Imágenes de páginas
PDF
EPUB

spiritus ille refrigerii ab igne dissipatur; itaque bene sumuntur infusa in potu, aut cruda.

57. Quemadmodum condensatio spiritus per subordinata ad opium fit aliquatenus per odores; similiter et illa, quæ fit per subordinata ad nitrum; itaque odor terræ recentis et puræ spiritus optime compescit, sive aratrum sequendo, sive fodiendo, sive herbas inutiles evellendo; etiam folia, in sylvis et sepibus vergente autumno decidentia, bonum refrigerium præstant spiritibus; et maxime omnium, fragaria moriens. Etiam odor violæ, aut florum parietariæ, aut fabarum, aut rubi suavis, et madreselve', exceptus dum crescunt, similis est naturæ.

58. Quin et novimus virum nobilem longævum, qui statim a somno glebam terræ recentis sub nares apponi quotidie fecit, ut ejus odorem exciperet.

59. Dubium non est, quin refrigeratio et attemperatio sanguinis per frigida, qualia sunt endivia, cichorea, hepatica, portulaca, &c. per consequens infrigidet quoque spiritus; sed hoc fit per circuitum; at vapores operantur immediate.

Atque de condensatione spirituum per frigus jam inquisitum est. Tertiam diximus esse condensationem per id quod vocamus demulcere spiritus; quartam, per sedationem alacritatis et motus nimii ipsorum.

60. Demulcent spiritus quæcunque illis sunt grata atque amica; neque tamen provocant eos nimium ad exterius; sed contra faciunt ut spiritus, quasi seipsis contenti, se fruantur, et recipiant se in centrum suum.

61. De his, si repetas ea quæ superius posita sunt tanquam subordinata et ad opium et ad nitrum, nihil est opus alia inquisitione.

62. Quod vero ad sedationem impetus spirituum attinet, de ea mox dicemus, cum de motu ipsorum inquiremus: nunc igitur postquam de densatione spirituum dixerimus (quæ pertinet ad substantiam ipsorum), veniendum ad modum caloris in ipsis.

63. Calor spirituum, ut diximus, ejus generis esse debet, ut sit robustus, non acris; et amet obstinata subruere, potius quam attenuata asportare.

64. Cavendum ab aromatibus, vino, et potu forti; ut usus ipsorum sit valde temperatus et abstinentia interpolatus: etiam a satureia, origano, pulegio, et omnibus quæ ad palatum acris Clary, a kind of Salvia,

sunt et incensiva. Illa enim præstant spiritibus calorem non fabrilem, sed prædatorium.

65. Robustum præbent calorem præcipue enula', allium, carduus benedictus, nasturtium adolescens, chamædrys, angelica, zedoaria, verbena, valeriana, myrrha, costum, sambuci flores, myrrhis. Horum usus cum delectu et judicio, alias in condimentis, alias in medicamentis, huic operationi satisfaciet.

66. Bene etiam cedit, quod opiata magna huic quoque operationi egregie serviunt; eo videlicet, quod exhibent calorem talem per compositionem, qualis in simplicibus optatur, sed vix habetur: etenim recipiendo calida illa intensissima (qualia sunt euphorbium, pyrethrum, stachys-agra, dracontium, anacardi2, castoreum, aristolochium, opopanax, ammoniacum, galbanum, et similia; quæ intus per se sumi non possunt) ad retundendam vim narcoticam opii, constituunt demum talem complexionem medicamenti, qualem jam requirimus; quod optime perspicitur in hoc, quod theriaca et mithridatium, et reliqua, non sunt acria nec mordent linguam; sed tantum sunt paululum amara, et odoris potentis, et produnt demum caliditatem suam in stomacho et operationibus sequentibus.

67. Etiam ad calorem robustum spirituum facit venus sæpe excitata, raro peracta; atque nonnulli ex affectibus, de quibus postea dicetur. Atque de calore spirituum, analogo ad prolongationem vitæ, jam inquisitum est.

68. De copia spirituum, ut non sint exuberantes et ebullientes, sed potius parci et intra modum, (cum flamma parva non tantum prædetur, quantum magna) brevis inquisitio est.

69. Videtur ab experientia comprobari, quod diæta tenuis et fere Pythagorica, vel ex regulis severioribus vitæ Monasticæ, vel ex institutis eremitarum, quæ necessitatem et inopiam habebant pro regula, vitam reddat longævam.

70. Huc pertinent potus aquæ, stratum durum, aër frigidus, victus tenuis (scilicet ex oleribus, fructibus, atque carnibus et piscibus conditis et salitis, potius quam recentibus et calidis), indusium cilicii, crebra jejunia, crebræ vigiliæ, raræ voluptates sensuales, et hujusmodi: omnia enim ista minuunt spiritus, eosque redigunt ad quantitatem eam, quæ tantummodo vitæ muniis sufficiat ; unde minor fit deprædatio.

71. Quod si diæta fuerit hujusmodi rigoribus et mortificationibus paulo benignior, sed tamen semper æqualis, et sibi

1 Elecampane.

2 Anacardium is the Malacca bean.

constans, eandem opem præstat; etenim etiam in flammis videmus, flammam nonnihil majorem (modo fuerit constans et tranquilla) minus absumere ex fomite suo, quam flamma minor agitata, et per vices intensior et remissior: id quod plane demonstravit regimen et diæta Cornari Veneti, qui bibit et edit tot annos ad justum pondus; unde centesimum annum viribus et sensibus validus superavit.

72. Etiam videndum est, ne corpus quod plenius nutritur, neque per hujusmodi (quales diximus) diætas emaciatur, veneris usum tempestivum omittat; ne spiritus nimis turgeant, et corpus emolliant et destruant. Itaque de copia spiritus moderata, et quasi frugali, jam inquisitum est.

73. Sequitur inquisitio de frænatione motus spiritus; motus enim manifesto eum attenuat et incendit. Illa frænatio fit tribus modis: per somnum; per evitationem laboris vehementis aut exercitii nimii, denique omnis lassitudinis; et per cohibitionem affectuum molestorum. Ac primo de somno.

74. Fabula habet Epimenidem in antro plures annos dormivisse, neque alimento eguisse, cum spiritus inter dormiendum minus depascat.

75. Experientia docet animalia quædam (qualia sunt sorices et vespertiliones) in quibusdam locis occlusis per integram hiemem dormire; adeo somnus deprædationem vitalem compescit; quod etiam facere putantur apes et fuci, licet quandoque a melle destituti: itidem papiliones et muscæ.

76. Somnus post prandium, ascendentibus in caput vaporibus non ingratis (utpote primis roribus ciborum), spiritibus prodest, sed ad alia omnia, quæ ad sanitatem pertinent, gravis est et noxius; attamen in extrema senectute eadem est ratio cibi et somni; quia frequens esse debet et refectio et dormitio, sed brevis et pusilla: quinetiam ad ultimam metam senectutis mera quies et perpetuus quasi decubitus prodest, præsertim temporibus hiemalibus.

77. Verum ut somnus moderatus ad prolongationem vitæ facit, ita multo magis, si sit placidus et non turbidus.

78. Somnum placidum conciliant, viola, lactuca (præsertim cocta), syrupus e rosis siccis, crocus, melissa, poma in introitu lecti, offa panis ex vino malvatico', præsertim infusa prius rosa muscatella: itaque utile foret conficere aliquam pilulam vel aliquem haustum parvum ex hujusmodi rebus, coque uti fami

1 Malmsey.

liariter.

Etiam ea quæ os ventriculi bene claudunt, ut semen coriandri præparatum, cotonea, et pyra fragrantia assata, somnum inducunt placidum; ante omnia, juvenili ætate, et maxime iis qui habent ventriculum satis fortem, prodest haustus bonus aquæ puræ, crudæ, in introitu lecti.

Mandatum. De ectasi voluntaria, sive procurata, atque de cogitationibus defixis et profundis (modo sint absque molestia) nihil habeo comperti; faciunt proculdubio ad Intentionem, et densant spiritus, etiam potentius quam somnus; cum sensus æque aut magis sopiant et suspendant. De illis inquiratur ulterius. Atque de somno hactenus.

79. Quatenus ad motum et exercitia; lassitudo nocet, atque motus et exercitatio quæ est nimis celeris et velox, quales sunt cursus, pila, gladiatoria, et similia; et rursus cum impetus extenditur ad ultimas vires et nixus, quales sunt saltus, lucta, et similia. Certum enim est, spiritus in angustiis positos, vel per pernicitatem motus vel per ultimos nixus, fieri postea magis acres et prædatorios. Ex altera parte, exercitia quæ satis fortem cient motum, sed non nimis celerem aut ad ultimas vires, (quales sunt saltatio, sagittatio, equitatio, lusus globorum, et similia) nihil officiunt, sed prosunt potius.

Veniendum jam ad affectus et passiones animi, et videndum qui ex ipsis ad longævitatem sint noxii, qui utiles.

80. Gaudia magna attenuant et diffundunt spiritus, et vitam abbreviant: lætitia familiaris roborat spiritus, evocando eos, nec tamen exsolvendo.

81. Impressiones gaudiorum sensuales, malæ; ruminationes gaudiorum in memoria, aut prehensiones eorum ex spe vel phantasia, bonæ.

82. Magis confortat spiritus gaudium pressum et parce communicatum, quam gaudium effusum et publicatum.

83. Mæror et tristitia, si metu vacet et non nimium angat, vitam potius prolongat: spiritus enim contrahit, et est condensationis genus.

84. Metus graviores vitam abbreviant: licet enim et moror et metus spiritum uterque angustiet, tamen in moerore est simplex contractio, at in metu, propter curas de remedio et spes intermistas, fit æstus et vexatio spirituum.

85. Ira compressa est etiam vexationis genus; et spiritum corporis succos carpere facit; at sibi permissa et foras prodiens

juvat; tanquam medicamenta illa, quæ robustum inducunt calorem.

86. Invidia pessima est, et carpit spiritus, atque illi rursus corpus; eo magis, quod fere perpetua est, nec agit (ut dicitur) festos dies.

87. Misericordia ex malo alieno, quod in nos ipsos cadere non posse videtur, bona; quæ vero similitudine quadam potest reflecti in miserantem, mala, quia excitat metum.

88. Pudor levis minime officit, cum spiritus paululum contrahat et subinde effundat; adeo ut verecundi diu (ut plurimum) vivant: at pudor ex ignominia magna et diu affligens, spiritus contrahit, usque ad suffocationem, et est perniciosus.

89. Amor, si non fuerit infœlix et nimis saucians, ex genere gaudii est; et easdem subit leges quas de gaudio posuimus.

90. Spes omnium affectuum utilissima est, et ad prolongationem vitæ plurimum facit; si non nimium sæpe intercidat, sed phantasiam boni intuitu pascat: itaque qui finem aliquem, tanquam metam vitæ, figunt et proponunt, et perpetuo et sensim in voto suo proficiunt, vivaces ut plurimum sunt; adeo ut, cum ad culmen spei suæ venerint, nec habeant quod amplius sperent, fere animis concidant, nec diu superstites sint; ut spes videatur tanquam gaudium foliatum, quod in immensum extenditur, sicut aurum.

91. Admiratio, et levis contemplatio, ad vitam prolongandam maxime faciunt; detinent enim spiritus in rebus quæ placent, nec eos turbare aut inquiete et morose agere sinunt; unde omnes contemplatores rerum naturalium, qui tot et tanta habebant quæ mirarentur (ut Democritus, Plato, Parmenides, Apollonius), longævi fuerunt: etiam rhetores, qui res degustabant tantum et potius orationis lumen quam rerum obscuritatem sectabantur, fuerunt itidem longævi; ut Gorgias, Protagoras, Isocrates, Seneca: atque certe quemadmodum senes plerunque garruli et loquaces sunt, ita et loquaces sæpissime senescunt: indicat enim levem contemplationem, et quæ spiritum non magnopere stringat aut vexet: at inquisitio subtilis et acuta et acris vitam abbreviat; spiritum enim lassat et carpit.

Atque de motu spirituum per animi affectus hæc inquisita. sint; subjungemus autem quasdam alias observationes generales circa spiritus, præter superiores, quæ non cadunt in distributionem præcedentem.

« AnteriorContinuar »