Imágenes de páginas
PDF
EPUB

バト

1

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors]

THE NEW YORK PUBLIC LIBRARY

ASTOR, LENOX TILDEN FOUNDATIONS

FRANCISCUS DE VERULAMIO

SIC COGITAVIT;

TALEMQUE APUD SE RATIONEM INSTITUIT,

QUAM VIVENTIBUS ET POSTERIS NOTAM FIERI
IPSORUM INTERESSE PUTAVIT.

CUM illi pro comperto esset intellectum humanum sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris (quæ in hominis potestate sunt) uti sobrie et commode; unde multiplex rerum ignoratio et ex ignoratione rerum detrimenta innumera: omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci. Ut vero errores qui invaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticæ, nulla prorsus suberat spes; propterea quod notiones rerum primæ, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosæ sint et confusa et temere a rebus abstractæ; neque minor sit in secundis et reliquis libido et inconstantia; ex quo fit, ut universa ista ratio humana, qua utimur quoad inquisitionem naturæ non bene congesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento. Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quæ esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) prætereunt et perdunt. Restabat illud unum ut res de integro tentetur melioribus præsidiis, utque fiat scientiarum et artium atque omnis humanæ doctrinæ in universum Instauratio, a debitis excitata fundamentis. Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quæ adhuc facta sunt. Exitus enim

« AnteriorContinuar »