Imágenes de páginas
PDF
EPUB

GULIELMUS RAWLEY

SACRE THEOLOGIÆ PROFESSOR,

ILLUSTRISSIMI DOMINI D. FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, SACELLANUS,

LECTORI S.

CUM Domino meo placuerit eo me dignari honore, ut in edendis operibus suis opera mea usus sit; non abs re fore existimavi, si lectorem de aliquibus quæ ad hunc primum tomum pertinent breviter moneam. Tractatum istum de Dignitate et Augmentis Scientiarum ante annos octodecim edidit Dominatio sua lingua patria, in duos tantummodo libros distributum ; et Regiæ suæ Majestati dicavit quod et nunc facit. Non ita pridem animum adjecit ut in Latinam linguam verteretur. Inaudierat siquidem illud apud exteros expeti. Quinetiam solebat subinde dicere libros modernis linguis conscriptos non ita multo post decocturos. Ejus igitur translationem, ab insignioribus quibusdam eloquentia viris elaboratam, propria quoque recensione castigatam, jam emittit. Ac liber primus certe quasi mera translatio est, in paucis admodum mutatus: At reliqui octo, qui Partitiones Scientiarum tradunt, atque unico ante libro continebantur, ut novum opus, et nunc primum editum, prodit. Caussa autem præcipua quæ Dominationem suam movit ut opus hoc retractaret et in plurimis amplificaret, ea fuit; quod in Instauratione

84

Magna (quam diu postea edidit) Partitiones Scientiarum pro prima Instaurationis parte constituit; quam sequeretur Novum Organum; dein Historia Naturalis; et sic deinceps. Cum igitur reperiret Partem eam de Partitionibus Scientiarum jam pridem elaboratam (licet minus solide quam argumenti dignitas postularet), optimum fore putavit si retractaretur, et redigeretur in opus justum et completum. Atque hoc pacto fidem suam liberari intelligit de prima parte Instaurationis præstitam. Quantum ad opus ipsum, non est tenuitatis meæ de eo aliquid præfari. Præconium ei quod optime conveniat existimo futurum illud, quod Demosthenes interdum dicere solebat de rebus gestis Atheniensium veterum; Laudatorem iis dignum esse solummodo Tempus. Deum Opt: Max: obnixe precor, ut pro dignitate operis fructus uberes diuturnique et auctori et lectori contingant.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM

LIBRI IX.

AD REGEM SUUM.

« AnteriorContinuar »