Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.

XLVIII.

Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit; at frustra. Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius: neque rursus cogitari potest quomodo æternitas defluxerit ad hunc diem; cum distinctio illa quæ recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante et a parte post, nullo modo constare possit; quia inde sequeretur, quod sit unum infinitum alio infinito majus, atque ut consumatur infinitum, et vergat ad finitum. Similis est subtilitas de lineis semper divisibilibus, ex impotentia cogitationis. At majore cum pernicie intervenit hæc impotentia mentis in inventione causarum: nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia; tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum vero ad ulteriora tendens ad proximiora recidit, videlicet ad causas finales, quæ sunt plane ex natura hominis potius quam universi; atque ex hoc fonte philosophiam miris

1 Thus Leibnitz derived from the principle of sufficient reason a proof of the infinite extent of the universe, alleging that if it were of finite dimensions no reason could be given for its occupying any one region of space rather than any other.

2 In the phrase "subtilitas de lineis semper divisibilibus," reference is made to Aristotle, who in several places in his writings (particularly in the tract περὶ ἀτόμων γραμμάτων) maintains that in theory every magnitude is divisible sine limite.

8 This censure appears to be expressed without sufficient limitation; for it is difficult to assent to the assertion that the notion of the final cause, considered generally, is more ex naturâ hominis than that of the efficient. The subject is one of which it is difficult to speak accurately; but it may be said that wherever we think that we recognise a tendency towards a

modis corruperunt. Est autem æque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.1

XLIX.

Intellectus humanus luminis sicci non est; 2 sed recipit infusionem a voluntate et affectibus, id quod generat Ad quod vult scientias. Quod enim mavult homo verum esse, id potius credit. Rejicit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora naturæ, propter superstitionem; lumen experientiæ, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis; paradoxa, propter opinionem vulgi; denique innumeris modis, iisque in

fulfilment or realisation of an idea, there the notion of the final cause comes in. It can only be from inadvertence that Professor Owen has set the doctrine of the final cause as it were in antithesis to that of the unity of type: by the former he means the doctrine that the suitability of an animal to its mode of life is the one thing aimed at or intended in its structure. It cannot be doubted that Aristotle would have recognised the preservation of the type as not less truly a final cause than the preservation of the species or than the well-being of the individual. The final cause connects itself with what in the language of modern German philosophy is expressed by the phrase "the Idea in Nature."

1 ἔστι γὰρ ἀπαιδευσία τὸ μὴ γιγνώσκειν τίνων δεῖ ζητεῖν ἀπόδειξιν καὶ τίνων οὐ δεῖ, ὅλως μὲν γὰρ ἁπάντων ἀδύνατον ἀπόδειξιν εἶναι· εἰς ἄπειρον γὰρ ἂν βαδίζοι· ὥστε μήδ' οὕτως εἶναι ἀπόδειξιν. — Metaph., iii. 4.

2 Heraclitus apud Plut., De Esu Carnium. This doctrine of Idols is spoken of with great disrespect by Spinoza. He asserts that neither Des Cartes nor Bacon ever perceived the true source of error, and adds: "De Bacone parum dicam, qui de hâc re admodum confuse loquitur, et fere nihil probat, sed tantum narrat:" and concludes by saying, "quas adhuc alias causas adsignat (he has just enumerated three of the Idols of the Tribe) facile omnes ad unicam Cartesii reduci possunt; scilicet quia voluntas humana est libera et latior intellectu; sive, ut ipse Verulamius magis confuse loquitur, quia intellectus luminis sicci non est, sed recipit infusionem a voluntate." See Spinoza to Oldenburg, ep. 2. vol. ii. p. 146. of Bruder's edition.

[blocks in formation]

terdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.

L.

At longe maximum impedimentum et aberratio intellectus humani provenit a stupore et incompetentia et fallaciis sensuum; ut ea quæ sensum feriant, illis quæ sensum immediate non feriunt, licet potioribus, præponderent. Itaque contemplatio fere desinit cum aspectu; adeo ut rerum invisibilium exigua aut nulla sit observatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus inclusorum latet, et homines fugit. Omnis etiam subtilior meta-schematismus in partibus rerum crassiorum (quem vulgo alterationem vocant, cum sit revera latio per minima) latet similiter: et tamen nisi duo ista quæ diximus explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in natura quoad opera. Rursus ipsa natura aëris communis et corporum omnium quæ aërem tenuitate superant (quæ plurima sunt) fere incognita est. Sensus enim per se res infirma est et aberrans ; neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multum valent; sed omnis verior interpretatio naturæ conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita; ubi sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa judicat.

LI.

Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam, atque ea quæ fluxa sunt fingit esse constantia. Melius autem est naturam secare, quam abstrahere; id quod Democriti schola fecit, quæ magis penetravit in naturam quam reliquæ. Materia

1

1 "Naturam secare," to dissect nature into her constituent parts; "Naturam abstrahere," to resolve nature into abstractions.

potius considerari debet, et ejus schematismi et metaschematismi, atque actus purus, et lex actus sive motus; Formæ enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actus Formas appellare.

LII.

Hujusmodi itaque sunt Idola, quæ vocamus Idola Tribus; quæ ortum habent aut ex æqualitate substantiæ spiritus humani;1 aut ex præoccupatione ejus; aut ab angustiis ejus; aut ab inquieto motu ejus; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia sensuum; aut ab impressionis modo.

LIII.

Idola Specus ortum habent ex propria cujusque natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione, et consuetudine, et fortuitis. Quod genus licet sit varium et multiplex, tamen ea proponemus in quibus maxima cautio est, quæque plurimum valent ad polluendum intellectum ne sit purus.

LIV.

Adamant homines scientias et comtemplationes particulares; aut quia authores et inventores se earum credunt; aut quia plurimum in illis operæ posuerunt, iisque maxime assueverunt. Hujusmodi vero homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent et corrumpunt; id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam

1 Compare Advanc. of Learning: "That the spirit of man being of an equal and uniform substance doth usually suppose and feign in nature a greater equality and uniformity than is in truth." — J. S.

philosophiam logicæ suæ prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit. Chymicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam et ad pauca spectantem. Quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum præpollenti.

LV.

Maximum et velut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est; quod alia ingenia sint fortiora et aptiora ad notandas rerum differentias, alia ad notandas rerum similitudines. Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes et morari et hærere in omni subtilitate differentiarum possunt ingenia autem sublimia et discursiva etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt. Utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum aut umbras.

LVI.

Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum novitatis effusa; pauca vero ejus temperamenti sunt ut modum tenere possint, quin aut quæ recte posita sunt ab antiquis convellant, aut ea contemnant quæ recte afferuntur a novis. Hoc vero magno scientiarum et philosophiæ detrimento fit; quum studia potius sint antiquitatis et novitatis, quam judicia; veritas autem non a felicitate temporis alicujus, quæ res varia est, sed a lumine naturæ et experientiæ, quod æternum est, petenda est. Itaque abneganda sunt ista studia, et videndum ne intellectus ab illis ad consensum abripiatur.

« AnteriorContinuar »