Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obnoxium), et de gemmis ad recreandos spiritus, propter proprietates occultas et clarorem suum; quodque si possint detineri et excipi in vasibus balsama et quintæ essentiæ animalium, superbam faceret spem immortalitatis; quodque carnes serpentum et cervorum consensu quodam valeant ad renovationem vitæ, quia alter mutat spolia, alter cornua (debuerant autem carnes aquilarum adjungere, quia aquila mutat rostrum); quodque quidam, cum unguentum sub terra defossum reperisset, eoque se a capite ad pedes usque unxisset (exceptis plantis pedum 1), ex hujusmodi unctione trecentos annos vixisset absque morbo (præter tumores plantarum pedum); atque de Artefio, qui cum spiritum suum labascere sensisset, spiritum adolescentis cujusdam robusti ad se traxisset, eumque inde exanimasset, sed ipse complures annos ex alieno illo spiritu vixisset2; et de horis fortunatis secundum schemata cœli, in quibus medicine ad vitam producendam colligi et componi debent; atque de sigillis planetarum, per quæ virtutes cœlitus ad prolongationem vitæ haurire et deducere possimus; et hujusmodi fabulosis et superstitiosis; prorsus miramur homines ita mente captos, ut iis hujusmodi res imponi possint. Denique subit humani generis miseratio,

This story is taken from Roger Bacon. "Domina de Formerey in Britannia majori quærens cervam albam, unguentum comperit quo custos nemoris se perunxerat in toto corpore præterquam in plantis: vixit trecentis annis sine corruptione, exceptis pedum doloribus et passionibus."-De mirab. Potest. Artis et Naturæ. I quote from the edition printed in Paris in 1542. In Mangetus's Bibli, Chym. Cur. vol. i. and in the Theatrum Chymicum, v. 834., this tract of Bacon's is included. In the latter it is entitled "De secretis operibus artis et naturæ," and there may perhaps be other differences. Both in Mangetus's collection and in the Theatrum the lady is called "domina de nemore," and in the English version published in 1618 "the lady of the wood. But" de Formerey " is probably a better reading, and in the fourth volume of the Theatrum Chymicum, p. 791. Lagneus, in quoting the story from Roger Bacon has adopted it.

[ocr errors]

2 I do not know where Bacon found this story of Artefius, who is quite a mythical personage. In the Theatrum Chymicum and in Mangetus, Biblioth. Chym. Curios. a tract entitled Clavis Majoris Sapientiæ is printed with his name. It was first published, according to Adelung, in Paris, in 1609, and seems to be the work of a modern cabalist. Roger Bacon makes frequent mention of him, and must have seen more of his supposed writings than this tract. Whatever his mode of prolonging life may have been, it seems to have been successful. "Artephius in sua sapientiâ secretorum vires et animalium et lapidum et cæterorum scrutans ob secreta naturæ scienda, et maxime propter vitæ longitudinem, gloriatur se vixisse mille et 25 annis."-R. Bacon, De Mirabil. Potest. In the Opus Majus he is said to have been a great traveller. tephius qui omnes regiones orientis peragravit propter sapientiam inquirendam [et] Tantalum magistrum regis Indiæ invenit in aureo throno sedentem (cui Artephio idem Tantalus humiliavit se in disciplinam) fertur in libro suo philosophiæ vixisse multis annorum centenariis per secretas experientias rerum."— Majus Opus, § De Secret. Prær. Scient. Exper. The statement that he lived a thousand and twenty-five years occurs a little farther on.

"Ar

quod tam duro fato obsideatur inter res inutiles et ineptas. Nostras1 autem Intentiones et rem ipsam premere et procul esse a commentis vanis et credulis confidimus; et tales, ut rebus quæ illis Intentionibus satisfaciant a posteris quamplurima, Intentionibus autem ipsis non multum addi, posse

existimemus.

Sunt tamen pauca, sed magni prorsus momenti, quorum homines præmonitos esse volumus.

Primo, nos in hac sententia sumus, ut existimemus officia vitæ esse vita ipsa potiora. Itaque, si quid sit ejusmodi, quod Intentionibus nostris magis exacte respondere possit, ita tamen ut officia et munia vitæ omnino impediat ; quicquid hujus generis sit rejicimus: levem fortasse aliquam mentionein hujusmodi rerum facimus, sed minime illis insistimus. Neque enim de vita aliqua in speluncis ubi radii et tempestates cœli non penetrent, instar antri Epimenidis ; aut de perpetuis balneis ex liquoribus præparatis ; aut de superpelliciis et ceratis ita applicandis, ut corpus perpetuo sit tanquam in capsula; aut de pigmentis spissis, more barbarorum nonnullorum; aut de ordinatione victus et diætæ accurata, quæ solum hoc videatur agere, et nihil aliud curare, quam ut quis vivat (qualis fuit Herodici 2 apud antiquos, et Cornari 3 Veneti nostro sæculo, sed majore cum moderatione); aut de hujusmodi portentis, fastidiis, et incommodis, sermonem aliquem serium et diligentem instituimus; sed ea afferiinus remedia et præcepta, ex quibus officia vitæ non deserantur, aut nimias excipiant moras et molestias.

3

Secundo, ex altera parte, hominibus denuntiamus, ut nugari desinant, nec existiment tantum opus, quantum est naturæ potentem cursum remorari et retrovertere, posse haustu aliquo matutino, aut usu alicujus pretiosæ medicinæ,

Nostra in the original.-J. S.

2 Plato, Republic. iii.

The first edition of Cornaro's tracts on the prolongation of life was published in 1558. But it only contains three of the four tracts included in the complete editions. Lessius appended a Latin translation of Cornaro to his Hygiasticon, published in 1613. Of this and of Cornaro's own work, an English translation (that of Cornaro by George Herbert) was published in 1636 The editor prefixes an extract from the Hist. Vitæ et Mort. in commendation of Cornaro, saying that he thinks it not amiss "to make use of the decree of that Great Chancellor of Learning as well as of the Law, the late viscount St. Alban's." The book concludes with a translation of an Italian discourse in favour of temperance, the name of the author of which is not mentioned. Several copies of introductory verses are prefixed to the editor's preface, one by Crashaw of singular beauty.

ad exitum perduci; sed ut pro certo habeant, necesse esse ut hujusmodi opus sit plane res operosa, et quæ ex compluribus remediis, atque eorum inter se connexione idonea, constet; neque enim quisquam ita stupidus esse debet, ut credat id quod nunquam est factum fieri posse, nisi per modos etiam

nunquam tentatos.

Tertio diserte profitemur, nonnulla ex iis quæ proponemus experimento nobis non esse probata (neque enim hoc patitur nostrum genus vitæ), sed tantum summa (ut arbitramur) ratione, ex principiis nostris et pra suppositis (quorum alia inserimus, alia mente servamus) esse derivata, et tanquam ex rupe aut minera ipsius naturæ excisa et effossa. Neque tamen curam omisimus, eamque providentem et sedulam, quin (quandoquidem de corpore humano agatur, quod, ut ait Scriptura, est supra vestimentum) ea proponamus remedia, quæ sint tuta saltem, si forte non fuerint fructuosa.

Quarto, illud homines rite et animadvertere et distinguere volumus; non eadem semper, quæ ad vitam sanam, ad vitam longam conferre. Sunt enim nonnulla quæ ad spirituum alacritatem et functionum robur et vigorem prosunt, quæ tamen de summa vitæ detrahunt. Sunt et alia quæ ad prolongationem vitæ plurimum juvant, sed tamen non sunt absque periculo valetudinis; nisi per accommodata quædam huic rei occurratur; de quibus tamen (prout res postulat) cautiones et monita exhibere non prætermittemus.

Postremo, visum est nobis varia remedia, secundum singulas Intentiones, proponere; delectum vero remediorum, atque ordinem ipsorum, in medio relinquere. Etenim ex ipsis, quæ constitutionibus corporum diversis, quæ generibus vitæ variis, quæ ætatibus singulis, maxime conveniant, quæque alia post alia sumenda sint, et quomodo praxis universa harum rerum sit instruenda et regenda, exacte perscribere, et nimis longum foret, neque idoneum est quod publicetur.

Prohibitionem

Intentiones in Topicis proposuimus tres. Consumptionis; Perfectionem Reparationis; et Renovationem Veterationis. Verum, cum quæ dicentur nihil minus sint quam verba, Intentiones illas tres ad decem Operationes deducemus.

1. Prima est operatio super spiritus, ut revirescant. 2. Secunda operatio est super exclusionem aëris.

3. Tertia operatio est super sanguinem et calorem sanguificantem.

4. Quarta operatio est super succos corporis.

5. Quinta operatio est super viscera, ad extrusionem alimenti.

6. Sexta operatio est super partes exteriores, ad attractionem alimenti.

7. Septima operatio est super alimentum ipsum, ad insinuationem ejusdem.

8. Octava operatio est super actum ultimum assimilationis.

9. Nona operatio est super intenerationem partium, postquam cœperint desiccari.

10. Decima operatio est super expurgationem succi veteris, et substitutionem succi novi.

Harum operationum primæ quatuor pertinent ad intentionem primam ; quatuor proximæ ad intentionem secundam ; duæ ultimæ ad intentionem tertiam.

Cum vero hæc pars de intentionibus ad praxin innuat ; sub historiæ nomine, non solum experimenta et observationes, sed etiam consilia, remedia, causarum explicationes, assumpta, et quæcunque huc spectant, immiscebimus.

I.

OPERATIO SUPER SPIRITUS, UT MANEANT JUVENILES, ET REVIVESCANT.

Historia.

1. Spiritus omnium 'quæ in corpore fiunt fabri sunt atque opifices. Id et consensu et ex infinitis instantiis patet.

2. Si quis posset efficere, ut in corpore senili rursus indantur spiritus quales sunt in juvene, rotam hanc magnam rotas reliquas minores circumagere et naturæ cursum retrogradum fieri posse consentaneum est.

3. In omni consumptione, sive per ignem sive per ætatem, quo plus spiritus rei sive calor deprædatur humorem, eo brevior est duratio rei. Id ubique occurrit et patet.

[blocks in formation]

4. Spiritus in tali temperamento et gradu activitatis ponendi sunt, ut succos corporis (ut ait ille) non bibant et sorbeant, sed pitissent.

5. Duo sunt genera flammarum; una acris et impotens, quæ tenuiora evolare facit, in duriora parum potest; ut flamma ex stramine vel ramentis ligni: altera fortis et constans, quæ etiam insurgit in dura et obstinata; qualis est lignorum grandiorum et similium.

6. Flammæ acriores, et tamen minus robustæ, corpora desiccant, et reddunt effœta et exucta; at fortiores corpora intenerant et liquant.

7. Etiam ex medicinis dissipantibus, nonnullæ in tumoribus tenuia tantum emittunt, ideoque indurant: nonnullæ potenter discutiunt, ideoque emolliunt.

8. Etiam in purgantibus et abstergentibus, quædam magis fluida raptim asportant; quædam magis contumacia et viscosa trahunt.

9. Spiritus tali calore indui et armari debent, ut potius ament dura et obstinata convellere et subruere, quam tenuia et præparata emittere et asportare: eo enim modo fit corpus viride et solidum.

10. Spiritus ita subigendi et componendi sunt, ut fiant substantia densi, non rari; calore pertinaces, non acres; copia quanta sufficit ad munia vitæ, non redundantes aut turgidi; motu sedati, non subsultorii et inæquales.

11. Super spiritus plurimum operari et posse vapores, ex somno, et ebrietate, et passionibus melancholicis et lætificantibus, et recreatione spirituum per odores in deliquiis et languoribus, patet.

12. Spiritus quatuor modis condensantur; aut fugando; aut refrigerando; aut demulcendo; aut sedando. Atque primum de condensatione per fugam videndum.

13. Quicquid fugat undequaque, cogit corpus in centrum suum, atque ideo condensat.

14. Ad condensationem spirituum per fugam longe potentissimum et efficacissimum est opium; et deinde opiata, atque generaliter soporifera.

15. Efficacia opii ad condensationem spirituum admodum insignis est; cum tria fortasse grana ejus spiritus paulo post

« AnteriorContinuar »