Imágenes de páginas
PDF
EPUB

92. Præcipuæ curæ esse debet, ut spiritus non exolvantur sæpius; solutionem enim præcedit extenuatio, neque spiritus semel extenuatus ita facile se recipit et densatur: exolutio autem fit per nimios labores; nimis vehementes affectus animi; nimios sudores; nimias evacuationes; balnea tepida; et intemperatum aut intempestivum usum veneris; etiam nimias curas et solicitudines, et expectationes anxias; denique per morbos malignos; et dolores et cruciatus corporis graves: quæ omnia quantum fieri potest (ut etiam medici vulgares monent) evitanda sunt.

93. Spiritus et consuetis delectantur et novis. Mirum autem in modum facit ad conservandum vigorem spirituum, ut nec consuetis utamur ad satietatem, nec novis ante appetitum vividum et strenuum. Itaque et consuetudines abrumpendæ sunt judicio quodam et cura, antequam perveniant ad fastidium; et appetitus ad nova ad tempus cohibendus, donec fiat fortior et alacrior. Atque insuper vita, quoad fieri potest, ita instituenda, ut multas et varias habeat redintegrationes, neque perpetuo in iisdem versando spiritus torpeant: licet enim non male dictum sit a Seneca, Stultus semper incipit vivere,1 tamen illa stultitia, ut et aliæ quamplurimæ, longævitati prodest.

94. Circa spiritus observandum est (etsi contrarium fieri consueverit), ut quando percipiant homines spiritus suos esse in statu bono et placido et sano (id quod ex tranquillitate animi et lætitia datur perspici), eos foveant, nec mutent; sin in statu inquieto et maligno (id quod ex tristitia, pigritia, atque alia indispositione animi apparebit), eos subinde obruant et alterent, Continentur autem spiritus in eodem statu per cohibitionem affectuum, temperamentum diætæ, abstinentiam a venere, moderationem a labore, otium mediocre: alterant autem et obruunt spiritus contraria istis; scilicet, affectus vehementes, epulæ profusæ, venus immoderata, labores ardui, studia intensa, et negotia. Atqui consueverunt homines, cum læti sunt et sibi maxime placent, tum epulas, venerem, labores, contentiones, negotia, maxime sequi et affectare. Quod si quis longitudini vitæ consulere velit, contrario modo (quod mirum dictu) se gerere debet; spiritus enim bonos fovere et continuare, male dispositos exhaurire et mutare, oportet.

"Inter cætera mala hoc quoque habet stultitia, semper incipit vivere."— Sen. Ep. 13,

95. Non inepte ait Ficinus, senes debere ad confortationem spirituum suorum, acta pueritiæ suæ et adolescentiæ sæpe recordari et ruminare. Certa recreatio est senibus singulis, tanquam peculiaris, recordatio talis. Itaque dulce est hominibus societatem habere eorum, qui olim una educati fuerant, et loca ipsa educationis suæ invisere. Vespasianus autem huic rei tantum tribuebat, ut cum esset imperator nullo modo animum inducere potuisset, ut ædes paternas, licet humiles, mutaret; ne aliquid deperiret consuetudini oculorum et memoriæ pueritia sua; quinetiam in scypho quodam aviæ suæ ligneo, cum labro argenteo, diebus festis potabat.2

96. Illud ante omnia spiritibus gratum est; ut fiat progressus continue in benignius. Itaque eo modo est instituenda juventus et ætas virilis, ut senectuti nova solatia relinquantur; quorum præcipuum sit otium moderatum. Itaque sibi ipsi manus inferunt senes honorati, qui in otium non secedunt: cujus rei insigne reperitur exemplum in Cassiodoro, qui tanta apud reges Italiæ Gothos auctoritate pollebat, ut instar animæ esset erga eorum negotia; postea autem fere octogenarius in monasterium se recepit, ubi non ante centesimum demum annum vitam clausit.3 At huic rei duæ cautiones adhibendæ sunt; una, ut non expectent donec corpus omnino confectum sit et morbidum; etenim in hujusmodi corporibus omnis mutatio, licet in benignius, mortem accelerat; altera, ut otio plane inerti se minime dedant, sed habeant aliquid quod cogitationes et animum ipsorum placide detinere possit; in quo genere, præcipua oblectamenta sunt literæ, deinde studia ædificandi et plantandi.

97. Postremo, eadem actio, contentio, labor, libenter susceptus et cum bona voluntate, spiritus recreat; cum aversatione autem et ingratiis, spiritus carpit et sternit: itaque ad longævitatem confert, si quis arte talem vitam instituat quæ libera sit et ad arbitrium suum traducatur; aut tale obsequium animo suo conciliaverit, ut quicquid a fortuna imponatur eum potius ducat quam trahat.

1 "Ludos quosdam et mores, quoad decet, olim anteactæ pueritia revocent."Ficinus, De Vit. Prod. 8. But the context shows that Ficinus recommends the resumption of the amusements and habits of boyhood, and not merely the habitual recollection of them.

2 Sueton. in Vesp. 2.

3 Cassiodorus renounced the world in the reign of Vitiges, that is about 537, and died after 562. He must have lived nearly a hundred years, certainly more than ninety-three. See the preface to his Orthography in Baronius, an. 562.

98. Neque illud omittendum ad regimen affectuum; ut præcipua cura adhibeatur oris ventriculi, maxime ne sit relaxatum nimis; quia plus dominatur illa pars super affectus, præsertim quotidianos, quam aut cor aut cerebrum; exceptis tantummodo iis quæ fiunt per potentes vapores, ut in ebrietate et melancholia.

99. De operatione super spiritus, ut juveniles maneant et revirescant, hæc inquisita sunt: quod eo diligentius præstitimus, quod de his operationibus, potiori ex parte, magnum est apud medicos et alios auctores silentium: maxime autem, quia operatio super spiritus eorumque recrudescentiam ad prolongationem vitæ est via maxime proclivis et compendiaria: propter duplex scilicet compendium; alterum, quod spiritus compendio operetur super corpus; alterum, quod vapores et affectus compendio operentur super spiritus; adeo ut hæc finem petant quasi in linea recta; cætera magis per circuitum.

II.

OPERATIO SUPER EXCLUSIONEM AËRIS.

Historia.

1. Exclusio aëris ambientis ad diuturnitatem vitæ dupliciter innuit. Primo, quod maxime omnium, post spiritum innatum, aër extrinsecus (utcunque spiritum humanum quasi animet, et ad sanitatem plurimum conferat) succos corporis deprædatur, et desiccationem corporis accelerat; itaque exclusio aëris ad longitudinem vitæ confert.

2. Alter effectus qui sequitur exclusionem aëris, subtilior multo est et profundior; scilicet quod corpus occlusum et non perspirans spiritum inclusum detinet, et in duriora corporis vertit; unde spiritus ea emollit et intenerat.

3. Hujus rei explicata est ratio in desiccatione inanimatorum; atque est axioma quasi infallibile, quod spiritus emissus corpora desiccat, detentus colliquat et intenerat: atque illud insuper simul assumendum, quod calor omnis proprie attenuat et humectat, et per accidens tantum contrahit et desiccat.

4. Vita in antris et speluncis, ubi aër non recipit radios solis, possit facere ad longævitatem; aër enim per se ad prædationem corporis non multum potest, nisi calore excitatus. Certe si quis memoriam rerum recolat, ex pluribus reliquiis et monumentis constare videtur, fuisse hominum magnitudines et sta

turas longe iis quæ postea fuerunt grandiores; ut in Sicilia et aliis nonnullis locis. Istiusmodi autem homines in speluncis plerunque ætatem degebant: atqui diuturnitas ætatis et amplitudo membrorum habent nonnihil commune. Etiam antrum Epimenidis inter fabulas ambulat. Suspicor etiam vitam anachoretarum columnarium simile quippiam fuisse vitæ in antris ; quippe ubi radii solis parum penetrabant, neque aër magnas mutationes aut inæqualitates recipere poterat. Illud certum, utrunque Simeonem Stylitam, et Danielem, et Sabam, atque alios anachoretas columnares, admodum longævos fuisse.' Etiam anachoretæ moderni, intra muros aut columnas septi et clausi, longævi sæpius reperiuntur.

Quem

5. Proxima vitæ in antris est vita in montibus. admodum enim in antra calores solis non penetrant; ita in fastigiis montium, reflexione destituti, parum possunt. Accipiendum autem hoc est de montibus ubi aër limpidus est et purus; scilicet ubi propter ariditates vallium nebulæ et vapores non ascendunt; quod fit in montibus qui Barbariam cingunt; ubi etiam hodie vivunt sæpenumero ad annos centum et quinquaginta, ut jam antea notatum est.

6. Atque hujusmodi aër, antrorum aut montium, ex sua natura propria parum aut nihil deprædatur: at aër qualis est noster, cum sit propter calores solis prædatorius, quantum fieri potest a corpore est excludendus.

7. Aër vero prohibetur et excluditur duobus modis: primo, si claudantur meatus; secundo, si oppleantur.

8. Ad clausuram meatuum faciunt, ipsius aëris frigiditas; nuditas cutis, ex qua illa induratur; lavatio in frigida; astringentia cuti applicata, qualia sunt mastyx, myrrha, myrtus.

9. Multo magis huic operationi satisfiet per balnea, sed raro usurpata (præsertim temporibus æstivis), quæ constent ex aquis mineralibus astringentibus, quæ tuto exhiberi possunt; quales sunt chalybeatæ et vitriolatæ ; hæ enim cutem potenter contrahunt.

10. Quod ad oppletionem attinet; pigmenta, et hujusmodi spissamenta unctuosa, atque (quod commodissime in usu potest

1 Simeon Stylites the elder spent more than eighty years on the tops of columns, and lived in all more than a hundred. (See Baron. an. 460, 17.) The younger spent more than sixty-eight years on two columns. (See Evagrius, Eccles. Hist. vi. 23.) Daniel, a disciple of the elder Simeon, "octogenarius in hâc vitâ decessit." (Baron. an. 489, 5.) Sabas, abbot of Matale in Cappadocia, died aged ninety-two, in 531. (See Baron. Martyr. Roman. Dec. 5. and Annal. 530 and 531.); but he was not a stylite.

esse) oleum et pinguia, non minus corporis substantiam conservant, quam pigmenta in oleo et vernix ligna.

11. Britones antiqui corpus glasto pingebant, et fuerunt admodum longævi; quemadmodum et Picti, qui inde etiam nomen traxisse a nonnullis putantur.'

12. Hodie se pingunt Brasilienses et Virginienses, qui sunt (præsertim illi priores) admodum longævi; adeo ut quinque abhinc annis Patres Galli nonnullos convenerint, qui ædificationem Fernamburgi, annis abhinc centum et viginti, ipsi ad tunc virilis ætatis, meminissent.2

13. Joannes de Temporibus, qui dicitur ad trecentesimum annum ætatem produxisse, interrogatus quomodo se conservasset, respondisse fertur, Extra, oleo; intus, melle.3

14. Hiberni, præsertim sylvestres, etiam adhuc sunt valde vivaces; certe aiunt, paucis abhinc annis comitissam Desmondiæ vixisse ad annum centesimum quadragesimum, et ter per vices dentiisse. Hibernis autem mos est se nudos ante focum butyro salso et veteri fricare et quasi condire.

15. Iidem Hiberni in usu habuerunt lintea et indusia croceata; quod licet ad arcendam putrefactionem introductum fuerat, tamen (utcunque) ad vitæ longitudinem utile fuisse existimamus: nam crocus, ex omnibus quæ novimus, ad cutem

1 Legis in his work on Runes has suggested the idea that not only the Picts, but the Britons also derived their name from this practice. He connects, probably fancifully, the root brit with that of the verb to write, remarking that, as we see in Greek, the ideas of writing and painting are cognate.

2 This statement, although doubtless resting on the authority of the Jesuit Fathers, appears to be at variance with chronology. It is true that Cabral took possession of Brazil on behalf of the Crown of Portugal as early as 1500, and that on Easter Sunday in that year he erected a stone cross where Quarto Seguro now stands. But neither that town nor any other appears to have been founded until at least thirty years later, after the division of the country into captaincies. In that of Pernambuco, Olinda was the first founded; and as the native name of its site was given to the captaincy of which it was the capital, it is doubtless to it that Bacon here refers. That its foundation should have been remembered by several persons among those whom the missionaries met with ninety years afterwards is quite credible; but the story as it stands is at least exceedingly improbable. That the climate of Brazil favours longevity was long believed, and may perhaps be true. The notion is mentioned in Bacon's essays.

This answer was originally given to Democritus (see the Geoponica, xv. 7. 6.); afterwards, with a slight modification, to Pollio Romilius. [See suprà, note p. 146.] I do not know by whom it is ascribed to the mythical Johannes de Temporibus.

• Spenser mentions these habits of the Irish among the customs which he supposes them to have derived from Spain, for no other reason, apparently, than that they appear to him to be suitable to a warm climate. It is worthy of remark that Campion, writing about a quarter of a century earlier, affirms that the Irish had given up the use of saffron, and were learning to wash their linen. However the custom was retained in some parts of the country not only after Campion's time, but till a much later period.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »