionem externam aliquam condensationem facile patitur; majorem vero non tolerat: ut in violento impetu ventorum et terræ-motibus liquet.

2. Accipe catinum ligneum, inverte concavum ejus, et dimitte in aquam perpendiculariter, et facito illum descendere, impellens manu. Portabit secum aërem usque in fundum vasis, nec recipiet aquam interius, nisi parum infra summa labra; id ex colore ligni madefacti apparebit. Tanta autem fuerat condensatio aut compressio aëris, non amplior. Hoc ipsum insigniter apparebat, invento instrumento ad usum operariorum sub aqua.' Illud tale erat. Deprimebatur dolium magnum et concavum aëre impletum. Illud stabat supra tres pedes metallicos, crassos, ut mergi posset. Pedes erant breviores statura hominis. Urinatores, cum respiratione iis opus esset, flectebant se, et inserebant capita ipsorum in dolium, et respirabant: et hoc repetebant, et opus continuabant ad moram nonnullam; quousque scilicet aër, qui per insertionem capitis semper in quantitate nonnulla e dolio exibat, ad minimum diminutus esset.

3. At quantum ipsum condensationis, quod libenter toleraturus sit aër, cognoscere et supputare possis hoc modo. Accipe pelvem aquæ plenam: mitte in eam globulum ex metallo, aut lapidem, qui resideat in fundo. Superimpone catinum, vel impellens manu, vel ex metallo ita fabricatum, ut fundum sponte petat. Si globulus fuerit talis magnitudinis, ut aër condensationem (qualis ad globulum intra catinum recipiendum sufficiat) libenter pati possit, condensabit se aër placide, et nullus erit alius motus: sin majoris fuerit magnitudinis, quam aër bene ferre possit, resistet aër, et levabit latus aliquod ipsius catini, et exibit in bullis.

4. Etiam ex compressione vesica videbis quousque comprimi possit sine ruptura; aut etiam ex follibus levatis, et denuo obturatis, (prius foraminibus compressis). De condensatione aquæ

Compare Nov. Org. ii. 50.

tale a nobis factum est experimentum.' Globum fieri fecimus plumbeum, cum lateribus bene crassis, et foramine in summo non magno. Globum aqua replevimus, et foramen metallo (ut meminimus) optime solidavimus. Tum globum illum, tanquam ad duos polos contrarios, primo malleis, deinde per pressorium robustum, fortiter compressimus. Cum autem ea applanatio multum sustulisset ex capacitate globi, adeo ut ad octavam quasi diminuta fuisset, tamdiu et non amplius sustinuit se aqua condensari. Sed ulterius vexata et compressa non tolerabat, sed exibat aqua ex multis partibus solidi metalli, ad modum parvi imbris.

5. At omnis motus, quem vocant, violentus, veluti pilarum e tormentis, sagittarum, spiculorum, machinarum, et aliorum infinitorum, expeditur per compressionem præternaturalem corporum, et nixum ipsorum ad se restituendum; quod cum commode ad tempus facere non possint, loco moventur. Nam solida, præsertim dura, ulteriorem compressionem ægre admodum tolerant. Verum hujusce rei inquisitionem ad titulum de Motu Libertatis rejicimus. Etenim, ut sæpius diximus, titulus præsens de Denso et Raro spicas tantum legit, non demetit.

6. Quo corpora sunt rariora, eo ab initio se contrahunt facilius; quod si ultra terminos suos compressa fuerint, eo se vindicant potentius; ut in flamma et aëre clauso manifestatur.

7. Flamma simpliciter compressa (licet sine flatu, ut in pulvere pyrio) tamen magis furit; ut conspici datur in fornacibus reverberatoriis, ubi flamma impeditur, arctatur, repercutitur, sinuat.

Monitum. Dilatationi per deacervationem non opponitur actio reciproca: quia corpora deacervata non coacervantur rursus, nisi per conflationem: ut in restitutione metallorum, de qua supra.

Commentatio.

Est et aliud genus fortasse contractionis corporum, non ex reciprocis sed positivum et per se. Arbitramur enim, in dissolutione corporum quæ fit in liquoribus, ut in dissolutione metallorum, etiam gummi, sacchari, et similium, recipi corpus aliquatenus intra liquorem; neque tamen liquorem pro rata parte corporis recepti dilatari aut exporrigi. Quod

See the note on Nov. Org. ii. 45.

si fit, sequitur ut sit condensatio; cum idem spatium contineat plus corporis. Certe in dissolutione metallorum, si aqua semel exceperit onus suum, non dissolvit amplius, nec operatur. Hanc autem condensationem (si talis quæpiam sit) contractionem corporum per onerationem appellare possumus.

Mandatum. Immitte aquam in cineres pressos ad summum ; et nota diligenter quantum decrescat de exporrectione cinerum, postquam receperint aquam, ab ea quam habuerunt prius intermisto aëre.

Observationes.

Efficientia dilatationis corporum, quæ ex inquisitione priore in lucem prodeunt, sunt novem. 1. Introceptio sive admissio corporis alieni. 2. Expansio naturalis, sive præternaturalis, spiritus innati. 3. Ignis, sive calor externus actualis; aut etiam remissio frigoris. 4. Calor externus potentialis, sive spiritus auxiliares. 5. Liberatio spirituum a vinculis partium. 6. Assimilatio ex imperio corporis rarioris magis activi. 7. Amplexus, sive itio in occursum corporis amici. 8. Distractio a violentia externa. 9. Deacervatio, sive applanatio partium.

Efficientia vero contractionis corporum sunt octo. 1. Exclusio aut depositio corporis introcepti. 2. Angustatio sive contractio partium post spiritum emissum. 3. Frigus externum actuale; aut etiam remissio caloris. 4. Frigus externum potentiale. 5. Fuga et antiperistasis. 6. Assimilatio ex imperio corporis densioris magis activi. 7. Compressio per violentiam externam. 8. Oneratio, si modo aliqua sit.

Actiones dilatationis per spiritum innatum, et per liberationem spirituum, et per deacervationem; atque rursus, actiones contractionis per constrictionem, sunt actiones sine reciproco. Reliquæ actiones sunt reciprocæ.

Dilatationes per introceptionem et per deacervationem sunt pseudo-dilatationes; sicut et contractiones per exclusionem, sunt pseudo-condensationes; sunt enim locales, non substantiales.

Expansio per ignem sive calorem sine separatione est omnium simplicissima: ea fit in pneumatico puro, sicut

aëre ; ubi nihil exhalat, nihil residet, sed mera fit dilatatio, eaque ad ampliationem spatii sive exporrectionis insignem. Utrum simile quippiam fiat in flamma, videlicet, utrum flamma post expansionem primæ accensionis (quæ est magna) jam facta flamma (ubi magnus est ambientium ardor) se adhuc magis expandat, difficile cognitu est, propter celerem et momentaneam extinctionem flammæ: verum de hoc in titulo de Flamma inquiremus. Proxima huic dilatationi (quatenus ad simplicitatem) est expansio quæ fit in colliquatione metallorum, aut in emollitione ferri et ceræ, et similium, ad tempus, antequam aliquid fiat volatile et emittatur. Verum hæc dilatatio occulta est, et fit intra claustra corporis integralis, nec visibiliter exporrectionem mutat aut ampliat. At simul ac incipiat in corpore aliquo quippiam evolare, tum actiones fiunt complicatæ, partim rarefacientes, partim contrahentes: adeo ut contrariæ illæ actiones ignis, quæ vulgo notantur,

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,
Uno eodemque igni,'

in hoc fundentur, quod in altera spiritus emittitur, in altera detinetur.

Condensatio quæ fit per ignem, licet non sit pseudo-densatio (est enim substantialis), tamen est condensatio potius secundum partes, quam secundum totum. Nam contrahuntur certe partes crassiores; ita tamen ut corpus integrum reddatur magis cavum et porosum, et minus ponderosum.

Canones mobiles.

1. Summa materiæ in universo eadem manet; neque fit transactio, aut a nihilo, aut ad nihilum.

2. Ex summa in aliquibus corporibus est plus, in aliquibus minus, sub eodem spatio.

3. Copia et paucitas materiæ constituunt notiones densi et rari, recte acceptas.

4. Est terminus, sive non ultra, densi et rari, sed non in ente aliquo nobis noto.

1 Virg. Eclog. viii. 80.

« AnteriorContinuar »