Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VIVENTIBUS ET POSTERIS

SALUTEM.

CUM Historiam Vitæ et Mortis inter sex designationes menstruas ultimo loco posuerimus; omnino hoc prævertere visum est, et secundam edere, propter eximiam rei utilitatem; in qua vel minima temporis jactura pro pretiosa haberi debet. Speramus enim et cupimus futurum, ut id plurimorum bono fiat; atque ut medici nobiliores animos nonnihil erigant, neque toti sint in curarum sordibus; neque solum propter necessitatem honorentur, sed fiant demum omnipotentiæ et clementiæ divinæ administri, in vita hominum proroganda et instauranda; præsertim cum hoc agatur per vias tutas et commodas et civiles, licet intentatas. Etsi enim nos Christiani ad Terram Promissionis perpetuo aspiremus et anhelemus; tamen interim itinerantibus nobis in hac Mundi Eremo, etiam calceos istos et tegmina (corporis scilicet nostri fragilis) quam minimum atteri, erit signum Favoris Divini.

Н4

HISTORIA VITE ET MORTIS.

ADITUS.

De vita brevi et arte longa, vetus est cantilena et querela. Videtur igitur esse tanquam ex congruo, ut nos, qui pro viribus incumbimus ad artes perficiendas, etiam de vita hominum producenda cogitationem suscipiamus, favente et Veritatis et Vitæ Authore. Etsi enim vita mortalium non aliud sit quam cumulus et accessio peccatorum et ærumnarum, quique ad æternitatem aspirant is leve sit lucrum vitæ; tamen non despicienda est, etiam nobis Christianis, operum charitatis continuatio. Quinetiam discipulus amatus cæteris superstes fuit; et complures ex patribus, præsertim monachis sanctis et eremitis, longævi fuerunt'; ut isti benedictioni (toties in lege veteri repetita) minus detractum videatur post ævum Servatoris, quam reliquis benedictionibus terrenis. Verum ut hoc pro maximo bono habeatur, proclive est. De modis assequendi, ardua inquisitio; eoque magis, quod sit et opinionibus falsis et præconiis vanis depravata. Nam et quæ a turba medicorum de Humore Radicali et Calore Naturali dici solent, sunt seductoria; et laudes immodicæ Medicinarum Chymicarum primo inflant hominum spes, deinde destituunt.

Atque de morte quæ sequitur ex suffocatione, putrefactione, et variis morbis, non instituitur præsens inquisitio; pertinet enim ad Historiam Medicinalem; sed de ea tantum morte quæ fit per resolutionem ac atrophiam senilem. Attamen de ultimo passu mortis, atque de ipsa extinctione vitæ, quæ tot modis et exterius et interius fieri potest (qui tamen habent quasi atriolum commune, antequam ad articulum mortis ventum sit), inquirere, affine quiddam præsenti inquisitioni esse censemus ; sed illud postremo loco ponemus.

1
! Fuerint in the original, J. S.

Quod reparari potest sensim, atque primo Integro non destructo, id potentia æternum est, tanquam Ignis Vestalis. Cum igitur viderent medici et philosophi, ali prorsus animalia, eorumque corpora reparari et refici; neque tamen id diu fieri, sed paulo post senescere ea, et ad interitum propere deduci; mortem quæsiverunt in aliquo quod proprie reparari non possit: existimantes Humorem aliquem Radicalem et Primigenium non reparari in solidum, sed fieri jam usque ab infantia appositionem quandam degenerem, non reparationem justam; quæ sensim cum ætate depravetur, et demum pravum deducat ad nullum. Hæc cogitarunt imperite satis et leviter. Omnia enim in animali, sub adolescentia et juventute, reparantur integre; quinetiam ad tempus quantitate augentur, qualitate meliorantur; ut materia reparationis quasi æterna esse posset, si modus reparationis non intercideret. Sed revera hoc fit. Vergente ætate, inæqualis admodum fit reparatio; aliæ partes reparantur satis fœliciter, aliæ ægre et in pejus; ut ab eo tempore corpora humana subire incipiant tormentum illud Mezentii, ut viva in amplexu mortuorum immoriantur, atque facile reparabilia, propter ægre reparabilia copulata, deficiant. Nam etiam post declinationem et decursum ætatis, spiritus, sanguis, caro, adeps, facile reparantur; at quæ sicciores aut porosiores sunt partes, membranæ et tunicæ omnes, nervi, arteriæ, venæ, ossa, cartilagines, etiam viscera pleraque, denique organica fere omnia, difficilius reparantur, et cum jactura. Illæ autem ipsæ partes, cum ad illas alteras reparabiles partes actu reparandas omnino officium suum præstare debeant, activitate sua ac viribus imminutæ, functiones suas amplius exequi non possunt. Ex quo fit, ut paulo post omnia ruere incipiant, et ipsæ illæ partes quæ in natura sua sunt valde reparabiles, tamen deficientibus organis reparationis, nec ipsæ similiter amplius commode reparentur, sed minuantur, et tandem deficiant. Causa autem periodi ea est; quod spiritus, instar flammæ lenis, perpetuo prædatorius, et cum hoc conspirans aër externus, qui etiam corpora sugit et arefacit, tandem officinam corporis et machinas et organa perdat, et inhabilia reddat ad munus reparationis. Hæ sunt veræ viæ mortis naturalis bene et diligenter animo volvendæ. Etenim qui naturæ vias non noverit, quomodo is illi occurrere possit, eamque vertere?

Itaque duplex debet esse inquisitio; altera de consumptione aut deprædatione corporis humani; altera de ejusdem repa

ratione aut refectione: eo intuitu, ut altera, quantum fieri possit, inhibeatur, altera confortetur. Atque prior istarum

pertinet præcipue ad spiritus et aërem externum, per quos fit deprædatio; secunda ad universum processum alimentationis, per quem fit restitutio. Atque quoad primam inquisitionis partem, quæ est de consumptione, omnino illa cum corporibus inanimatis, magna ex parte, communis est. Etenim quæ spiritus innatus (qui omnibus tangibilibus, sive vivis sive mortuis, inest) et aër ambiens operatur super inanimata, eadem et tentat super animata; licet superadditus spiritus vitalis illas operationes partim infringat et compescat, partim potenter admodum intendat et augeat. Nam manifestissimum est, inanimata complura absque reparatione ad tempus bene longum durare posse : at animata, absque alimento et reparatione, subito concidunt et extinguuntur, ut et ignis. Itaque inquisitio duplex esse debet; primo contemplando corpus humanum, tanquam inanimatum et inalimentatum; deinde tanquam animatum et aliVerum hæc præfati, ad Topica Inquisitionis jam

mentatum.

pergamus.

« AnteriorContinuar »