Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nerationum commodissime conjungi possit ; ea scilicet quæ sit prodigiosa tantum et naturalis. Nam superstitiosam miraculorum historiam (cujuscunque sit generis) omnino relegamus in tractatum proprium ; neque ipsum jam inde a principio suscipiendum, sed paulo post, quando altius in naturæ inquisitionem penetratum fuerit.

At Historiam Artium et naturæ ab homine versæ et immutatæ, sive Historiam Experimentalem, triplicem constituimus. Aut enim deprompta est ex artibus mechanicis ; aut ex operativa parte scientiarum liberalium ; aut ex practicis compluribus et experimentis quæ in artem propriam non coaluerunt, immo quæ quandoque ex vulgatissima experientia occurrunt nec artem omnino desiderant. Quamobrem si ex his omnibus quæ diximus, Generationibus, Prætergenerationibus, Artibus et Experimentis, confecta fuerit historia, nihil prætermissum videtur per quod sensus ad informandum intellectum instrui possit. Neque igitur amplius intra circulos parvos (veluti incantati) subsultabimus, sed mundi pomæria circuitione æquabimus.

V.

Inter partes eas quas diximus historiæ, maximi usus est historia artium ; propterea quod ostendat res in motu, et magis recta ducat ad praxin. Quinetiam tollit larvam et velum a rebus naturalibus, quæ plerunque sub varietate figurarum et apparentiæ externæ occultantur aut obscurantur. Denique vexationes artis sunt certe tanquam vincula et manicæ Protei, quæ ultimos materiæ nixus et conatus produnt. Corpora enim perdi aut annihilari nolunt; sed potius in varias formas se mutant. Itaque circa hanc historiam, licet mechanicam (ut videri possit) et minus liberalem, (missa arrogantia et fastu) summa est adhibenda diligentia.

Rursus, inter artes præferuntur eæ quæ corpora naturalia et rerum materialia exhibent, alterant, et præparant; ut agricultura ; coquinaria ; chymica ; tinctoria ; opificia vitri, esmaltæ, sacchari, pulveris pyrii, ignium artificialium, papyri, et hujusmodi. Jejunioris autem sunt usus quæ præcipue consistunt in motu subtili manuum et instrumentorum ; quales sunt textoria ; fabrilis ; architectura; opificia molendinorum, horologiorum, cum similibus ; licet et istæ nullo modo negligendæ sint ; tum quia in illis occurrunt multa quæ ad corporum naturalium alterationes spectant, tum quia accurate informant de motu lationis, quæ res est magni prorsus ad plurima momenti.

Verum in congerie universa istius Artium Historiæ, illud omnino monendum est et penitus memoriæ mandandum ; recipienda esse experimenta artium non solum ea quæ ducunt ad finem artis, sed etiam quæ ullo modo interveniunt. Exempli gratia, quod locustæ aut cancri cocti, cum prius colorem luti referrent, rubescant, nihil ad mensam ; sed hæc ipsa instantia tamen non mala est ad inquirendam naturam rubedinis, cum idem eveniat etiam in lateribus coctis. Similiter, quod carnes minori mora saliantur hyeme quam æstate, non eo tantum spectat ut coquus cibos bene et quantum sufficit condiat ; sed etiam instantia bona est ad indicandam naturam et impressionem frigoris. . Quamobrem toto (quod aiunt) coelo erraverit, qui intentioni nostræ satisfieri existimaverit si artium experimenta colligantur, hujus rei solum gratia ut hoc modo artes singulæ melius perficiantur. Licet enim et hoc non prorsus contemnamus in multis, tamen ea plane est mens nostra ut omnium experimentorum mechanicorum rivuli in philosophiæ pelagus undequaque fluant. Delectus autem instantiarum in unoquoque genere eminentiorum (quas maxime et diligentissime conquirere oportet et quasi venari) ex prærogativis instantiarum petendus est.

VI.

Resumendum etiam est hoc loco quod in aphorismis 99, 119, 120, libri primi fusius tractavimus, hic vero præcepti more breviter imperare sufficiat ; hoc est, ut recipiantur in hanc historiam, primo res vulgatissimæ, quales quis supervacuum putaret scripto inserere, quia tam familiariter notæ sunt; dein res viles, illiberales, turpes (omnia enim munda mundis, et si lucrum ex lotio boni odoris sit multo magis lumen et informatio ex re qualibet); etiam res leves et pueriles (nec mirum, repuerascendum enim plane est); postremo, res quæ nimiæ cujusdam subtilitatis esse videntur, quod in se nullius sint usus. Neque enim (ut jam dictum est) quæ in hac historia proponentur propter se congesta sunt; itaque neque dignitatem eorum ex se metiri par est, sed quatenus ad alia transferri possint, et influant in philosophiam.

VII.

Illud insuper præcipimus, ut omnia in naturalibus tam corporibus quam virtutibus (quantum fieri potest) numerata, appensa, dimensa, determinata proponantur. Opera enim meditamur, non speculationes. Physica autem et mathematica bene commistæ generant practicam. Quamobrem exacta restitutiones et distantiæ planetarum, in historia cælestium ; terræ ambitus et quantum occupet in superficie respectu aquarum, in historia terræ et maris ; quantam compressionem aër patiatur absque forti antitypia, in historia aëris ; quantum in metallis alterum alteri præponderet, in historia metallorum ; et innumera id genus perquirenda et perscribenda sunt. Cum vero exactæ proportiones haberi non possint, tum certe ad æstimativas aut comparativas indefinitas confugiendum est. Veluti (si forte calculis astronomorum de distantiis diffidimus) quod luna sit infra umbram terræ; quod Mercurius sit supra lunam ; et hujusmodi. Etiam cum mediæ proportiones haberi non possint, proponantur extremæ : veluti, quod languidior magnes attollat ferrum ad tale pondus, respectu ponderis ipsius lapidis; et quod maxime virtuosus etiam ad rationem sexagecuplam ; quod nos in armato magnete admodum parvo fieri vidimus. Atque satis scimus istas instantias determinatas non facile aut sæpe occurrere, sed in ipso interpretationis curriculo, tanquam auxiliares, (quando res maxime postulat) debere exquiri. Veruntamen si forte occurrant, modo non progressum conficiendæ naturalis historiæ nimis remorentur, etiam in ipsam eas inserere oportet.

VIII.

Fidem vero eorum quæ in historia sunt recipienda quod attinet; necesse est ut illa sint aut fidei certæ, aut fidei dubiæ, aut fidei damnatæ. Atque prius genus simpliciter est proponendum. Secundum cum nota ; viz. per verbum traditur, aut referunt, aut audivi ex fide-digno, et hujusmodi. Nam argumenta fidei in alterutram partem nimis operosum foret adscribere, et proculdubio scribentem nimis remorabitur. Neque multum etiam refert ad id quod agitur; quoniam (ut in aphorismo 118. lib. 1. diximus) falsitatem experimentorum, nisi ea ubique scateant, veritas axiomatum paulo post convincet. Attamen si instantia fuerit nobilior, aut usu ipso aut quia alia multa ex illa pendere possint, tum certe nominandus est author ; neque id nude tantum, sed cum mentione aliqua, utrum ille ex relatione aut exscriptione (qualia sunt fere quæ

scribit C. Plinius) aut potius ex scientia propria illa affirmaverit ; atque etiam utrum fuerit res sui temporis an vetustior; insuper, utrum sit tale quippiam cujus necesse foret ut multi essent testes si verum foret ; denique, utrum author ille fuerit vaniloquus et levis an sobrius et severus ; et similia, quæ faciunt ad pondus fidei. Postremo res damnatæ fidei et tamen jactatas et celebratas, quales, partim neglectu partim propter usum similitudinum, per multa jam sæcula invaluerunt, (veluti quod adamas liget magnetem, allium enervet, electrum omnia trahat præter ocymum, et alia multa hujusmodi,) oportebit non silentio rejicere, sed verbis expressis proscribere, ne illa amplius scientiis molesta sint.

Præterea non abs re fuerit, si forte origo vanitatis aut credulitatis alicujus occurrat, illam notare ; veluti quod herbæ satyrio attributa sit vis ad excitandam venerem, quia radix scilicet in figuram testiculorum efformata sit; cum revera hoc fiat quia adnascitur annis singulis nova radix bulbosa, adhærente radice anni prioris ; unde didymi illi. Manifestum autem hoc est, quod nova radix semper inveniatur solida et succulenta, vetus emarcida et spongiosa. Quare nil mirum si altera mergatur in aqua, altera natet; quod tamen pro re mira habetur, et reliquis ejus herbæ virtutibus authoritatem addidit.

IX.

Supersunt additamenta quædam historiæ naturalis

« AnteriorContinuar »