Imágenes de páginas
PDF
EPUB

enulæ et santali citrini', recte per vices adhibetur; atque hoc hieme potius.

13. At æstate, haustus ex vino albo, cum aqua fragariæ diluto, in quo vino pulveres exquisiti perlarum et testarum cancrorum fluviatilium, et (quod mirum fortasse videatur) parum cretæ, fuerint infusa, stomachum optime recreat et roborat.

14. At generaliter omnis haustus matutinus (quales frequenter in usu sunt) refrigerantium (succorum, decoctionum, seri lactis, hordeatorum, et similium) fugiendus est; nihilque prorsus immittendum stomacho jejuno, quod sit frigidum purum. Melius exhibebuntur res hujusmodi (si necessitas postulet) vel hora quinta post prandium, vel hora una post leve jentaculum.

15. Jejunia frequentia mala sunt ad longævitatem; quinetiam sitis quæcunque evitanda, et servandus stomachus satis mundus, sed perpetuo quasi humidus.

16. Oleum olivarum recens et bonum in quo Mithridatii nonnihil dissolutum fuerit, inunctum spinæ dorsi ex adverso oris stomachi, stomachum mirum in modum confortat.

17. Sacculus ex floccis carmosinis, infusis in vinum austerum, in quod infusa fuerint myrtus et cortex citri et parum croci, super stomachum perpetuo gestari potest. Atque de stomachum confortantibus hactenus; cum etiam haud pauca ex his, quæ aliis operationibus inserviunt, ad hoc etiam juvent.

18. Jecori, si a torrefactione sive desiccatione atque ab obstructione immune servetur, nil ultra opus est: etenim exolutio illa quæ aquositates generat morbus prorsus est; at reliqua duo etiam senectus obrepens inducit.

19. Huc pertinent vel maxime ea quæ in operatione super sanguinem descripta sunt; iis adjiciemus pauca admodum, sed electa.

20. Præcipue in usu sit vinum granatorum dulcium; aut si illud haberi non possit, succus ipsorum recens expressus; mane sumendus, cum aliquanto sacchari, et immisso in vitrum (in quod fit expressio) modico corticis citri recentis, et garyophyllis tribus aut quatuor integris: hocque usurpetur a Februario ad finem Aprilis.

21. In usum adducatur, ante alias omnes herbas, nasturtium ; sed tamen pubescens, non vetus; usurpetur sive crudum, sive in jusculis, sive in potu; et post hanc cochlearia.

Yellow sandal wood.

22. Aloë, quocunque modo abluta aut correcta, hepati noxia; itaque nunquam familiariter sumenda est. Rhubarbarum contra vitale hepati, modo tres adhibeantur cautiones: primo, ut sumatur ante cibum, ne desiccet nimis, aut vestigium stypticitatis relinquat: secundo, ut maceretur ad horam unam aut duas in oleo amygdalino recenti, cum aqua rosacea, antequam alias infundatur, aut detur in substantia: tertio, ut vicibus alternis sumatur, alias simplex, alias cum tartaro, aut parum salis nigri, ne leviora tantum asportet, et reddat massam humorum magis obstinatam.

23. Vinum aut decoctum aliquod chalybeatum, ter aut quater in anno sumi probo, ad obstructiones potentiores solvendas; ita tamen ut semper præcedat haustus duorum aut trium cochlearium olei amygdalini dulcis recentis, et sequatur motus corporis, præsertim brachiorum et hypochondriorum.

24. Liquores dulcorati, idque cum pinguedine quadam, ad arcendam arefactionem et salsedinem et torrefactionem et denique senilitatem jecoris præcipue et plurimum possunt; præsertim si per vetustatem bene incorporentur; tales fiant ex fructibus et radicibus dulcibus; scilicet vina et potus ex uvis passis recentibus, jujubis, caricis, dactylis, pastinacis, bulbis sive potadis, et hujusmodi, cum admistione lycoritiæ1 quandoque; etiam potus ex granis Indicis (quæ mayz vocant), cum mixtura dulcium, plurimum confert. Notandum est autem, intentionem præservationis jecoris in mollitie quadam et pinguedine longe potentiorem esse illa altera quæ pertinet ad apertionem jecoris; quæ potius innuit ad sanitatem quam ad diuturnitatem vitæ ; nisi quod obstructio ea quæ inducit torrefactionem, æque malitiosa est ac aliæ arefactiones.

25. Radices cichoreæ, spinachiæ, betæ, a medullis purgatas, atque ad teneritudinem coctas in aqua, cum tertia parte vini albi, pro condimentis familiaribus cum oleo et aceto, laudo; etiam gemmas sive caules asparagi, pulpas artiplicis2, et radices bardanæ, debitis modis elixas et conditas; et juscula (tempore veris) ex foliis pubescentibus vitium, et herba viridi tritici. Atque de jecore muniendo hactenus.

26. Cor juvamentum suscipit maxime, atque nocumentum,

1 So in the original. Glycyrrhiza (which is no doubt the classical form of the word) is substituted in Blackbourne's edition. - J.S.

[blocks in formation]

ex aëre quem spiramus; ex vaporibus; atque ex affectibus: atque complura ex iis, quæ de spiritibus supra dicta sunt, huc transferri possunt; indigesta autem moles cordialium apud medicos ad intentionem nostram parum valet; attamen quæ venenorum malignitati occurrere deprehenduntur, ea demum ad muniendas cordis vires sano cum judicio adhiberi possunt; præsertim si sint ex eo genere, quod non tam propriam veneni naturam frangat, quam cor et spiritus in venenum insurgere faciat. Atque de cordialibus consule tabulam superius positam. 27. Aëris bonitas in locis experientia potius dignoscitur, quam signis. Optimum judicamus aërem spirare in locis æquis et planis, atque ex omni parte perflatilibus; si fuerit terra sicca, neque tamen prorsus arida, aut arenosa; quæque emittat serpillum et amaraci genus, et hinc inde caules mentæ campestris; quæque sit non prorsus rasa, sed arboribus nonnullis (ad umbram) sparsim consita; atque ubi rosa rubi spiret aliquid muscatellum et aromaticum: flumina si adsint, nocere potius arbitramur, nisi fuerint exigua admodum, et limpida, et glareosa. 28. Aërem matutinum certum est vespertino esse magis vitalem, licet ad delicias alter magis ametur.

29. Aërem a vento agitatum paulo leniore, aëre cœli sereni fœliciorem esse arbitramur: optimus autem est Zephyrus matutinus, et Boreas postmeridianus.

30. Odores ad confortationem cordis præcipue utiles sunt; neque tamen ac si odor bonus esset aëris boni prærogativa. Certum enim est, quemadmodum inveniuntur aëres prorsus pestilentes, qui non tantum fœtent quantum alii minus noxii, similiter inveniri e contra aëres saluberrimos et spiritibus amicissimos, qui aut prorsus sint inodori aut ad sensum minus grati et fragrantes. Atque omnino, ubi degitur in aëre bono, odores per vices tantum repeti debent: odor enim continuus (licet optimus) spiritus nonnihil onerat.

31. Laudamus ante omnes alios (ut etiam superius innuimus) odores ex plantis vegetantibus et non avulsis, in aëre aperto exceptis; quales sunt ex violis, floribus garyophylli (tam majoris quam minoris), floribus fabarum, floribus tiliæ, floribus sive pulvisculo vitium, floribus madre-selve, floribus parietariæ luteæ; rosa muscatella (nam cæteræ rosa germinantes parce emittunt odores), fragaria (præsertim moriente), rubo suavi (præcipue ineunte vere), mentha campestri, lavendula florente; atque in regionibus calidioribus, malo arantio, citrio; myrto,

lauro: itaque ambulatio aut sessio inter hujusmodi auras in usu esse debet.

32. Ad cordis juvamentum, odores refrigerantes calidioribus anteponimus; suffitus itaque matutinus, aut sub calores meridiei, optimus fuerit, ex æquis portionibus aceti, aquæ rosaceæ, et vini generosi, super laminam ferri quasi candentem fusorum. 33. Neque vero Matri Telluri libare nos quis existimet, si præcipiamus inter fodiendum aut terram vertendam vinum generosum superinfundi.

34. Aquam e floribus arantiorum bonam, cum modica parte aquæ rosaceæ et vini fragrantis, etiam per nares attrahi, aut per syringem errhini more immitti, (sed rarius) bonum est.

35. At masticatio (quamvis non habeamus betel), et detentio in ore eorum quæ spiritus fovent (licet assidua) utilis admodum est. Fiant itaque grana aut pusilli pastilli ex ambra, et musco, et ligno aloës, et ligno Rhodio, et radice iridis, et rosa: atque formentur illa grana aut pastilli per aquam rosaceam, quæ per paululum balsami Indi transierit.

36. Vapores vero qui ex rebus intro sumptis cor muniunt et fovent, hæc tria habere debent; ut sint amici, clari, et refrigerantes. Caliditas enim vaporum mala; atque ipsum vinum, quod putatur habere vaporem solummodo calefacientem, non expers est prorsus qualitatis opiate. Claros autem vapores vocamus eos, qui plus habent ex vapore quam ex exhalatione, neque sunt omnino fumei aut fuliginosi aut unctuosi, sed humidi et æquales.

37. Inter turbam inutilem cordialium pauca ad diætam in usu esse debent; loco omnium, ambragrisia, et crocus, et granum kermes, ex calidioribus; atque radices buglossi et boraginis, atque mala citria, et limones dulces, et poma fragrantia, ex frigidioribus. Etiam eo (quo diximus) modo, et aurum et margaritæ, non tantum intra venas, sed etiam in transitu et circa præcordia, aliquid possunt; per refrigerium scilicet, absque aliqua noxia qualitate.

38. De lapide bezoar, ob multas probationes, virtuti ejus fidem non prorsus derogamus; sed omnino modus ejus sumptionis talis esse debet, ut facillime virtus ejus communicetur spiritibus. Itaque nec in jusculis, nec in syrupis, nec in aqua rosacea, aut hujusmodi, usum ejus probamus; sed tantum in vino, aut aqua cinnamomi, aut hujusmodi distillato, sed tenui, non calido aut forti.

39. De affectibus jam superius inquisitum est: illud tantum adjicimus, omne desiderium magnum et constans, et (ut loquuntur) heroicum, cordis virtutes roborare et ampliare: atque de corde hactenus.

40. Ad cerebrum quod attinet (ubi cathedra et universitas spirituum animalium residet), quæ superius inquisita sunt de opio et nitro et subordinatis ad ipsa, et de conciliatione somni placidi, etiam huc aliquatenus spectant. Illud quoque certum, cerebrum tanquam in tutela stomachi esse; ideoque quæ stomachum confortant et muniunt, cerebrum per consensum juvant, atque huc similiter transferri debent. Adjiciemus pauca, tria externa, internum unum.

41. Balneationem pedum omnino in usu esse volumus, ad minus, semel in septimana; balneumque fieri ex lixivio, cum sale nigro, et salvia, camomilla', fœniculo, samsucho, et costo, cum foliis angelicæ viridis.

42. Suffitum laudamus etiam quotidianum mane ex roremarino arido, ramulis lauri siccis, et ligno aloës; nam gummi suavia caput gravant.

43. Cavendum prorsus, ne capiti per exterius admoveantur calida; qualia sunt aromata, non excepta nuce muscata: etenim calida illa ad plantas pedum præcipitamus, ibique solum applicari volumus. Unctionem vero capitis levem ex oleo, cum rosa et myrto et parum salis et croci, laudamus.

44. Memores eorum quæ de opiatis et nitro et similibus ante proposuerimus, quæ spiritus tantopere densant, non existimamus abs re fore, si semel diebus quatuordecim accipiantur in brodio matutino grana tria vel quatuor castorei, cum modico seminis angelicæ et calami aromatici; quæ et ipsa cerebrum roborant, et in densitate substantiæ spirituum (quæ ad vitæ longævitatem tam necessaria est) motus vivacitatem et vigorem excitant.

45. In confortativis quatuor viscerum principalium, ea proposuimus, quæ et propria sunt, atque electa, atque in diætam et regimen vitæ transferri tuto et commode possunt: varietas enim medicamentorum ignorantiæ filia est; neque multa fercula (quod aiunt) tam multos morbos fecere, quam multa medicamenta paucas curas. Atque de operatione super viscera principalia, ad extrusionem alimenti, hæc inquisita sunt.

So in the original Chamamelo is substituted in Blackbourne's edition; and this is no doubt the classical form of the word. But where the difference is more than one of orthography, I have thought it better to preserve the form adopted by Bacon.-J.S.

« AnteriorContinuar »