Imágenes de páginas
PDF
EPUB

homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint; quinetiam in iisdem se magnum aliquod sequutos aut assequutos putaverint.

LXXXIX.

Neque illud prætermittendum est, quod nacta sit Philosophia Naturalis per omnes ætates adversarium molestum et difficilem; superstitionem nimirum, et zelum religionis cæcum et immoderatum. Etenim videre est apud Græcos, eos qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos: nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis christianæ exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt.

Quinetiam ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos; qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis plus quam par erat immisceretur.1

Eodem etiam spectant (licet diverso modo) eorum commentationes, qui veritatem christianæ religionis ex

66

1 Compare Kepler in the introduction to his great work De Stella Martis: In theologiâ quidem authoritatum, in Philosophiâ vero rationum esse momenta ponderanda. Sanctus igitur Lactantius qui terram negavit esse rotundam: Sanctus Augustinus qui rotunditate concessâ negavit tamen Antipodas: Sanctum Officium hodiernorum qui exilitate terræ concessâ negant tamen ejus motum: at magis mihi sancta Veritas qui terram et rotundam et Antipodibus circumhabitam et contemptissimæ parvitatis esse et denique per sidera ferri, salvo Doctorum ecclesiæ respectu, ex philosophiâ demonstro." See for a defence of St. Boniface, touching the story of the Antipodes and Virgilius Bishop of Saltzburg, Fromondus De Orbe Terræ Immobili, c. 4.

principiis et authoritatibus philosophorum deducere et confirmare haud veriti sunt; fidei et sensus conjugium tanquam legitimum multa pompa et solennitate celebrantes, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes; sed interim divina humanis impari conditione permiscentes. At in hujusmodi misturis theologiæ cum philosophia, ea tantum quæ nunc in philosophia recepta sunt comprehenduntur; sed nova, licet in melius mutata, tantum non summoventur et extermi

nantur.

Denique invenias ex quorundam theologorum imperitia aditum alicui philosophiæ, quamvis emendatæ, pene interclusum esse. Alii siquidem simplicius subverentur ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes et perperam torquentes ea quæ de divinis mysteriis in scripturis sacris adversus rimantes secreta divina dicuntur, ad occulta naturæ quæ nullo interdicto prohibentur. Alii callidius conjiciunt et animo versant, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam divinam (quod religionis ut putant maxime intersit) facilius posse referri: quod nihil aliud est quam Deo per mendacium gratificari velle. Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac desinant. Alii denique solliciti videntur, ne in naturæ inquisitione aliquid inveniri possit quod religionem (præsertim apud indoctos) subvertat, aut saltem labefactet. At isti duo posteriores metus nobis videntur omnino sapientiam animalem sapere; ac si homines, in mentis suæ recessibus et secretis cogitationibus, de firmitudine religionis et fidei in sensum imperio diffiderent ac dubitarent; et propterea ab inquisitione veritatis in natural

ibus periculum illis impendere metuerent. At vere rem reputanti Philosophia Naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est; eademque probatissimum fidei alimentum. Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla: cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque enim erravit ille qui dixit, Erratis, nescientes scripturas et potestatem Dei: informationem de voluntate et meditationem de potestate nexu individuo commiscens et copulans. Interim minus mirum est si Naturalis Philosophiæ incrementa cohibita sint, cum religio, quæ plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit.

XC.

Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quæ doctorum hominum sedibus et eruditionis culturæ destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur. Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem. veniat cogitare aut contemplari. Si vero unus aut alter fortasse judicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit; ab aliorum autem consortio nihil capiet utilitatis. Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam authorum scripta, veluti in carceres, conclusa sunt; a quibus si quis dissentiat, continuo ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur. At magnum

1 Matt. xxii. 29.

certe discrimen inter res civiles et artes; non enim idem periculum a novo motu et a nova luce. Verum in rebus civilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem; cum civilia auctoritate, consensu, fama, et opinione, non demonstratione, nitantur. In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli-fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent. Atque secundum rectam rationem res ita se habet, sed interim non ita vivitur; sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consuevit.

XCI.

Atque insuper licet ista invidia cessaverit; tamen satis est ad cohibendum augmentum Scientiarum, quod hujusmodi conatus et industriæ præmiis careant. Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et præmium. Scientiarum enim augmenta a magnis utique ingeniis proveniunt; at pretia et præmia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt. Quinetiam hujusmodi progressus non solum præmiis et beneficentia hominum, verum etiam ipsa populari laude, destituti sunt. Sunt enim illi supra captum maximæ partis hominum, et ab opinionum vulgarium ventis facile obruuntur et extinguuntur. Itaque nil mirum si res illa non fœliciter successerit, quæ in honore non fuit.

XCII.

Sed longe maximum progressibus scientiarum et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione Impossibilis. Solent enim viri prudentes et

severi in hujusmodi rebus plane diffidere: naturæ obscuritatem, vitæ brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes. Itaque existimant esse quosdam

scientiarum, per temporum et ætatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus; cum aliis temporibus crescant et floreant, aliis declinent et jaceant: ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum pervenerint, nil ulterius possint.

Itaque si quis majora credat aut spondeat, id putant esse cujusdam impotentis et immaturi animi; atque hujusmodi conatus, initia scilicet læta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum hujusmodi cogitationes eæ sint quæ in viros graves et judicio præstantes facile cadant, curandum revera est ne rei optimæ et pulcherrimæ amore capti severitatem judicii relaxemus aut minuamus; et sedulo videndum quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat; atque auris levioribus spei rejectis, eæ quæ plus firmitudinis habere videntur omnino discutiendæ sunt et pensitandæ. Quinetiam prudentia civilis ad consilium vocanda est et adhibenda, quæ ex præscripto diffidit, et de rebus humanis in deterius conjicit. Itaque jam et de spe dicendum est; præsertim cum nos promissores non simus, nec vim aut insidias hominum judiciis faciamus aut struamus, sed homines manu et sponte ducamus. Atque licet longe potentissimum futurum sit remedium ad spem imprimendam, quando homines ad particularia, præsertim in Tabulis nostris Inveniendi digesta et disposita (quæ partim ad secundam, sed multo magis ad quartam Instaurationis nostræ partem pertinent), adducemus; cum hoc ipsum sit non spes tantum, sed tanquam res ipsa: tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in

« AnteriorContinuar »