Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sertim Lucifera illa et Instantia Crucis, per quas de veris rerum causis intellectui constare possit, Mandata damus de experimentis novis, quantum prospicere animo possumus, aptis ad id quod quæritur. Hæc mandata tanquam Historia designata sunt. Quid enim aliud nobis, primo viam ingredientibus, relinquitur?

Experimenti alicujus subtilioris modum quo usi sumus explicamus, ne error subsit; utque alios ad meliores et magis exactos modos excogitandos excitemus.

Monita et cautiones de rerum fallaciis, et qui in inquirendo et inveniendo possint occurrere erroribus et scrupulis, aspergimus; ut phantasmata omnia, quantum fieri potest, tanquam exorcismo fugemus.

Observationes nostras super Historiam et Experimenta subteximus, ut interpretatio naturæ magis sit in procinctu.

Commentationes et tanquam rudimenta quædam Interpretationis de Causis, parce, et magis suggerendo quid esse possit quam definiendo quid sit, interponimus.

Canones, sed tamen mobiles, sive axiomata inchoata, quæ nobis inquirentibus, non pronunciantibus, se offerunt, præscribimus et constituimus. Utiles enim sunt, si non prorsus veri.

Utilitatis humanæ nunquam obliti (licet lux ipsa dignior sit iis quæ a luce monstrantur), Vellicationes de Practica attentioni et memoriæ hominum subjicimus; cum nobis constet talem et tam infœlicem esse hominum stuporem, ut quandoque res ante pedes positas, nisi moniti, non videant, sed præter

eant.

Opera et res impossibiles, aut saltem adhuc non inventas, quæ sub singulis titulis cadunt, proponimus; atque una ea quæ jam inventa sunt et in hominum potestate, atque Impossibilibus illis et non inventis sunt Proxima et maxime cognata, subjungimus; ut simul et industria humana excitetur atque animi addantur.

Patet ex antedictis, Historiam præsentem, non tantum Tertiæ Partis Instaurationis vices supplere, sed præparationem esse non contemnendam ad Quartam, propter titulos ex Abecedario, et Topica; et ad Sextam, propter Observationes Majores, Commentationes, et Canones.

HISTORIA VENTORUM.'

ADITUS, SIVE PRÆFATIO.

VENTI humanæ genti alas addiderunt. Eorum enim dono, feruntur homines et volant; non per aërem certe, sed per maria; atque ingens patet janua commercii, et fit mundus pervius. Terræ autem (quæ gentis humanæ sedes est et domicilium) scopæ sunt; eamque, atque simul aërem ipsum, everrunt et mundant. Attamen et mare infamant, alioqui tranquillum et innoxium; neque alias sine maleficio sunt. Motum, absque opera humana, cient magnum et vehementem; unde et ad navigandum et ad molendum veluti operarii conducti sunt; et ad multo plura adhiberi possunt, si humana non cesset diligentia. Natura ipsorum inter secreta et abdita reponi solet; nec mirum, cum nec aëris natura et potestas cognita quoquo modo sit; cui famulantur et parasitantur venti, ut (apud poëtas) Eolus Junoni. Primaria creaturæ non sunt, nec ex operibus sex dierum; quemadmodum nec reliqua meteora quoad actum; sed post-nati, ex ordine creationis.

The Historia Vita et Mortis, which was published in the following year, is described in the title-page as "Francisci B. de V. &c. Historia Vitæ et Mortis; sive Titulus Secundus in Historia Naturali et Experimentali ad condendam Philosophiam; quæ est Instaurationis magnæ pars tertia." To preserve symmetry, the Historia Ventorum should have been described here in a similar title-page, as Titulus Primus in Hist. Nat. et Exp. &c.; for the title at the beginning of the volume, the dedication, the preface commencing Monendi utique sunt homines, and the Norma Historia præsentis, were meant to apply to the whole series of histories which should have followed. But the fragmentary and imperfect character of the work is best represented by printing each piece in its original form.-J. S.

TOPICA

PARTICULARIA:

SIVE

Articuli Inquisitionis de Ventis.

1. Describito ventos ex diligentia nautica, et imponito Nomina Ven- nomina ipsis, sive vetera sive nova, modo constantia.

torum.

VENTI vel Generales sunt, vel Stati, vel Asseclæ, vel Liberi. Generales voco, qui semper flant; Statos, qui certis temporibus; Asseclas, qui frequentius; Liberos, qui indifferenter. 2. An sint venti aliqui Generales, atque ipsissimi motus aëris; et, si sint, in qua consecutione motus, et in quibus locis spirent?

Venti Generales.

Venti Stati.

Venti Asse

clæ.

Qui venti anniversarii sint, aut redeuntes per vices,
et in quibus regionibus? An inveniatur ventus ali-
quis ita præcise Status, ut redeat regulariter ad dies
certos et horas, instar æstus maris?

4. Qui venti sint Assecla, et familiares Regionum; qui
Temporum, in iisdem regionibus; qui Verni; qui
Estivales; qui Autumnales; qui Brumales; qui
Equinoctiales; qui Solstitiales; qui Matutini,
Meridiani, Vespertini, Nocturni?

5. Quales sint venti Marini; quales qui spirant a Con-
tinente? Differentias autem Marinorum et Terre-
strium diligenter excipito, tam eorum qui in terra
et mari, quam eorum qui a terra et mari.

6. An non spirent venti ex omni Plaga Cœli?

Venti Liberi.

VENTI non multo plus Plagis Coeli, quam Qualitatibus, variant. Alii vehementes, alii lenes; alii constantes, alii mutabiles; alii calidi, alii frigidi; alii humectant magis et solvunt, alii desiccant et constipant; alii congregant nubes et sunt pluviosi vel etiam procellosi, alii dissipant et sunt sereni.

Qualitates

7. Inquirito et narrato, qui sint venti uniuscujusque speciei ex prædictis, et quomodo varient secundum regiones et loca?

ventorum diversæ.

ORIGINES LOCALES ventorum triplices; aut dejiciuntur ex alto; aut emanant a terra; aut conflantur in ipso corpore aëris. 8. Secundum has tres Origines de ventis inquirito. Qui scilicet ex ipsis dejiciantur de Media (quam vo

Origines locales ventorum.

cant) Regione Aëris; qui vero expirent e Cavis Terræ, sive illi erumpant confertim, sive efflent insensibiliter et sparsim, et postea glomerent ut rivuli in fluvium; qui denique generentur passim ex tumoribus sive expansionibus aëris proximi ?

NEQUE GENERATIONES ventorum Originales tantum; sunt et Accidentales, ex compressionibus aëris scilicet, et percussionibus et repercussionibus ejus.

Generationes

Accidentales ventorum.

9. De hujusmodi ventorum Generationibus Accidentalibus inquirito. Generationes ventorum proprie non sunt; etenim augent et fortificant ventos potius, quam producunt et excitant.

DE COMMUNITATE ventorum hactenus. Reperiuntur autem venti rari et prodigiosi, quales sunt Præster, Turbo, Ecnephias.1 Hi super terram. At sunt et subterranei, quorum alii sunt vaporosi et mercuriales: i percipiuntur in mineris; alii sulphurei: illi emittuntur, nacti exitum in terræ motibus, aut etiam effervescunt ex montibus ardentibus.

10. De hujusmodi ventis Raris et Prodigiosis, atque adeo Venti extraor- de omnibus ventorum Miraculis inquirito.

narii et flatus

repentini.

A SPECIEBUS ventorum transeat inquisitio ad Confacientia ad ventos (ita enim loqui volumus, quia vocabulum Efficientis plus significat, vocabulum Concomitantis minus, quam intelligimus), atque ad ea quæ ventos putantur excitare aut sedare.

11. Circa Astrologica de ventis inquirito parce, nec de Confacientia ad accuratis Schematibus Coeli curato; tantummodo citantia et se- observationes manifestiores de ventis ingruentibus

ven os, et ex

dantia ipsos.

circa exortus aliquorum astrorum, aut circa eclipses luminarium, aut conjunctiones planetarum, ne negligito; nec minus quatenus pendent ex viis solis aut lunæ.

12. Quid confaciant Meteora diversorum generum ad ventos? Quid Terræ Motus, quid Imbres, quid Concursus ventorum ad invicem? Concatenata enim sunt ista, et alterum alterum trahit.

13.

Quid confaciant ad ventos, Vaporum et Exhalationum diversitas? Et quæ ex ipsis sint magis ge

See Pliny, ii. 49. and 50.

nerativa ventorum, et quatenus natura ventorum sequatur hujusmodi Materias suas?

14. Quid confaciant ea quæ hic in Terra sunt aut fiunt,

ad ventos; quid montes, et solutiones nivium in ipsis; quid moles glaciales, quæ in mari innatant et deferuntur alicubi; quid differentiæ soli aut terræ (modo hoc fuerit per tractus majores) veluti paludes, arenæ, sylvæ, campestria; quid ea quæ hic apud homines aguntur, veluti incensiones ericæ et similium, ad culturam agrorum; incensiones segetum aut villarum in bellis; desiccationes paludum; displosiones continuæ bombardarum; sonitus campanarum simul in magnis urbibus; et similia? Festuca certe sunt res nostræ, sed tamen aliquid possunt. 15. De omnimodis Excitationibus aut Sedationibus ventorum inquirito, sed parce de fabulosis aut superstitiosis.

A CONFACIENTIBUS ad ventos transeat inquisitio ad inquirendos Limites ventorum; de Altitudine, Extensione, Duratione eorum.

Limites ventorum.

16. Inquirito diligenter de Altitudine sive Elevatione ventorum; atque si sint fastigia montium ad quæ venti non aspirent; aut si conspiciantur nubes quandoque stare et non movere, flantibus eodem tempore ventis fortiter hic in terra.

17. Inquirito diligenter de Spatiis quæ venti deprehensi sunt simul occupare, et ad quos terminos? Exempli gratia, si Auster flaverit tali loco, an constet quod eodem tempore Aquilo flaverit ab illinc milliaribus decem? Contra, in quantas angustias venti redigi possint, ita ut fluant venti (id quod fieri videtur in Turbinibus nonnullis) tanquam per canales. 18. Inquirito ad quod tempus, vel maximum vel medium vel minimum, continuari soleant venti, et deinde flaccescere et tanquam expirare; qualis etiam esse soleat ortus et inceptio ventorum, qualis languor et cessatio; subito, gradatim, quoquo modo?

A LIMITIBUS ventorum transeat inquisitio ad Successiones ventorum, vel inter se vel respectu pluviæ et imbrium. Cum enim choreas ducant, ordinem saltationis nosse jucundum fuerit.

« AnteriorContinuar »