Imágenes de páginas
PDF
EPUB

præsertim cum sit res nec cum philosophia nec cum religione bene consentiens.

Atque de historia Longævitatis in Homine, per individua aut individuis proxima, hæc inquisita sint. Jam ad observationes per capita transibimus.

23. Decursus sæculorum et successio propaginis nihil videntur omnino demere de diuturnitate vitæ ; quippe curriculum humanæ ætatis videmus usque a tempore Mosis ad nostra circa octogesimum annum stetisse; neque sensim et paulatim (ut quis crederet) declinasse. Sunt certe tempora in singulis regionibus, quibus homines diutius aut brevius degunt. Diutius plerunque, cum tempora fuerint barbara, et simplicioris victus, et exercitationi corporis magis dedita; brevius, cum magis civilia, et plus luxuriæ et otii: verum ista transeunt per vices, propago ipsa nihil facit. Neque dubium est quin idem fiat in animalibus cæteris; siquidem nec boves nec equi aut oves, et similia, ævo ultimis his sæculis minuuntur; itaque præcipitatio ætatis facta est per Diluvium; et fieri fortasse potest per similes majores casus (ut loquuntur), veluti inundationes particulares, combustiones per longas siccitates, terræ motus, et similia. Quinetiam videtur similis esse ratio in magnitudine corporum, sive statura; quæ nec ipsa per successionem propaginis defluit; licet Virgilius (communem opinionem secutus) divinasset posteros futuros præsentibus minores; unde ait de campis Æmathiis et Æmonensibus subarandis :

Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.2

Etenim cum constet fuisse quondam homines staturis giganteis (quales et in Sicilia et alibi, in vetustis sepulchris et cavernis, pro certo reperti sunt), tamen jam per tria fere millenaria annorum, ad quæ producitur memoria satis certa, in iisdem locis nil tale continuatur; licet etiam hæc res per mores et consuetudines civiles vices quasdam patiatur, quemadmodum et illa altera. Atque hæc magis notanda, quia insedit animis hominum penitus opinio quod sit perpetuus defluxus per ætatem, tum quoad diuturnitatem vitæ tum quoad magnitudinem et robur corporis; omniaque labi et ruere in deterius.3

24. Regionibus frigidioribus et hyperboreis diutius homines vivunt plerunque, quam calidioribus; quod necesse est fieri,

Emoniis.

2 Virg. Georg. i. 497.

* Pliny, vii. 17. "Mundo senescente consenescunt homines," remarks Roger Bacon ; who adopted the opinion from which his namesake here dissents.

cum et cutis sit magis astricta, et succi corporis minus dissipabiles; et spiritus ipsi minus acres ad consumendum, et magis fabriles ad reparandum; et aër (utpote modice calefactus a radiis solis) minus prædatorius. At sub linea æquinoctiali, ubi sol transit, et duplex sit hiems et æstas, sitque etiam major æqualitas inter spatia dierum et noctium (si cætera non impediant), etiam bene diu vivunt; ut in Peruvia et Taprobana.'

25. Insulani mediterraneis ut plurimum sunt longæviores; neque enim tam diu vivunt in Russia, quam in Orcadibus; neque tam diu in Africa ejusdem paralleli, quam in Canariis et Terceris; Japonenses etiam Chinensibus (licet hi longævitatis appetentes sint usque ad insaniam) sunt vivaciores; nec mirum, cum aura maris et in regionibus frigidioribus foveat et in calidioribus refrigeret.

26. Loca excelsa potius edunt longævos, quam depressa; præsertim si non sint juga montium, sed terræ altæ quatenus ad situm eorum generalem; qualis fuit Arcadia in Græcia, et Ætoliæ pars, ubi longævi admodum fuerunt. At de montibus ipsis eadem foret ratio, propter aërem videlicet puriorem et limpidiorem, nisi hoc labefactaretur per accidens; interventu scilicet vaporum ex vallibus eo ascendentium, et ibi acquiescentium. Itaque in montibus nivalibus non reperitur aliqua insignis vitæ longitudo; non in Alpibus, non in Pyrenæis, non in Apennino; sed medii colles, aut etiam valles, dant homines longæviores. At in montium jugis protensis versus Æthiopiam et Abyssinos, ubi, propter arenas subjectas, parum aut nihil incumbit in montes vaporis, diutissime vivunt, etiam ad hodiernum diem; annum non raro centesimum et quinquagesimum implentes.

27. Paludes et tractus earum, præsertim exporrecti in plano, nativis propitii, advenis maligni, quoad vitæ prorogationem aut decurtationem; quodque mirum videri possit, paludes aqua salsa per vices inundatæ, minus salubres quam quæ aqua dulci.

28. Regiones particulares, quæ notatæ sunt longævos produxisse, sunt Arcadia, Ætolia, India cis Gangem, Brasilia, Taprobana, Britannia, Hybernia, cum Insulis Orcadibus et Hebridibus; nam de Æthiopia quod ab aliquo ex antiquis refertur, quod longævi fuerint, res vana est."

1 Pliny, vii. 2.

It is difficult to know why Bacon rejects this statement, as it rests on the same authority as that of the longevity of the Seres, and as it seems to accord with what he himself asserts in paragraph 26. See Pliny ubi suprà, and compare Herod. iii, 23.

29. Occulta est res salubritas, præsertim perfectior, aëris ; et potius experimento quam discursu et conjectura elicitur. Capi possit experimentum ex vellere lanæ, per expositionem in aërem cum mora aliqua dierum, minus aucto pondere: aliud ex frusto carnis diutius manente non putrefacto; aliud ex vitro calendari minori spatio reciprocante. De his et similibus amplius inquiratur.

30. Aëris non tantum bonitas aut puritas, verum etiam æqualitas, quoad longævitatem spectatur. Collium et vallium varietas, aspectui et sensui grata, longævitati suspecta; at planities modice sicca, nec tamen nimis sterilis aut arenosa, nec prorsus sine arboribus et umbra, diuturnitati vitæ magis commoda.

31. Inæqualitas aëris (ut jam dictum est) in loco mansionis mala; verum mutatio aëris in peregrinatione, postquam quis assueverit, bona; unde et magni peregrinatores longævi fuere: similiter etiam longævi, qui in tuguriolis suis, eodem loco, perpetuo vitam degerunt; aër enim assuetus minus consumit, at mutatus magis alit et reparat.

32. Ut series et numerus successionum ad diuturnitatem aut brevitatem vitæ nihil est (ut jam diximus), ita conditio immediata parentum, tam ex parte patris quam matris, proculdubio multum potest. Alii siquidem generantur ex senibus, alii ex adolescentulis, alii ex viris ætate justiore; item alii a patribus cum sani fuerint et bene dispositi; alii a morbidis et languidis; item alii a repletis et ebriis, alii post somnum et horis matutinis; item alii post longam intermissionem veneris, alii post venerem repetitam; item alii flagrante amore patrum (ut fit plerunque in spuriis), alii defervescente, ut in conjugiis diuturnis. Eadem etiam ex parte matris spectantur: quibus addi debent, conditio matris dum gestat uterum, quali sanitate, quali diæta; et tempus gestationis, ad decimum mensem, aut celerius. Hæc ad normam reducere, quatenus ad longævitatem, difficile est; atque eo difficilius, quod fortasse quæ optima quis putaret in contrarium cedent. Etenim alacritas illa in generatione quæ liberos corpore robustos et agiles producit, ad longevitatem minus utilis erit, propter acrimoniam et incensionem spirituum. Diximus antea, plus habere ex materno sanguine, conferre ad longævitatem; etiam mediocria simili ratione optima esse putamus; amorem potius conjugalem quam meretricium; horas generationis matutinas; statum corporis non nimis alacrem aut

turgidum, et similia. Illud etiam bene observari debet, quod habitus parentum robustior ipsis magis est propitius, quam fœtui; præcipue in matre: itaque satis imperite Plato existimavit claudicare virtutem generationum, quod mulieres similibus cum viris exercitiis, tam animi quam corporis, non utantur; illud contra se habet: distantia enim virtutis inter marem et fœminam maxime utilis est fœtui; atque fœminæ teneriores magis præbitoriæ sunt ad alendum fœtum; quod etiam in nutricibus tenet. Neque enim Spartanæ mulieres, quæ ante annum vicesimum secundum, aut (ut alii dicunt) quintum, nubere non solebant (ideoque Andromanæ vocabantur) generosiorem aut longæviorem sobolem ediderunt, quam Romanæ aut Athenienses aut Thebanæ, apud quas anni duodecim aut quatuordecim nubiles erant. Atque si in Spartanis aliquid fuerit egregium, id magis victus parsimoniæ debebatur, quam nuptiis mulierum serotinis. Illud vero experientia docet, esse quasdam stirpes ad tempus longævas; ut longævitas sit, quemadmodum morbi, res hæreditaria, in aliquibus periodis.

33. Candidiores genis, cute, et capillis, minus vivaces; subnigri, aut rufi, aut lentiginosi, magis. Etiam rubor nimius in juventute longævitatem minus promittit, quam pallor. Cutis durior longævitatis signum potius, quam mollior; neque tamen hoc intelligitur de cute spissiori (quam vocant anserinam) quæ est tanquam spongiosa; sed de dura simul et compacta; quin et frons majoribus rugis sulcatus, melius signum, quam nitidus et explicatus.

34. Pili in capite asperiores, et magis setosi, ostendunt vitam longiorem, quam molles et delicati; crispi vero eandem prænuntiant, si sint simul asperi; contra si sint molles et splendentes. Item si sit crispatio potius densa, quam per largiores cincinnos.

35. Citius aut serius calvescere, res est quasi indifferens; cum calvastri plurimi longævi fuerint; etiam cito canescere (utcunque videatur canities præcursor ingruentis senectutis) res fallax est; cum haud pauci præpropere canescentes, diu postea vixerint: quinetiam præmatura canities, absque ulla calvitie, signum est longævitatis; contra, si concomitetur calvities.

36. Pilositas partium superiorum signum vitæ minus longæ;

See the fifth book of the Republic [§ 3.].

2 See for this name Plutarch, Comp. Lycurg. cum Numâ, i. p. 77. But it is not expressly connected with the lateness of marriage.

atque pectore hirsuti, et quasi jubati, minus vivaces: at inferiorum pilositas, ut femorum, tibiarum, signum longæ vitæ.

37. Proceritas staturæ (nisi fuerit enormis) compage commoda, et sine gracilitate, præsertim si concomitetur corporis agilitas, signum longæ vitæ ; at contra, homines brevioris staturæ magis vivaces, si fuerint minus agiles et motu tardiores.

38. In corporis analogia; qui corpore aliquanto breviores sunt, tibiis longioribus, longæviores sunt, quam qui corpore magis demisso, tibiis autem brevioribus: item, qui inferioribus partibus largiores sunt et superioribus contractiores (structura corporis quasi surgente in acutum), longæviores, quam qui humeros lati, deorsum sunt tanquam attenuati.

39. Macies cum affectibus sedatis, tranquillis, et facilibus; pinguior autem habitus cum cholera, vehementia, et pertinacia; diuturnitatem vitæ significant; obesitas autem in juventute breviorem vitam præmonstrat, in senectute res est magis indifferens.

40. Diu et sensim grandescere, signum vitæ longæ; si ad staturam magnam, magnum signum; sin ad minorem, signum tamen at contra velociter grandescere ad staturam magnam, signum malum est; sin ad staturam brevem, minus malum.

41. Carnes firmiores, et corpus musculosum et nervosum, et nates minus tumentes (quantum sedendo tantum sufficiant), et venæ paulo eminentiores, longævitatem denotant: contraria brevitatem vitæ.

42. Caput, pro analogia corporis, minutius; collum mediocre, non oblongum, aut gracile, aut tumidum, aut tanquam humeris impactum; nares patulæ, quacunque forma nasi; os largius; auris cartilaginea, non carnosa; dentes robusti et contigui, non exiles, aut rari; longævitatem prænuntiant; et multo magis, si dentes aliqui novi provectiore ætate proveniant.

43. Pectus latius, sed non elevatum, quin potius adductius; humerique aliquantulum gibbi, et (ut loquuntur) fornicati; venter planus, nec prominens; manus largior, et palma minus lineis exarata; pes brevior et rotundior; femora minus carnosa; suræ non cadentes, sed se altius sustentantes; signa longævitatis.

44. Oculi paulo grandiores, atque iris ipsorum cum quodam virore; sensus omnes non nimis acuti; pulsus juventute tardior, sub ætatem vergentem paulo incitatior; detentio anhelitus

« AnteriorContinuar »