Imágenes de páginas
PDF
EPUB

22. Uvæ servantur pensiles; et sic de aliis fructibus; duplex est enim ejus rei commoditas; una, quod absque ulla contusione aut compressione fiat, qualis contra fit cum super dura collocantur; altera, quod aër undequaque ipsas æqualiter ambit.1

23. Notatum est, tam putrefactionem quam desiccationem in vegetabilibus non similiter ex omni parte incipere; sed maxime ex ea parte per quam solebant, cum essent viva, attrahere alimentum; itaque jubent aliqui pediculos malorum aut fructuum cera aut pice liquefacta obducere.

24. Fila candelarum aut lampadum majora citius absumunt sevum aut oleum, quam minora; etiam flamma ex gossipio citius quam ex scirpo aut stramine aut vimine ligneo; atque in baculis cereorum, citius ex junipero aut abiete quam ex fraxino: etiam omnis flamma mota et vento agitata citius absumit quam tranquilla; itaque intra cornu minus cito, quam in aperto. Tradunt quoque lychna in sepulchris admodum diu durare.

25. Alimenti etiam natura et præparatio non minus facit ad diuturnitatem lychnorum, quam natura flammæ: nam cera sevo diuturnior est; et sevum paulo madidum, sevo sicciore; et cera dura, cera molliore.

26. Arbores, si quotannis circa radices earum terram moveris, brevius durant; si per lustra aut decennia, diutius; etiam germina et surculos decerpere, facit ad longævitatem; item stercoratio aut substratio cretæ et similium, aut multa irrigatio, feracitati confert, ætatem minuit. Atque de Prohibitione Desiccationis et Consumptionis hæc inquisita sunt.

Inteneratio Desiccati (quæ res est præcipua) experimenta præbet pauca; ideoque nonnulla quæ in animalibus fiunt, atque etiam in homine, conjungemus.

27. Vimina salicis, quibus ad ligandas arbores utuntur, in aqua infusa, fiunt magis flexibilia; similiter virgarum ferulæ extremitates in urceis cum aqua imponuntur, ne siccescant; quin et globuli lusorii, licet per siccitatem rimas collegerint, positi in aqua rursus implentur et consolidantur.

28. Ocrex ex corio, vetustate duræ et obstinatæ, per illinitionem sevi ad ignem molliuntur; etiam igni simplici admota,

1 Several of these ways of making fruit keep are mentioned in the fourth book of Porta's Natural Magic.

nonnihil vesicæ et membranæ, postquam fuerint induratæ, ab aqua calefacta, admixto sevo aut aliquo pingui, intenerantur; melius autem, si etiam paululum confricentur.

29. Arbores veteres admodum, quæ diu steterunt immota, fodiendo et aperiendo terram circa radices ipsarum, manifesto tanquam juvenescunt, novis et teneris frondibus emissis.

30. Boves aratores veteres et laboribus penitus exhausti, in læta pascua inducti, carnibus vestiuntur novis et teneris et juvenilibus, ut etiam ad gustum carnem juvencorum referant.

31. Diæta stricta consumens et emacians, ex guaiaco, pane bis cocto, et similibus, (quali ad curandum morbum Gallicum et inveteratos catarrhos et leucophlegmatiam utimur) homines ad summam macilentiam deducit, consumptis succis corporis; qui, postquam cœperint instaurari et refici, manifesto cernuntur magis juveniles et virides; quinetiam existimamus morbos emaciantes, postea bene curatos, compluribus vitam prolongasse.

Observationes Majores.

1. Miris modis homines, more noctuarum, in tenebris notionum suarum acute vident ad experientiam, tanquam lucem diurnam, nictant et cæcutiunt. Loquuntur de Elementari Qualitate Siccitatis ; et de desiccantibus; et de naturalibus periodis corporum, per quas corrumpuntur et consumuntur; sed interim, nec de initiis nec de mediis nec de extremis Desiccationis et Consumptionis aliquid quod valeat obser

vant.

2. Desiccatio et Consumptio, in processu suo, tribus actionibus perficitur; atque originem ducunt actiones illæ a spiritu innato corporum, ut dictum est.

3. Prima actio est, Attenuatio Humidi in Spiritum; secunda est, Exitus aut Evolatio spiritus; tertia est, Contractio partium corporis crassiorum, statim post spiritum emissum; atque hoc ultimum est illa desiccatio et induratio de qua præcipue agimus: priora duo consumunt

tantum.

4. De Attenuatione, res manifesta est; spiritus enim, qui in omni corpore tangibili includitur, sui non obliviscitur; sed quicquid nanciscitur in corpore (in quo obsidetur) quod digerere possit et conficere et in se vertere, illud plane alterat et

subigit, et ex eo se multiplicat, et novum spiritum generat. Hoc ex probatione ea, instar omnium, evincitur; quod quæ plurimum siccantur, pondere minuuntur, et deveniunt cava, porosa, et ab intus sonantia ; certissimum autem est, spiritum rei præ-inexistentem ad pondus nihil conferre, sed illud levare potius; ergo necesse est, ut spiritus præ-inexistens humidum et succum corporis, quæ antea ponderaverant, in se verterit ; quo facto pondus minuitur. Atque hæc est prima actio, scilicet Attenuationis humoris, et conversionis ejus in Spiritum.

5. Secunda actio, quæ est Exitus sive Evolatio spiritus, res etiam manifestissima est. Etenim illa evolatio, cum fit confertim, etiam sensui patet; in vaporibus aspectui, in odoribus olfactui; verum si sensim fiat evolatio, ut fit per ætatem, tum demum peragitur sine sensu; sed eadem res est. Quinetiam ubi corporis compages aut ita arcta est aut ita tenax, ut spiritus poros et meatus non inveniat per quos exeat, tum vero etiam partes ipsas crassiores corporis in nixu suo exeundi ante se agit, easque ultra corporis superficiem extrudit; ut fit in rubigine metallorum, et in carie omnium pinguium. Atque hæc est secunda actio, scilicet Exitus et Evolationis Spiritus.

6. Tertia actio paulo magis obscura, sed æque certa est; ea est contractio partium crassiorum post spiritum emissum. Atque primo videre est corpora post spiritum emissum manifesto arctari, et minorem locum complere; ut fit in nucleis nucium, qui siccati non implent testam; et in trabibus et palis ligni, quæ primo contiguæ sunt ad invicem, ex desiccatione autem hiant; atque ex globulis lusoriis, et similibus, qui per siccitatem rimosi evadunt; cum partes se contrahant, et contractæ necessario spatia inter se relinquant. Secundo patet ex rugis corporum siccatorum; nixus enim se contrahendi tantum valet, ut partes contrahendo interim adducat et sublevet; quæ enim in extremitatibus contrahuntur, in mediis sublevantur; atque hæc cernere est in papyris, et membranis vetustis; atque in cute animalium; atque in extimis casei mollioris; quæ omnia vetustate corrugantur. Atque tertio se ostendit amplius hæc contractio in illis quæ a calore non tantum corrugantur, verum etiam complicantur

et in se vertuntur, et quasi rotulantur; ut cernere est in membranis, et papyris, et foliis ad ignem admotis. Etenim contractio per ætatem, cum tardior sit, rugas fere parit; at contractio per ignem, quæ festina est, etiam complicationes. At in plurimis, ubi non datur corrugatio aut complicatio, fit simplex contractio, et angustiatio, et induratio, et desiccatio, ut primo positum est; quod si eousque invalescat evolatio spiritus et absumptio humidi, ut non relinquatur satis corporis ad se uniendum et contrahendum, tum vero cessat contractio ex necessitate, et corpus redditur putre, et nihil aliud quam pulvisculus cohærens qui levi tactu dissipatur et abit in aërem; ut fit in corporibus cunctis valde absumptis; et papyro et linteo ad ultimum combustis ; et cadaveribus imbalsamatis post plura sæcula. Atque hæc est tertia illa actio; scilicet Contractionis partium crassiorum post spiritum emissum.

7. Notandum est ignem et calorem per accidens tantum desiccare; proprium enim eorum opus est, ut spiritum et humida attenuent et dilatent; sequitur autem ex accidente, ut partes reliquæ se contrahant; sive ob fugam vacui tantum, sive ob alium motum simul; de quo nunc non est

sermo.

8. Certum est etiam Putrefactionem, non minus quam Arefactionem, a spiritu innato originem ducere, sed longe alia via incedere; nam in Putrefactione spiritus non emittitur simpliciter, sed ex parte detentus mira comminiscitur; atque etiam partes crassiores non tam localiter contrahuntur, quam coëunt singulæ ad homogeniam.

LONGEVITAS ET BREVITAS VITE IN ANIMALIBUS.1

Ad Art. 3.

Historia.

De diuturnitate et brevitate vitæ in animalibus, Connerio. tenuis est informatio quæ haberi potest; observatio

1 M. Flourens has recently proposed a new theory with respect to the comparative longevity of different animals. He is of opinion that at least in the class of Mammalia the natural term of life is five times that of growth; and he finds in the junction of the bones with their epiphyses, a phenomenon which marks precisely the termination of the period of growth. He thus increases the period commonly assigned to growth, and diminishes the factor by which it is to be multiplied in order to give that of the duration of life. In the human species he assigns twenty years to the former

negligens; traditio fabulosa. In cicuribus vita degener corrumpit; in sylvestribus injuria cœli intercipit.

Neque quæ concomitantia videri possint huic informationi multum auxiliantur (moles corporis; tempus gestationis in utero; numerus fœtus; tempus grandescendi; alia); propterea quod complicata sunt ista, atque alias concurrunt, alias disjunguntur.

1. Hominis ævum cæterorum animalium omnium superat (quantum narratione aliqua certa constare potest) præter admodum paucorum. Atque concomitantia in eo satis æqualiter se habent; statura et magnitudo grandis; gestatio in utero novimestris; fœtus ut plurimum unicus; pubes ad annum decimum quartum; grandescentia ad vigesimum.

2. Elephas, fide haud dubia, curriculum humanæ vitæ ordinarium transcendit: gestatio autem in utero decennalis, fabulosa1; biennalis, aut saltem supra annuam, certa at moles ingens, et tempus grandescendi usque ad annum tricesimum; dentes robore firmissimo; neque etiam observationem hominum fugit, quod sanguis elephanti omnium sit frigidissimus; ætas autem ducentesimum annum nonnunquam complevit.

3. Leones vivaces habiti sunt, quod complures ex iis reperti sint edentuli2; signo nonnihil fallaci; cum illud fieri possit ex gravitate anhelitus.

4. Ursus magnus dormitor est; animal pigrum, et iners, neque tamen vivacitatis notatum: illud autem signum brevis ævi, quod gestatio ejus in utero sit festina admodum, vix ad quadraginta dies.3

5. Vulpi multa se bene habere videntur ad longævitatem; optime tecta est, carnivora, et degit in antris; neque tamen

(agreeing in this with Bacon), and consequently one hundred to the latter period. Of all such speculations it may be said that they are too vague to have much scientific value. A hundred years is neither the average nor the probable duration of human life; nor again is it the extreme limit to which it has occasionally been prolonged. If it be said that it is the age at which men would die but for the effect of accidental diseases, it may be answered that death from mere decay in the strict sense of the word is a phenomenon very seldom observed. When it does occur, it does not appear to take place at any precise age. Again, the existence of a constant numerical ratio in different animals is exceedingly improbable, seeing that all other circumstances of their existence are more or less varied.

Pliny, viii. 10. Flourens is of opinion that the age of the elephant must exceed 150 years, the junction of the bones with their epiphyses being found not to have taken place at thirty.

2 Aristotle, Hist. An. ix. 44. Flourens assigns twenty years to the full age of the lion.

3 Aristotle says thirty. Hist. An. vi. 30.

« AnteriorContinuar »