Imágenes de páginas
PDF
EPUB

IV.

OPERATIO SUPER SUCCOS CORPORIS.

Historia.

1. Duo sunt corporum genera (ut in inquisitione de inanimatis jam dictum est) quæ difficilius consumuntur; dura, et pinguia; ut cernitur in metallis et lapidibus, atque in oleo

et cera.

2. Operandum itaque est, ut succus corporis sit subdurus; atque etiam ut sit subpinguis, aut subroscidus.

3. Quatenus ad duritiem, ea efficitur tribus modis: natura alimenti firma; frigore condensante cutem et carnes; et exercitatione succos fermentante et compingente, ne sint molles et spumosi.

4. Quatenus ad naturam alimenti, talis esse debet ut sit minus dissipabilis; qualia sunt caro bovina, caro suilla, caro cervina, etiam caro caprearum, hoedorum, cygnorum, et anserum, et palumbium sylvestrium, (præsertim si hujusmodi carnes fuerint modice salita), pisces itidem saliti et sicci; etiam caseus subvetus, et hujusmodi.

5. Quoad panem autem, avenaceus, aut etiam paululum pisatus, aut secalicius, aut hordeaceus, solidior est quam ex frumento; atque etiam in pane frumentaceo, solidior qui paulo plus habet ex furfure, quam qui purioris est pollinis.

6. Orcades, qui piscibus vescuntur salitis, atque generaliter icthyophagi, longævi sunt.

7. Monachi et eremitæ, qui parce et sicco alimento pascebantur, fuerunt ut plurimum longævi.

8. Etiam aqua pura, in potu frequenter usurpata, reddit succos corporis minus spumosos; cui si, propter spiritus hebetudinem (qui proculdubio in aqua est parum penetrativus), admisceatur aliquid nitri, utile esse existimamus. Atque de firmitudine alimenti hactenus.

9. Quatenus ad condensationem cutis et carnium per frigus, vivaciores fere sunt qui sub dio vivunt, quam qui sub tecto; atque qui in regionibus frigidis, quam qui in calidis.

10. Vestes nimiæ, sive in lectis, sive portatæ, corpus solvunt. 11. Lavatio corporis in frigida, bona ad longitudinem vitæ ;

usus balneorum tepidorum malus; de balneis autem ex aquis astringentibus mineralibus superius dictum est.

12. Quatenus ad exercitationem; vita otiosa manifesto reddit carnes molles et dissipabiles, exercitatio autem robusta (modo absint nimii sudores aut lassitudines) duras et compactas: etiam exercitatio intra aquas frigidas, qualis est natatio, valde bona; atque generaliter exercitatio sub dio, melior quam sub tecto.

13. De fricationibus (quod est exercitationis genus) tamen quia alimenta magis evocant quam indurant, postea suo loco inquiremus.

14. Jam vero cum de duritie succorum dictum sit, veniendum ad oleositatem sive roscidationem ipsorum; quæ perfectior et potentior est intentio, quam induratio; quia non habet incommodum, neque malum complicatum: omnia enim quæ ad duritiem succorum pertinent, ejusmodi sunt, ut cum alimenti absumptionem prohibeant, etiam ejusdem reparationem impediant; unde fit ut diuturnitati vitæ eadem et prosint et obsint; at quæ ad roscidationem succorum pertinent, ex utraque parte juvant; cum reddant alimentum et minus dissipabile et magis reparabile.

15. Cum vero dicimus, quod succus corporis debeat fieri roscidus et pinguis, notandum est, hoc nos non intelligere de pinguedine aut adipe manifesto, sed de rore perfuso, et (si placet) radicali, in ipsa corporis substantia.

16. Neque rursus existimet quispiam oleum, aut pinguia ciborum, aut medullas, similia sibi generare, atque intentioni nostræ satisfacere; neque enim quæ perfecta semel sunt, retro aguntur; sed talia debent esse alimenta, quæ post digestionem et maturationem tum demum oleositatem in succis ingenerent.

17. Neque rursus existimet quispiam, oleum et pingue coacervatum et simplex difficilis esse dissipationis, in mistione autem non eandem retinere naturam; etenim quemadmodum oleum per se multo serius consumitur quam aqua, ita etiam in papyro aut sudario diutius hæret, et tardius desiccatur; ut prius notavimus.

18. Ad irrorationem corporis melius faciunt cibi assati, aut furno cocti, quam elixi: atque omnis præparatio ciborum cum aqua incommoda est; quinetiam et oleum copiosius elici videmus ex corporibus siccis quam ex humidis.

19. Generaliter ad irrorationem corporis prodest multus usus dulcium, sacchari, mellis, amygdalarum dulcium, pinearum, pistaciorum, dactylorum, uvarum passarum, uvarum Corinthi, ficuum, et hujusmodi: contra omnia acida, et nimium salsa, et nimium acria, sunt generationi succi roscidi opposita.

20. Neque Manichæis eorumque diætæ1 favere existimabimur, si semina quæque et nucleos et radices in cibis aut eorum condimentis frequentia esse debere dicamus; quandoquidem omnis panis (panis autem ciborum firmamentum est) aut ex seminibus est aut ex radicibus.

21. Ante omnia vero ad irrorationem corporis maxime facit natura potus, qui ciborum vehiculum est. Itaque in usu sint potus illi, qui absque omni acrimonia aut acedine subtiles tamen sint; quales sunt vina (ut ait anus apud Plautum) vetustate edentula 2, et cervisia ejusdem generis.

22. Hydromel (ut arbitramur) non foret malum, si fuerit forte et vetus; attamen quoniam omne mel habet aliquid acutum (ut patet ex acerrima illa aqua quam chymici ex eo extrahunt, quæ etiam metalla solvit), melius foret, si fieret similis potio ex saccharo, non infuso leviter, sed ita incorporato quemadmodum mel solet esse in hydromelite, et quæ habeat vetustatem anni aut sex mensium; unde aqua cruditatem deponat, et saccharum subtilitatem acquirat.

23. Atque vetustas vini aut potus hoc habet, quod subtilitatem generat in partibus liquoris, acrimoniam in spiritibus; quorum primum utile, secundum noxium; itaque ad hanc complicationem enodandam, mittatur in dolium, priusquam resederit nonnihil vinum a musto, caro suilla aut cervina bene cocta, ut habeant spiritus vini quod ruminent et mandant, atque inde mordacitatem suam deponant.

24. Similiter si recipiat cervisia non solum grana tritici, hordei, avenarum, pisarum, &c. sed etiam partem (puta tertiam) ex radicibus aut pulpis pinguibus (qualia sunt radices potado, medullæ artiplicis3, radices bardanæ, aut aliæ radices dulces et esculenta), utiliorem fore potum ad longævitatem existimamus, quam cervisiam ex granis tantum.

1 Bacon seems to allude to the charges against the Manichæans to be found in Augustine's tract" Ad Quod vult Deus," De Hæresibus. The elect Manichæans lived chiefly on fruit and vegetables the auditors had no peculiar diet. See Beausobre, Hist. des Manich. ii. p. 774. et infrà.

2 Pœnulus, 569.

[ocr errors]

Qu. atriplicis, (orage)? See Plin. xix. 6.-J. S.

• Burdock.

25. Etiam quæ in partibus suis valde tenuia sunt, et nihilominus nulla prorsus sunt acrimonia aut mordacitate, utilia sunt in condimentis ciborum; qualem virtutem inesse deprehendimus in paucis quibusdam ex floribus; floribus scilicet hederæ, qui in aceto infusi etiam gustui placent; floribus calendulæ1, qui in usu sunt in brodiis; et floribus betonicæ. Atque de operatione super succos corporis hæc inquisita sunt.

V.

OPERATIO SUPER VISCERA AD EXTRUSIONEM ALIMENTI.

Historia.

1. Quæ viscera illa principalia (quæ concoctionis fontes sunt) stomachum, hepar, cor, cerebrum, ad functiones suas probe exercendas confortant (unde alimenta in partes distribuuntur, spiritus sparguntur, atque inde reparatio corporis totius transigitur), a medicis atque eorum descriptis et consiliis petenda

sunt.

2. De splene, felle, renibus, mesenterio, iliis, et pulmonibus, non loquimur; sunt enim membra ministrantia principalibus; atque cum de sanitate tractatur, in considerationem vel præcipuam quandoque veniunt; quia patiuntur singula suos morbos, qui nisi curentur, etiam in viscera principalia incurrunt: quatenus vero ad prolongationem vitæ et reparationem per alimenta et retardationem atrophiæ senilis, si concoctiones et principalia illa viscera bene se habeant, cætera maxima ex parte ad votum sequentur.

3. Atque ex medicorum libris qui de quatuor membrorum principalium confortatione et commodis sermones faciunt, decerpenda sunt ea unicuique quæ pro ratione status corporis proprii in diætam et regimen vitæ transferri poterint: etenim sanitas medicinis temporalibus plerunque indiget; at diuturnitas vitæ ex victus ratione, et constanti medicinarum juvantium serie, speranda est. Nos vero pauca, eaque selecta et optima, proponemus.

4. Stomachum (qui, ut aiunt, est paterfamilias, et cujus robur

Marigold. Montaigne has recorded his obligations to certain ladies who, when he was suffering from stone or gravel, supplied him with marigold broth. He seems however to have disdained to avail himself of their kindness.

ad reliquas concoctiones est fundamentale) ita munire decet et confirmare, ut sit absque intemperie calidus; deinde astrictus, non laxus; etiam mundus, non humorum fastidiis oppressus; et nihilominus (cum ex seipso, potius quam ex venis, nutriatur) minime prorsus inanis aut jejunus; postremo in appetitu servandus est, quia appetitus digestionem acuit.

5. Miramur quomodo illud calidum bibere (quod apud antiquos in usu fuit) in desuetudinem abierit; novimus certe medicum admodum celebrem, qui in prandio et cœna jusculum etiam præcalidum avide ingerere solebat, et paulo post optare ut regestum esset; Neque enim mihi jusculo opus est (inquit) sed calido tantum.

6. Omnino utile arbitramur primam potionem, sive vini sive cervisiæ sive potus alterius (cui quis insuevit), in cœna semper calidam exhiberi.

7. Vinum extinctionis auri utile arbitramur semel in mensa; non quod aurum aliquid virtutis ad hoc largiri credamus, sed quia extinctionem omnem metallicam in aliquo liquore astrictionem potentem indere novimus: aurum autem deligimus, quia præter illam (quam optamus) astrictionem, nil aliud metallicæ impressionis post se relinquit.

8. Offas panis in vino, media mensa, utiliores quam ipsum vinum esse judicamus; præsertim si vino, cui offa intingatur, ros marinus et cortex citri fuerint infusi; idque cum saccharo, ut tardius labatur.

9. Usum cotoneorum ad stomachi robur utilem esse certum est: melius tamen adhiberi judicamus in succis depuratis cum saccharo (quos myvas vocant), quam in carnibus ipsorum ; quia stomachum nimis gravant: illæ vero myvæ1 post mensam simplices, at ante mensam cum aceto, utilissime sumuntur.

10. Utilia stomacho sunt præ cæteris simplicibus, ros-marinus, enula, mastix, absinthium, salvia, mentha.

11. Pilulas ex aloë, et mastice, et croco, præsertim temporibus hiemalibus, ante prandium sumptas, probamus; ita tamen ut aloë non tantum succo rosarum multis vicibus abluta sit, sed etiam in aceto (in quo dissolutum fuerit tragacanthum), et postea in oleo amygdalino dulci et recenti, ad aliquot horas macerata sit, antequam formetur in pilulas.

12. Vinum aut cervisia infusionis absinthii, cum modico

1 Myvæ are apparently conserves.

« AnteriorContinuar »