Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM,

LIBER PRIMUS.

SUB veteri Lege, Rex Optime, erant et spontaneæ oblationes et quotidiana sacrificia; hæc ex rituali cultu, illæ ex pia alacritate profectæ. Arbitror equidem deberi tale quidpiam regibus a servis suis; ut scilicet quisque non solum muneris sui tributa, sed et amoris pignora deferat. Atque in prioribus illis spero me minime defuturum; in posteriori autem genere, dubitavi quid potissimum sumerem: satius autem visum est hujusmodi aliquid deligere, quod potius ad personæ tuæ excellentiam quam ad negotia coronæ spectaret.

Ego sæpissime de Majestate tua, ut debeo, cogitans, (missis aliis sive virtutis sive fortunæ tuæ dotibus) magna prorsus afficior admiratione, cum intueor excellentiam earum in te virtutum facultatumque, quas philosophi intellectuales vocant: capacitatem ingenii tot et tanta complexam, firmitudinem memoriæ, prehensionis velocitatem, judicii penetrationem, elocutionisque ordinem simul et facilitatem. Subit profecto animum quandoque dogma illud Platonicum, quo asseritur, Scientiam nihil aliud esse quam Reminiscentiam; ani

[blocks in formation]

mumque naturaliter omnia cognoscere, nativæ luci, quam specus corporis obumbraverat, subinde redditum.1 Certe hujus rei (si in quo alio) relucet in Majestate tua exemplum insigne; cui adeo prompta est mens ad concipiendam flammam, ubi vel levissima eam excitaverit objecta occasio, vel minima alienæ cognitionis scintilla affulserit. Quemadmodum igitur de regum sapientissimo Sacra perhibet Scriptura, Cor illi fuisse tanquam arenam maris, cujus quanquam massa prægrandis, partes tamen minutissimæ ; sic mentis indidit Deus Majestati tuæ crasim plane mirabilem, quæ cum maxima quæque complectatur, minima tamen prehendat nec patiatur effluere: cum perdifficile videatur vel potius impossibile in natura, ut idem instrumentum et grandia opera et pusilla apte disponat. Quantum ad elocutionem tuam, occurrit illud Cornelii Taciti de Augusto Cæsare; Augusto, inquit, profluens, et quæ principem virum deceret, eloquentia fuit. Sane si recte rem perpendamus, omnis oratio aut laboriosa aut affectata aut imitatrix, quamvis alioquin excellens, nescio quid servile olet, nec sui juris est. Tuum autem dicendi genus vere regium est, profluens tanquam a fonte, et nihilominus, sicut naturæ ordo postulat, rivis diductum suis, plenum facilitatis fœlicitatisque, imitans neminem nemini imitabile. Atque sicut in rebus tuis quæ tam ad regnum quam ad domum tuam spectant, virtus videtur cum fortuna certare; mores scilicet optimi cum fœlici regimine; spes tuæ olim patienter et pie cohibitæ, cum fausta et oppor

1 See the Phædo, p. 75., and other places in Plato's works; particularly the beginning of the Meno. And compare Arist. Anal. Pri. ii. 21., where the passage in the Meno is referred to.

21 Kings, 4. 29.

8" Augusto prompta ac profluens, quæ deceret principem, eloquentia fuit." Ann. xiii. c. 3.

tuna speratorum adeptione; tori conjugalis sancta fides, cum fructu conjugii beato in sobole pulcherrima; pia et principe Christiano dignissima ad pacem propensio, cum simili vicinorum principum inclinatione in idem votum fœliciter conspirantium; sic et in intellectus tui dotibus non levior exoritur lis et æmulatio, si eas quæ a natura ipsa præbitæ sunt et infusæ cum instructissima gaza multiplicis eruditionis et plurimarum artium scientia committamus. Neque vero facile fuerit regem aliquem post Christum natum reperire, qui fuerit Majestati tuæ literarum divinarum et humanarum varietate et cultura comparandus. Percurrat qui voluerit imperatorum et regum seriem, et juxta mecum sentiet. Magnum certe quiddam præstare reges videntur, si delibantes aliorum ingenia ex compendio sapiant, aut in cortice doctrinæ aliquatenus hæreant, aut denique literatos ament evehantque. At regem, et regem natum, veros eruditionis fontes hausisse, imo ipsummet fontem eruditionis esse, prope abest a miraculo. Tuæ vero Majestati etiam illud accedit, quod in eodem pectoris tui scrinio Sacræ Literæ cum profanis recondantur; adeo ut cum Hermete illo Trismegisto triplici gloria insigniaris, potestate Regis, illuminatione Sacerdotis, eruditione Philosophi.1 Cum igitur alios reges longe hac laude (proprie quæ tua est) superes, æquum est ut non solum præsentis sæculi fama et admiratione celebretur, aut etiam historiarum lumine posteritati transmittatur,

1 "A noble philosopher, priest, and king of Egypt, whom our writer,” says Philemon Holland, commenting on Ammianus Marcellinus, "calleth termaximus, others trismegistus in the same sense, for that he was Philosophus Maximus, Sacerdos Maximus, and Rex Maximus." There is however no doubt that the real Hermes, or the writer of the works ascribed to him, was a neophyte platonist of the second or third century. V. Heeren, Comment. de Fontibus Eclog. J. Stubai, § 41.

[ocr errors]

verum ut solido aliquo in opere incidatur, quod et regis magni potentiam denotet, et regis tam insigniter docti imaginem referat.

Quare (ut ad incoeptum revertar) nulla potior mihi visa est oblatio, quam tractatus aliquis eo spectans. Hujus argumentum duabus constabit partibus. In priori (quæ levior est, neque tamen ullo modo prætermittenda) de Scientiæ et Literarum per omnia excellentia agendum est; et simul de merito eorum, qui in iisdem provehendis operam strenue et cum judicio impendunt. Posterior vero pars (quod caput rei est) proponet, quid in hoc genere huc usque actum sit et perfectum; insu per et ea perstringet quæ videntur desiderari; ut quamvis non ausim seponere aut deligere tuæ quod præcipue Majestati commendem, tamen multa et varia repræsentando regias tuas cogitationes excitare possim, ut proprios pectoris tui thesauros excutias, atque inde, pro magnanimitate tua atque sapientia, optima quæque, ad Artium et Scientiarum terminos proferendos, depromas.

In ipso vestibulo prioris partis, ad purgandam viam et quasi indicendum silentium, quo melius audiantur testimonia de dignitate literarum absque oblatratione tacitarum objectionum, statui primo loco liberare literas opprobriis et vilipendiis quibus impetit eas ignorantia, sed ignorantia sub non uno schemate; modo in theologorum zelotypia, modo in politicorum supercilio, modo in ipsorum literatorum erroribus sese ostentans et prodens. Audio primos dicentes, Scientiam inter ea esse quæ parce cauteque admittenda sunt; Scientiæ nimium appetitum fuisse primum peccatum, unde hominis lapsus; hodieque hærere serpentinum quid in ea, siquidem ingrediens tumorem inducit; Scientia inflat: Salomo

1 1 Corinth. 8. 1.

nem censere, Faciendi libros nullum esse finem, multamque lectionem carnis esse afflictionem;1 et alibi, In multa sapientia multam esse indignationem; et Qui auget scientiam, augere et dolorem: 2 D. Pauli monitum esse, Ne decipiamur per inanem philosophiam :3 quin et experientia notum esse, doctissimos viros hæreticorum Coryphæos, doctissima sæcula in atheismum proclivia fuisse; contemplationem denique secundarum causarum authoritati primæ causæ derogare.

4

Ut igitur falsitatem hujus dogmatis fundamentaque ejus male jacta aperiamus, cuivis obviam est istos non percipere, scientiam quæ lapsum peperit non fuisse puram illam primigeniamque scientiam naturalem, cujus lumine Homo animalibus in Paradiso adductis nomina ex natura imposuit, sed superbam illam Boni et Mali, per quam excutere Deum sibique ipse legem figere ambivit. Neque certe vis ulla scientiæ, quanta quanta sit, inflat mentem; cum nihil implere animum, nedum distendere possit, præter Deum Deique contemplationem ; quare Salomon, de duobus palmariis inventionis sensibus (visu atque auditu) loquens, ait Oculum videndo, aurem audiendo non satiari;5 quod si non sit impletio, sequitur continens majus esse contento. Haud aliter de scientia ipsa animoque humano (cui sensus sunt tan

1 Ecclesiast. 12. 12.

2 Ecclesiast. 1. 18.

3 Coloss. 2. 8.

4 This reference to the imposition of names in Paradise in illustration of natural knowledge, is common in the writings of the schoolmen. Thus S. Thomas Aquinas in discussing the question "utrum primus homo habuerit scientiam omnem," after stating objections alleged against the affirmative opinion, thus commences his refutation of them. ipse imposuit nomina animalibus, ut dicitur Gen. 2. naturis rerum congruere; Ergo Adam scivit naturas pari ratione habuit omnium aliorum scientiam." 5 Ecclesiast. 1. 8.

"Sed contra est quod Nomina autem debent omnium animalium, et

« AnteriorContinuar »