Imágenes de páginas
PDF
EPUB

facilior et in plura momenta; alvus juventute siccior, vergente ætate humidior, signa etiam longævitatis.

45. De temporibus nativitatis nihil observatum est, quoad longævitatem, memoratu dignum, præter astrologica, quæ in topicis relegavimus. Partus octimestris, non solum pro non vivaci, verum etiam pro non vitali habetur; etiam partus hiemales habentur pro longævioribus.

46. Victus sive diæta Pythagorica, aut monastica, secundum regulas strictiores, aut ad amussim æqualis (qualis fuit illa Cornari), videtur potenter facere ad vitæ longitudinem. At contra, ex iis qui libere et communi more vivunt, longæviores reperti sunt sæpenumero edaces et epulones, denique qui liberaliore mensa usi sunt. Media diæta, quæ habetur pro temperata, laudatur, et ad sanitatem confert, ad vitam longævam parum potest; etenim diæta illa strictior spiritus progignit paucos et lentos, unde minus consumit; at illa plenior alimentum præbet copiosum, unde magis reparat; media neutrum præstat: ubi enim extrema nociva sunt, medium optimum; verum ubi extrema juvativa, medium nihili fere est. Diætæ autem illi strictiori convenit etiam vigilia, ne spiritus pauci multo somno opprimantur; exercitatio item modica, ne exolvantur; veneris abstinentia, ne exhauriantur; at diætæ uberiori convenit contra somnus largior, exercitatio frequentior, usus veneris tempestivus. Balnea et unguenta (qualia fuerunt in usu) deliciis potius, quam vitæ producendæ, accommodata fuerunt. Verum de his omnibus, cum ad inquisitionem secundum intentiones ventum erit, accuratius dicemus. Illud interim Celsi, medici non solum docti, verum etiam prudentis, non contemnendum est; qui varietatem et alternationem diætæ jubet, sed cum inclinatione in partem benigniorem; scilicet, ut quis vigiliis quandoque se assuescat, alias somno indulgeat, sed somno sæpius; itidem interdum jejunet, interdum epuletur, sed epuletur sæpius; interdum animi contentionibus strenue incumbat, interdum remissionibus utatur, sed remissionibus sæpius. Illud certe minime dubium est, quin diæta bene instituta partes ad prolongandam vitam potiores tencat; neque conveni unquam aliquem valde longævum, qui interrogatus de victu suo non observasset aliquid peculiare; alii alia. Equidem memini quendam senem centenario majorem, qui productus est testis

See Celsus, i. 1.

de antiqua quadam præscriptione; is cum, finito testimonio, a judice familiariter interrogaretur, quid agens tam diu vixisset; respondit (præter expectatum, et cum risu audientium) Edendo antequam esurirem, et potando antequam sitirem. Sed de his (ut dictum est) postea.

47. Vita religiosa et in sacris videtur ad longevitatem facere. Sunt in hoc genere vitæ, otium; admiratio et contemplatio rerum divinarum; gaudia non sensualia; spes nobiles; metus salubres; moerores dulces; denique renovationes continuæ per observantias, pœnitentias, et expiationes; quæ omnia ad diuturnitatem vitæ potenter faciunt. Quibus si accedat diæta illa austera, quæ massam corporis induret, spiritus humiliet, nil mirum si sequatur longævitas insignis; qualis fuit Pauli eremita, Symeonis Stylita anachoreta columnaris, et complurium aliorum monachorum ex eremo et anachoretarum.

48. Huic proxima est vita in literis, philosophorum, rhetorum, et grammaticorum. Degitur hic quoque in otio, et in iis cogitationibus quæ, cum ad negotia vitæ nihil pertineant, non mordent, sed varietate et impertinentia delectant; vivunt etiam ad arbitrium suum, in quibus maxime placeat horas et tempus terentes; atque in consortio plerunque adolescentium, quod paulo lætius est. In philosophiis autem magna est discrepantia, quoad longævitatem, inter sectas. Etenim philosophiæ, quæ nonnihil habent ex superstitione et contemplationibus sublimibus, optima; ut Pythagorica, Platonica: etiam quæ mundi perambulationem et rerum naturalium varietatem complectebantur, et cogitationes habebant discinctas et altas et magnanimas (de infinito, et de astris, et de virtutibus heroicis et hujusmodi) ad longævitatem bonæ ; quales fuerunt Democriti, Philolai, Xenophanis, Astrologorum, et Stoicorum: etiam quæ nihil habebant speculationis profundioris, sed ex sensu communi et opinionibus vulgatis, absque inquisitione acriori, in omnem partem placide disputabant, similiter bonæ ; quales ferunt Carneadis et Academicorum; item rhetorum et grammaticorum. At contra, philosophiæ in subtilitatum molestiis versantes, et pronuntiativæ, et singula ad principiorum trutinam examinantes et torquentes, denique spinosiores et angustiores, malæ; quales fuerunt plerunque Peripateticorum et Scholasticorum.

1 "Comment tant de gravité et tant de vieillesse disait, il y a peu de jours, un évêque François au doyen des curés de son diocèse. Caritas, Castitas, Sobrietas, Pietas, repondit celui-ci."-Marcellus, Episodes Littéraires.

49. Vita rusticana item ad longævitatem idonea; frequens est sub dio et aëre libero; non socors, sed in motu; dapibus plerunque recentibus et inemptis; sine curis et invidia.

50. De vita militari, in juventute, etiam bonam habemus opinionem; certe complures bellatores egregii longævi fuerunt; Corvinus, Camillus, Xenophon, Agesilaus', et alii tam prisci quam moderni: prodest certe longævitati, si a juventute ad ætatem provectam omnia crescant in benignius, ut juventus laboriosa dulcedinem quandam senectuti largiatur; existimamus etiam affectus militares, ad contentionis studium et spem victoriæ erectos, talem infundere calorem spiritibus, qui longævitati prosit.

Ad Art. 10.
Connerio.

MEDICINE AD LONGÆVITATEM.

Medicina quæ habetur, intuetur fere tantum conservationem sanitatis et curationem morborum; de iis autem quæ proprie spectant ad longævitatem, parva est mentio et tanquam obiter. Proponemus tamen ea medicamenta quæ in hoc genere notantur, cordialia scilicet quæ vocantur. Etenim quæ, sumpta in curationibus, cor et (quod verius est) spiritus muniunt et roborant contra venena et morbos, translata cum judicio et delectu in diætam, etiam ad vitam producendam aliqua ex parte prodesse posse consentaneum est. Id faciemus non promiscue ea cumulantes (ut moris est), sed excerpentes optima.

1. Aurum triplici forma exhibetur 2; aut in auro (quod appellant) potabili; aut in vino extinctionis auri; aut in auro in substantia, qualia sunt aurum foliatum et limatura auri. Quod ad Aurum Potabile attinet, cœpit dari in morbis desperatis aut gravioribus pro egregio cordiali, atque successu non contemnendo. Verum existimamus spiritus salis, per quos fit dissolutio, virtutem illam quæ reperitur largiri, potius quam

Corvinus and Agesilaus have been already mentioned: for Xenophon see the Macrobii, where he is said to have reached the age of ninety. It is impossible to fix the age at which Camillus died. His death took place B. c. 365, thirty-eight years

after his first consular tribuneship.

2 "Utendi ratio est cum vel candens jusculis aliisve succis vel destillatis intingitur vel in pulverem redigitur vel in oleum convertitur."- Wecker, Antidotorum Spec. (1588) p. 17. And for modes of preparing the oil of gold and potable gold, see the same work, p. 251.

ipsum aurum ; quod tamen sedulo celatur. Quod si aperiri possit aurum absque aquis corrosivis, aut per corrosivas (modo absit qualitas venenata) bene postea ablutas, rem non inutilem fore arbitramur.

2. Margaritæ sumuntur aut in pulvere lævigato, aut in malagmate quodam sive dissolutione per succum limonum impense acerborum et recentium; atque dantur aliquando in confectionibus aromaticis, aliquando in liquore. Margarita proculdubio affinitatem habet cum concha cui adhæret; et possit esse similis fere qualitatis cum testis cancrorum fluviatilium.

3. Inter gemmas crystallinas habentur pro cordialibus præcipue duæ; smaragdus et hyacinthus; quæ dantur sub iisdem formis quibus margaritæ, excepto quod dissolutiones earum (quod scimus) non sint in usu. Verum nobis magis suspectæ

sunt gemmæ illæ vitreæ ob asperitatem.

Monitum. De his quæ memoravimus, quatenus et quomodo juvamentum præbeant, postea dicetur.

4. Lapis bezoar probatæ est virtutis'; quod spiritus recreet, et lenem sudorem provocet. Cornu autem monocerotis de existimatione sua decidit; ita tamen ut gradum servet cum cornu cervi, et osse de corde cervi, et ebore, et similibus.

5. Ambra Grisia ex optimis est ad spiritus demulcendos et confortandos. Sequuntur nomina tantum Simplicium, cum virtutes ipsarum satis sint cognitæ.

Calida. Crocus: folium Indum lignum aloës: cortex citri: melissa: ocymum: gariophyllata flores arantiorum : rosmarinus: menta : betonica: carduus benedictus.

succus

Frigida. Nitrum : rosa : viola: fragaria: fraga: succus limonum dulcium : arantiorum dulcium: pomorum fragrantium: borago buglossa: pimpinella: santalum camphora.2

succus

1 Bezoar is a stone-like concretion found in the stomach of different animals, and particularly in that of a kind of goat in parts of Persia. It was supposed to be an antidote to almost all poisons, and its name is said to be a corruption of baal zoar, i. e. lord of poisons. Berthollet analysed three bezoars sent by the king of Persia to France, and found they consisted almost entirely of ligneous fibre. On incineration they left a residuum of salts of soda. Fourcroy and Vauquelin had previously asserted that the bezoar was a biliary concretion. The name has probably been applied to substances of essentially different natures.

2 For an account of these simples I may refer to the work of Wecker already quoted.

Monitum. Cum de iis jam sermo sit quæ in diætam transferri possint, aquæ illæ ardentiores, atque olea chymica (quæ, ut ait quidam ex nugatoribus, sunt sub planeta Martis, et habent vim furiosam et destructivam), quinetiam aromata ipsa acria et mordacia, rejicienda sunt; et videndum quomodo componi possint aquæ et liquores ex præcedentibus; non phlegmaticæ illæ stillaticiæ, neque rursus ardentes ex spiritu vini, sed magis temperatæ, et nihilominus vivæ, et vaporem benignum spirantes.

6. Hæsitamus de frequenti sanguinis missione, utrum ad longævitatem conferat; et potius in ea sumus opinione, quod hoc faciat si in habitum versa fuerit, et cætera sint accommodata: etenim succum corporis veterem emittit, et novum inducit.

7. Arbitramur etiam morbos quosdam emaciantes, bene curatos, ad longævitatem prodesse; succos enim novos præbent veteribus consumptis; atque (ut ait ille) convalescere est juvenescere; itaque inducendi sunt tanquam morbi quidam artificiales, id quod fit per diætas strictas et emaciantes, de quibus postea dicemus.

Ad Art. 12, 13,

et 14.

INTENTIONES.

Postquam autem inquisitionem absolverimus seConnerio. cundum subjecta, videlicet corporum inanimatorum, vegetabilium, animalium, hominis; propius accedemus, et inquisitionem per Intentiones ordinabimus: veras et proprias (ut omnino arbitramur), quæque sint tanquam semitæ vitæ mortalis. Neque enim in hac parte quicquam quod valeat hactenus inquisitum est; sed plane fuerunt hominum contemplationes quasi simplices et non proficientes. Nam cum audiamus ex una parte homines de confortando Calore Naturali atque Humore Radicali, atque de cibis qui generant sanguinem laudabilem, quique sit nec torridus nec phlegmaticus, atque de refocillatione et recreatione spirituum, verba facientes; existimamus sane homines non malos esse qui hæc loquuntur: sed nihil horum potenter facit ad finem. Cum vero ex altera parte audiamus sermones inferri de medicinis ex auro (quia scilicet aurum corruptioni est minime

« AnteriorContinuar »