Imágenes de páginas
PDF
EPUB

utilia, quæque eam magis commode inflectere et aptare possint ad opus Interpretis quod succedit. Illa quinque sunt.

Primum, quæstiones (non causarum dico sed facti) adjiciendæ sunt, ut inquisitionem ulteriorem provocent et sollicitent ; ut in historia terræ et maris, utrum Mare Caspium fluat et refluat, et quali horarum spatio ; utrum sit aliqua continens Australis, an potius insula; et similia.

Secundo, in experimento aliquo novo et subtiliore addendus est modus ipse experimenti qui adhibitus est; ut liberum sit hominum judicium, utrum informatio per experimentum illud sit fidum aut fallax, atque etiam excitetur hominum industria ad exquirendos modos (si fieri possit) mayis accuratos.

Tertio, si quid subsit in aliqua narratione dubii vel scrupuli, id supprimi aut reticeri omnino nolumus ; sed plane et perspicue ascribi, notæ aut moniti loco. Cupimus enim historiam primam, veluti facto sacramento de veritate ejus in singulis, religiosissime conscribi ; cum sit volumen operum Dei, et (quantum inter majestatem divinorum et humilitatem terrenorum collationem facere liceat) tanquam scriptura altera.

Quarto, non abs re fuerit observationes quandoque aspergere (id quod C. Plinius fecit); veluti in historia terræ et maris, quod terrarum figura (quatenus adhuc cognita est) respectu marium sit ad austrum angusta et veluti acuminata, ad septentriones lata et ampla ; marium contra ; et quod oceani magni intersecent terras alveis exporrectis inter austrum et septentriones, non inter orientem et occidentem ; nisi forte in extremis regionibus polaribus. Etiam canones (qui nil aliud sunt quam observationes generales et catholicæ) optime ascribuntur; veluti in historia coelestium, quod Venus nunquam distet a sole plus partibus 46, Mercurius 23 ; et quod planetæ qui supra solem locantur tardissime moveant, cum longissime a terra absint; planetæ infra solem celerrime. Aliud insuper observationis genus adhibendum, quod nondum in usum venit, licet sit haud exigui momenti. Illud tale est : nempe, ut subjungantur iis quæ sunt, ea quæ non sunt. Veluti in historia cælestium, quod non inveniatur stella oblonga vel triangularis ; sed quod omnis stella sit globosa ; vel globosa simpliciter, ut luna, vel ad aspectum angulata sed in medio globosa, ut reliquæ stellæ, vel ad aspectum comata et in medio globosa, ut sol ; aut quod stellæ nullo prorsus spargantur ordine ; ut non inveniatur vel quincunx vel quadrangulum, nec alia figura perfecta (utcunque imponantur nomina deltæ, coronæ, crucis, quadrigarum, etc.); vix etiam linea recta, nisi forte in cingulo et pugione Orionis.

Quinto, juvabit fortasse nonnihil quærentem, quod credentem prorsus pervertat et perdat: viz. ut opiniones quæ nunc receptæ sunt, cum earum varietate et sectis, brevi verborum complexu et tanquam in transitu recenseantur ; ut intellectum vellicent, et nihil amplius.

X.

Atque hæc sufficient, quatenus ad præcepta generalia ; quæ si diligenter observentur, et finem recta petet hoc opus historiæ, nec excrescet supra modum. Quod si etiam prout circumscribitur et limitatur vastum opus alicui pusillanimo videri possit, is in bibliothecas oculos convertat; et inter alia, corpora juris civilis aut juris canonici ex una parte spectet, et commentarios doctorum et jurisconsultorum ex altera ; et videat quid

[ocr errors]

intersit quoad molem et volumina. Nobis enim (qui, tanquam scribæ fideles, leges ipsas naturæ et nil aliud excipimus et conscribimus) brevitas competit, et fere ab ipsis rebus imponitur. Opinionum autem et placitorum et speculationum non est numerus neque

finis. Quod vero in Distributione Operis nostri mentionem fecimus Cardinalium Virtutum in natura, et quod etiam harum historia, antequam ad opus Interpretationis ventum fuerit, perscribenda esset ; hujus rei minime obliti sumus, sed eam nobis ipsis reservavimus ; cum de aliorum industria in hac re, priusquam homines cum natura paulo arctius consuescere incæperint, prolixe spondere non audeamus. Nunc itaque ad delineationem Historiarum Particularium veniendum.

Verum, prout nunc negotiis distringimur, non ulterius suppetit otium quam ut Catalogum tantum Historiarum Particularium secundum capita subjungamus. Enimvero cum primum huic rei vacare possimus, consilium est in singulis veluti interrogando docere, qualia sint circa unamquamque historiarum illarum potissimum inquirenda et conscribenda, tanquam ea quæ ad finem nostrum faciunt, instar Topicorum quorundam particularium ; vel potius ut (sumpto exemplo a causis civilibus) in hac Vindicatione Magna sive Processu, a favore et providentia divina concesso et instituto (per quem genus humanum jus 'suum in naturam recuperare contendit), naturam ipsam et artes super articulos examinemus.

a

CATALOGUS

HISTORIARUM PARTICULARIUM,

SECUNDUM CAPITA.

1. HISTORIA Calestium ; sive Astronomica. 2. Historia Configurationis Cæli et partium ejus ver

sus Terram et partes ejus : sive Cosmographica. 3. Historia Cometarum. 4. Historia Meteororum Ignitorum. 5. Historia Fulgurum, Fulminum, Tonitruum, et

Coruscationum. 6. Historia Ventorum, et Flatuum Repentinorum,

et Undulationum Aëris. 7. Historia Iridum. 8. Historia Nubium, prout superne conspiciuntur. 9. Historia Expansionis Cerulea, Crepusculi, plu

rium Solium, plurium Lunarum, Halonum, Colorum variorum Solis et Lunæ ; atque omnis varietatis Cælestium ad aspectum, quæ fit ratione

medii. 10. Historia Pluviarum Ordinariarum, Procellosarum,

et Prodigiosarum ; etiam Cataractarum (quas vocant) Cali; et similium.

« AnteriorContinuar »