Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sent; imprimentia deducant; occludentia retineant, et perspirationem, quæ est motus malacissationi oppositus, cohibeant. Itaque (ut in operatione nona descripsimus) malacissatio simul bene fieri non potest, sed per seriem et ordinem: primum, excludendo liquorem, per spissamenta; quia extranea et crassa infusio non bene coagmentet corpus; subtile debet esse, et ex vaporis genere, quod intrat. Secundo, intenerando, per consensum consubstantialium: corpora enim ad tactum eorum quæ valde consentiunt, se aperiunt, et poros laxant. Tertio, imprimentia vehicula sunt, et nonnihil consubstantialia inculcant, et mixtura leniter astringentium perspirationem interim paululum cohibet. At sequitur quarto loco At sequitur quarto loco magna illa astrictio et clausura per emplastrationem; et postea gradatim per inunctionem; donec malacum vertatur in solidum, ut suo loco diximus.

CANON XXVII.

Crebra renovatio reparabilium irrigat etiam minus reparabilia.

EXPLICATIO.

Diximus in aditu ipso historiæ hujus, eam esse viam mortis, quod magis reparabilia in consortio minus reparabilium intereant; ut totis viribus in reparatione hujusmodi partium minus reparabilium sit exudandum. Itaque admoniti Aristotelis observatione de plantis, quod scilicet novitas ramorum truncum ipsum in transitu reficiat, similem rationem fore arbitrati sumus, si sæpe reparentur carnes et sanguis in corpore humano; ut inde ipsa ossa, et membranæ, et reliqua, quæ natura minus sunt reparabilia, partim per transitum alacrem succorum, partim per vestitum illum novum carnium et sanguinis recentiorum, irrigentur et renoventur.

CANON XXVIII.

Refrigeratio quæ non transit per stomachum, utilis ad longævitatem.

EXPLICATIO.

Ratio præsto est, quia cum refrigeratio non temperata, sed potens, (præsertim sanguinis) ad vitam longam sit præcipue necessaria; omnino hoc non fieri possit per intus, quantum opus est, absque destructione stomachi et viscerum.

CANON XXIX.

Complicatio illa, quod tam consumptio quam reparatio sint caloris opera, maximum est obstaculum ad longævitatem.

EXPLICATIO.

Destruuntur fere omnia magna opera a naturis complicatis; cum quod alia ratione juvet, alia noceat; atque hic librato judicio et sagaci practica opus est; id nos, quantum res permittit et in præsentia occurrit, fecimus; separando calores benignos a nocivis; et ea quæ ad utrunque faciunt.

CANON XXX.

Curatio morborum temporariis eget medicinis; at longævitas vitæ expectanda est a diætis.

EXPLICATIO.

Quæ ex accidente superveniunt, sublatis causis desinunt: at cursus naturæ continuus, instar fluvii labentis, etiam continua indiget remigatione aut velificatione in adversum: itaque operandum est regulariter per diætas. Diætæ autem genere duplices sunt; diætæ statæ, quæ certis temporibus, et diæta familiaris, quæ in victu quotidiano, usurpari debet: potentiores autem sunt diætæ statæ, id est, series remediorum ad tempus; etenim quæ tanta virtute pollent, ut naturam retro vertere valeant, fortiora sunt plerunque, et magis subito alterantia, quam quæ familiariter in usum recipi tuto possint. Atque in remediis nostris intentionalibus, tres tantum diætas statas reperias diætam opiatam; diætam malacissantem; et diætam emaciantem et renovantem. At inter ea quæ ad diætam familiarem et victum quotidianum præscripta a nobis sunt, efficacissima sunt hæc quæ sequuntur; quæ etiam validitatem diætarum statarum fere æquant: nitrum, et subordinata ad nitrum; regimen affectuum, et studiorum genus; refrigeria quæ non transeunt per stomachum; potus roscidantes; perspersio sanguinis cum materia firmiore, ut margaritis, lignis; inunctiones debitæ, ad cohibendum aërem et detentionem spirituum; calefactoria per exterius, tempore assimilationis post somnum; cautio de iis quæ incendunt spiritum, induntque ei calorem acrem, ut de vinis et aromatibus; et usus moderatus et tempestivus eorum quæ indunt spiritibus calorem

robustum, ut croci, nasturtii, allii, enulæ, opiatorum compositorum.

CANON XXXI.

Spiritus vivus interitum patitur immediate, cum destituitur, aut motu, aut refrigerio, aut alimento.

EXPLICATIO.

Sunt hæc scilicet illa tria, quæ superius vocavimus atriola mortis; suntque passiones spiritus propriæ et immediatæ. Etenim organa omnia partium principalium serviunt, ut hæc tria officia præstentur: et rursus, omnis destructio organorum quæ est lethifera, eo rem deducit ut unum aut plura ex his tribus deficiant. Itaque alia omnia sunt diversæ viæ ad mortem; sed in hæc desinunt. Fabrica autem partium, organum spiritus est; quemadmodum et ille animæ rationalis; quæ incorporea est et divina.

CANON XXXII.

Flamma substantia momentanea est: aër fixa: spiritus vivi in animalibus, media est ratio.

EXPLICATIO.

Res est hæc et altioris indagationis et longioris explicationis. quam faciat ad inquisitionem præsentem. Sciendum interin flammam continenter generari et extingui; ut per successionem tantum continuetur. Aër autem corpus fixum est. nec solvitur: licet enim aër ex humido aqueo novum aërem gignat, tamen vetus aër nihilominus manet; unde fit superoneratio illa aëris, de quo diximus in titulo de Ventis. At spiritus utriusque naturæ particeps est, et flammeæ et aëreæ ; quemadmodum et fomites ejus sunt oleum, quod est homogeneum flammæ ; et aër, qui est homogeneus aquæ. Spiritus enim non nutritur ex oleoso simplici, neque ex aqueo simplici, sed ex utroque: atque licet nec aër cum flamma, nec oleum cum aqua, bene componantur, tamen satis conveniunt in misto. Etiam spiritus habet ex aëre faciles suas et delicatas impressiones et receptiones; a flamma autem, nobiles suos et potentes motus et activitates. Similiter etiam duratio spiritus res composita est, nec tam momentanea quam flammæ, nec tamen tam Q

VOL. II.

fixa quam aëris; atque eo magis non sequitur rationes flammæ, quod flamma etiam ipsa extinguitur per accidens, nempe a contrariis et destruentibus circumfusis, quam causam et necessitatem non habet pariter spiritus. Reparatur autem spiritus ex sanguine vivido et florido arteriarum exilium, quæ insinuantur in cerebrum; sed fit reparatio ista suo modo, de quo

nunc non est sermo.

HISTORIA DENSI ET RARI.

« AnteriorContinuar »