Imágenes de páginas
PDF
EPUB

5. Distillationes et dilatationes per eas fiunt in clauso, ubi concluduntur simul corpus distillandum, et vapores qui ex eo emittuntur, et aër. Neque tamen in stillatoriis et alembicis communibus diligenter arcetur aër exterior; quin per rostrum stillatorii, per quod liquor effluit, ille subintrare aliquatenus possit. At in retortis, ubi majore vehementia caloris opus est, non datur aëri exteriori ingressus; sed os receptaculi ori vasis (ubi corpus imponitur) per lutationes ita continuatur, ut universus processus rarefactionis et restitutionis intus transigatur. Quod si corpus sit plenum spiritu vigoroso (ut vitriolum), opus est receptaculo vasto et amplo, ut vapores liberius ludant, nec vas infringant.

Mandata. 1. Utcunque tamen distillationes tanquam intra cellam undiquaque clausam transigantur; datur tamen spatium, ut corporis aliæ partes se expandere in vapores, aliæ subsidere in fæcibus, vapores rursus se glomerare et restituere, atque (si heterogenei fuerint) alii ab aliis se separare possint. Quod sequitur igitur, pro mandato magno habendum; cum ad naturam in imis concutiendam et ad novas transformationes aditum præbere possit. Vulcanus enim chymicorum et medicorum (licet multa utilia genuerit) tamen virtutes veriores caloris fortassis minus complexus est, ob divortia et separationes partium quæ in operationibus ipsorum semper interveniunt. Itaque summa rei quam mandamus huc spectat; ut illa separatio et reciprocatio rarefactionis et condensationis omnino prohibeatur, atque opus caloris intra corpus ipsum atque ejus claustra vertatur: hoc enim fortasse Proteum Materia per manicas constrictum tenebit, et se versiones suas experiri et expedire compellet. De hoc complura nobis in mentem veniunt, et alia reperiri possunt. Proponemus exemplum unum aut alterum ex facillimis, ad hoc tantum, ut percipi possit quid velimus.

2. Accipe vas quadratum ferri, in figura cubi, habeatque latera bene fortia et crassa. Impone cubum ligni ad mensuram vasis ad amussim factum, quique illud prorsus impleat. Superponatur operculum ferri non minus forte quam latera vasis; et lutetur optime, more chymicorum, ita ut sit clausissimum, et ignem tolerare possit. Deinde ponatur vas intra prunas, atque ita permittatur ad horas aliquas. Post amoveatur operculum; et vide quid factum sit de ligno. Nobis

[blocks in formation]

quidem videtur (cum prohibita plane fuerint inflammatio et fumus, quo minus pneumaticum et humidum ligni emitti potuerint) alterum ex his eventurum; vel ut corpus ligni vertatur in quoddam amalagma; vel ut solvatur in aërem, sive pneumaticum purum, simul cum fæcibus (magis crassis quam sunt cineres) in fundo, et incrustatione nonnulla in lateribus vasis.

3. In simili vase ferreo fiat experimentum de aqua pura; qua repleatur ad summum. Sed adhibeatur ignis lenior: mora vero sit amplior. Quinetiam amoveatur ab igne certis horis, et refrigescat; dein iteretur operatio aliquoties. Hoc experimentum de aqua pura delegimus hanc ob causam; quod aqua corpus simplicissimum sit, expers coloris, odoris, saporis, et aliarum qualitatum. Quamobrem si per calorem temperatum et lenem, et alternationem calefactionis et refrigerationis, et prohibitionem omnis evaporationis, spiritus aquæ non emissus, et nihilominus per hujusmodi calorem sollicitatus et attenuatus, se verterit in partes aquæ crassiores, easque ita digerere et in novum schematismum mutare possit (minus scilicet simplicem et magis inæqualem) eo usque, ut vel colorem alium nanciscatur, vel odorem, vel saporem, vel oleositatem quandam, vel aliam alterationem notabilem (qualis invenitur in corporibus compositis); proculdubio res magna confecta foret, et ad plurima aditum patefaciens.

4. Circa distillationem clausam (ita enim eam appellare licet, ubi non datur spatium ad evaporationem) quivis multa alia poterit comminisci. Pro certo enim habemus, calorem analogum, operantem in corpus absque separatione aut consumptione partium, mirabiles metaschematismos effingere et producere posse.

5. Attamen illud addi possit, ut mandati hujus appendix; ut excogitetur etiam aliquis modus (quod certe difficile non est) per quem calor operetur non solum in clauso, sed in tensili: id quod fit in omni matrice naturali, sive vegetabilium, sive animalium. Hoc enim operationem ad multa extendit, quæ per clausuram simplicem effici non possunt. Neque hoc pertinet ad Pygmæum Paracelsi1, aut hujusmodi prodigiosas ineptias: sed ad solida et sana. Exempli gratia; non efficiet

The Pygmæi of Paracelsus are the same as the gnomes or earth spirits. See his Philosophical Works, ii. p. 487. But perhaps for "pygmæum" we ought to read "archæum."

unquam distillatio clausa, ut aqua tota vertatur in oleum; quia oleum et pinguia majus occupant dimensum quam aqua. At si operatio fiat in tensili, hoc fortasse fieri possit: quæ esset res immensæ utilitatis, cum omnis alimentatio maxime consistat in pingui.

6. Bonum esset, et ad multa utile, ut in distillationibus natura ad rationes reddendas quandoque compelleretur; atque ut poneretur in certo quantum per distillationem consumptum fuerit, id est, versum in pneumaticum; et quid maneret, sive fixum, sive restitutum in corpore. Id fieri potest, si ante distillationem corpus distillandum ponderes, et vasa ipsa intra quæ distillatio perficitur. At post distillationem ponderabis liquorem; ponderabis item fæces; denique ponderabis iterum Ex istis enim tribus ponderationibus cognosces quantum fuerit restitutum, quantum manserit in fæcibus, quantum adhæserit vasibus; atque a decessione ponderis in illis tribus, comparati ad pondus corporis integri, cognosces quantum versum fuerit in pneumaticum.

vasa.

Connexio.

TRANSEUNDUM a dilatationibus et rarefactionibus quæ fiunt per calorem actualem, ad dilatationes et relaxationes quæ fiunt per remissionem frigoris vehementis et intensi; quæ ipsa remissio censeri debet pro calore comparato.

Historia.

DILATATIONES ET RELAXATIONES CORPORUM PER REMISSIONEM FRIGORIS.

1. Quæ per frigus vehemens concreverunt, neque tamen eo usque ut per moram frigoris in densatione sua fixa sint, ea absque calore manifesto, et per remissionem tantum frigoris, se aperiunt et restituunt; ut fit in glacie, grandine, nive: sed hoc faciunt per calorem manifestum admotum multo celerius.

2. Verum delicatiora, quorum vigor consistit in spiritu nativo subtili, ut poma, pyra, granata, et similia, si semel fuerint congelata, suffocato spiritu, non recipiunt postea pristinum vigorem.

3. At vinum et cervisia per gelu ad gustum languescunt, nec vigent; attamen succedentibus regelationibus et tempestatibus australibus, reviviscunt et relaxantur, et quasi denuo fer

vescunt.

Connexio.

TRANSEUNDUM a dilatationibus quæ fiunt per calorem externum actualem, atque etiam per remissionem frigoris (quæ, ut jam diximus, est calor comparatus), ad dilatationes corporum quæ fiunt per calores potentiales, sive spiritus auxiliares alterius corporis applicati et admoti.

[Historia.]

DILATATIONES CORPORUM, QUÆ FIUNT PER CALOREM POTENTIALEM, SIVE PER SPIRITUS AUXILIARES ALTERIUS

CORPORIS.

De caloribus potentialibus consule Tabulas Medicinales qualitatum secundarum; et ex his poteris excerpere ea quæ operantur super corpus humanum per dilatationem: quæ sunt fere illa quæ sequuntur.

Confortantia, quæ dilatant spiritus oppressos.

Abstergentia, quæ roborant virtutem expulsivam.
Aperientia, quoad orificia venarum et vasorum.
Aperientia, quoad poros et meatus partium.
Digerentia cum maturatione.

Digerentia cum discussione.

Caustica.

Hæc præcipue (sunt et alia) habent radicem in dilatatione spirituum et humorum et succorum et substantiæ, in corpore, per spiritus auxiliares; necnon per complexionem tangibilem, quæ inest medicinis illis, vel interius vel exterius sumptis.

Commentatio.

Patet in vitro calendari, quam exquisito sensu sive perceptione præditus sit aër communis calidi et frigidi: utpote quæ tam subtiles ejus differentias et gradus statim dijudicare possit. Nec dubito, quin perceptio spiritus in animalibus vivis versus calorem et frigus sit adhuc longe acutior: nisi quod aër sit pneumaticum purum et sincerum, et nihil habeat tangibilis admisti; at spirituum perceptio retundatur et hebetetur corpore tangibili in quo sunt devincti. Attamen, non obstante hoc impedimento, videntur adhuc spiritus vivorum potiores ipso aëre, quoad hanc perceptionem. Neque enim hactenus nobis constat, quod calor potentialis (de quo jam loquimur) aërem possit dilatare; cum certum sit, quod

hoc faciat super spiritus in animalium membris contentos; ut in qualitatibus (quas diximus) secundis medicinarum liquet. Sed de hoc inquiratur paulo accuratius, ex maudato proxime sequente.

Mandata. 1. Accipe duo vitra calendaria ejusdem magnitudinis. Impone in altero aquam, in altero spiritum vini, fortem et acrem; atque ita calefiant vitra, ut aqua et spiritus vini ad parem altitudinem ascendant. Colloca ea simul, et dimitte per spatium aliquod; et nota, si aqua deveniat altior quam spiritus vini. Nam si hoc fit, palam est, calorem spiritus vini potentialem aërem dilatasse, ita ut spiritum vini depresserit.

2. Possit esse res varii usus, si operationes secundarum qualitatum medicinalium probentur interdum, et exerceantur in corporibus vitæ expertibus. Licet enim dubium non sit, plerasque earum nullius prorsus effectus fore, quoniam requiritur plane spiritus vivus ad eas actuandas, ob operationis subtilitatem; aliæ tamen proculdubio super nonnulla corpora inanimata operabuntur. Videmus enim quid possit sal in carnibus, aromata in cadaveribus, coagulum in lacte, fermentum in pane, et hujusmodi. Inserviet igitur diligentia medicorum circa qualitates secundas, ad instruendas complures alias operationes, si animum advertas cum judicio; id semper supponens, quod virtus fortior requiritur ad operandum super corpus mortuum, quam vivum.

Connexio.

TRANSEUNDUM ad dilatationes corporum quæ fiunt per liberationem spirituum, refractis nimirum ergastulis partium crassiorum, quæ illos arcte detinuerant, ut se dilatare non possent. In corporibus enim quæ habent arctam compagem atque naturæ integralis nexibus fortiter devincta sunt, non exequuntur spiritus opus suum dilatationis, nisi fiat prius solutio continui in partibus crassioribus; vel per liquores fortes erodentes et stimulantes tantum, vel per eosdem cum calore. Atque hoc cernitur in aperturis et dissolutionibus metallorum, de quibus nunc (ut in reliquis) pauca pro

ponemus.

« AnteriorContinuar »