Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARTITIONES SCIENTIARUM,

ET

ARGUMENTA SINGULORUM CAPITUM.

LIBER II.1

CAPUT I. PARTITIO Universalis Doctrinæ Humanæ, in Historiam, Poesim, Philosophiam ; secundum tres Facultates Intellectus, Memoriam, Phantasiam, Rationem; quodque eadem partitio competat etiam Theologicis.

CAP. II. Partitio Historiæ in Naturalem et Civilem ; Ecclesiastica et Literaria sub Civili comprehensis. Partitio Historia Naturalis, ex Subjecto suo, in Historiam Generationum, Præter-Generationum, et Artium.

CAP. III. Partitio Historiæ Naturalis secunda, ex Usu et Fine suo, in Narrativam, et Inductivam : quodque Finis nobilissimus Historia Naturalis sit, ut ministret et in

1 The argument of the first book is not alluded to here, but may be sufficiently described as De Dignitate Scientiarum. That book is to be considered as a kind of inaugural address. The business begins with the second. - J. S.

ordine sit ad condendam Philosophiam ; quem Finem intuetur Inductiva. Partitio Historia Generationum in Historiam Coelestium, Historiam Meteororum, His“oriam Globi Terrce et Maris, Historiam Massarum sive Collegiorum Majorum, et Historiam Specierum, sive Collegiorum Minorum.

Cap. iv. Partitio Historiæ Civilis in Ecclesiasticam, Literariam, et (quæ generis nomen retinet) Civilem : quodque Historia Literaria desideretur. Ejus conficiendæ præcepta.

Cap. v.
De dignitate et difficultate Historiæ Civilis.

CAP. VI. Partitio prima Historiæ Civilis (Specialis) in Memorias, Antiquitates, et Historiam Justam.

CAP. VII. Partitio Historiæ Justæ, in Chronica Temporum, Vitas Personarum, et Relationes Actionum.

Earum partium explicatio.

Cap. VIII. Partitio Historiæ Temporum, in Historiam Universalem et Particularem. Utriusque commoda, et incommoda.

CAP. IX. Partitio secunda Historiæ Temporum, in Annales et Acta Diurna.

Cap. x. Partitio secunda Historiæ Civilis (Specialis), in Me ram et Mixtam.

CAP. XI. Partitio Historiæ Ecclesiasticæ, in Ecclesiasticam Specialem, Historiam ad Prophetias, et Historiam Ne

meseos.

Cap. XII. De Appendicibus Historiæ, quæ circa Verba hominum (quemadmodum Historia ipsa circa Facta) versantur : Partitio earum in Orationes, Epistolas, et Apophthegmata.

CAP. XIII. De secundo membro principali Doctrinæ Humanæ,

Partitio Poeseos in Narrativam, Dramaticam, et Parabolicam. Exempla Parabolicæ tria proponuntur.

nempe Poesi.

LIBER III.

CAP. I. Partitio Scientiæ, in Theologiam et Philosophiam. Partitio Philosophiæ in Doctrinas tres : De Numine, De Natura, De Homine. Constitutio Philosophiæ Primãe, ut Matris communis omnium.

CAP. II. De Theologia Naturali ; et Doctrina de Angelis et Spiritibus, quæ ejusdem est Appendix.

CAP. III. Partitio Naturalis Philosophiæ, in Speculativam et Operativam ; quodque illæ duæ et in intentione tractantis et in corpore tractatus segregari debeant.

CAP. IV. Partitio Doctrinæ Speculativæ de Natura, in Physicam (Specialem), et Metaphysicam : quarum Physica Caussam Efficientem, et Materiam, Metaphysica Caussam Finalem, et Formam, inquirit. Partitio Physicæ (Specialis) in Doctrinas de Principiis Rerum, de Fabrica Rerum sive de Mundo, et de Varietate Rerum. Partitio Doctrinæ de Varietate Rerum, in Doctrinam de Concretis et Doctrinam de Abstractis. Partitio Doctrinæ de Concretis rejicitur ad easdem partitiones quas suscipit Historia Naturalis. Partitio Doctrinæ de Abstractis, in Doctrinam de Schematismis Materiæ et Doctrinam de Motibus. Appendices duæ Physicæ Speculativæ : Problemata Naturalia, Placita Antiquorum Philosophorum. Partitio Metaphysicæ, in Doctrinam de Formis et Doctrinam de caussis Finalibus.

CAP. V. Partitio Operativæ Doctrinæ de Natura, in Mechanicam, et Magiam : quæ respondent partibus Speculativæ, — Physicæ Mechanica ; Metaphysicæ Magia. Expurgatio vocabuli Magiæ. Appendices duæ Operativæ : Inventarium Opum Humanarum, et Catalogus Polychrestorum.

CAP. VI. De magna Philosophiæ Naturalis, tam Speculativæ quam Operativæ, appendice Mathematica ; quodque inter appendices potius poni debet, quam inter scientias substantivas. Partitio Mathematicæ, in Puram et Mictam.

LIBER IV.

CAP. I. Partitio Doctrinæ de Homine, in Philosophiam Humanitatis, et Civilem. Partitio Philosophiæ Humanitatis, in Doctrinam circa Corpus Hominis, et Doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius Doctrinæ generalis de Natura, sive de Statu Hominis. Partitio Doctrinæ de Statu Hominis, in Doctrinam de Persona Hominis, et de Foedere Animi et Corporis. Partitio Doctrinæ de Persona Hominis, in Doctrinam de Miseriis Hominis, et de Prærogativis. Partitio Doctrinæ de Fædere, in Doctrinam de Indicationibus, et de Impressionibus. Assignatio Physiognomiæ, et Interpretationis Somniorum Naturalium, Doctrinæ de Indicationibus.

CAP. II. Partitio Doctrinæ circa Corpus Hominis, in Medicinam, Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio Medicinæ in officia tria : viz. in Conservationem Sanitatis, curationem Morborum, et Prolongationem Vitæ ; quodque pars postrema de Prolongatione Vitæ disjungi debeat a duabus reliquis.

CAP. III. Partitio Philosophiæ Humanæ circa Animam, in Doctrinam de Spiraculo, et Doctrinam de Anima Sensibili, sive Producta. Partitio secunda ejusdem Philosophiæ, in Doctrinam de Substantia et Facultatibus Anima, et Doctrinam de Usu et Objectis Facultatum. Appendices duæ Doctrinæ de Facultatibus Animæ ; Doctrina de Divinatione Naturali, et Doctrina de Fas

« AnteriorContinuar »