Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAPUT IV.

Appendices generales duce Traditivo ; Critica et Pæd

agogica. SUPERSUNT duæ appendices Traditivæ in genere; altera Critica, altera Pædagogica. Sicut enim pars Traditivæ præcipua in Scriptione Librorum consistit, ita pars ejus relativa in Librorum versatur Lectione. Lectio autem vel magistrorum ope regitur, vel industria cujusque propria perficitur; atque huic rei inserviunt doctrinæ illæ, quas diximus, duæ.

Ad Criticam spectant primo authorum probatorum limata correctio et emendata editio; quibus et ipsorum authorum honor vindicatur, et studiosis lumen præfertur. Qua tamen in re, studiis haud parum detrimenti intulit quorundam hominum diligentia temeraria. Criticis enim haud paucis mos est, ubi incidunt in quidpiam quod non intelligunt, vitium statim in exemplari supponere ; veluti in illo loco Taciti : cum quædam colonia jus asyli apud senatum assereret, narrat Tacitus non æquis admodum auribus quæ ab iis proferebantur fuisse ab imperatore et senatu audita ; itaque legati causa diffisi bonam pecuniæ summam Tito Vinio dederunt, ut eis patrocinaretur; hoc itaque pacto res obtinuit. Tum (inquit Tacitus) dignitas et antiquitas coloniæ valuit: quasi argumenta quæ antea levia videbantur, accedente pretio, novum tum pondus accepissent. At Criticus quidam, non ex infimis, verbum Tum expunxit, et Tantum reposuit. Atque hac prava Criticorum consuetudine factum est, ut (quod nonnemo prudenter notavit) exemplaria maxime castigata sint sæpenumero minime omnium casta. Quinimo, ut verum dicamus, nisi Critici fuerint eruditi in scientiis illis de quibus libri ab ipsis editi tractant, periculo diligentia eorum non vacat.

1 Justus Lipsius, in his first edition of Tacitus, puts the following note at tum, “Fortè tantum;" but he does not alter the text, and in subsequent editions the note is omitted. That Bacon had but an imperfect recollection of the passage, is plain from his substituting the name of Titus Vinius for

i

Secundo ad Criticam spectant authorum interpretatio et explicatio, commentarii, scholia, notæ, spicilegia, et similia. In istiusmodi autem laboribus pessimus ille Criticorum nonnullos quasi morbus invasit, ut multa ex obscurioribus transiliant, in satis vero perspicuis ad fastidium usque immorentur et expatientur. Scilicet non tam illud agitur ut author ipse illustretur, quam ut Criticus ille multiplicem suam eruditionem et variam lectionem, ubique arrepta occasione, ostentet. Optandum inprimis foret (licet hæc res ad Traditivam principalem, non ad Appendices pertineat) ut qui argumenta obscuriora et nobiliora pertractet scriptor, suas ipse explicationes subjungat; ut et textus ipse digressionibus aut explicationibus non abrumpatur, et notæ a scriptoris mente non recedant. Cujusmodi quidpiam suspicamur de Theone Euclidis. 1

Tertio ad Criticam spectat (quod etiam nomen eidem indidit) de authoribus quos edunt breve aliquod judicium interponere ; et illos cum cæteris scriptoribus qui that of Fabius Valens, and from his mentioning the senate, as if the transaction had taken place at Rome. It was by a donative to the soldiery that the colony of Vienna was saved, not (directly at least) by a bribe to their leader; though Tacitus adds that it was believed that he also had been bought over, —“ipsum Valentem magnâ pecuniâ emptum.” Hist. i. 66.

1 It seems probable that this remark, showing a kind of reading with which Bacon does not seem to have been familiar (vide suprà p. 306.), was derived from his friend Sir Henry Savile. We find Theon's services in relation to Euclid's Elements depreciatingly spoken of in Savile's Prælectiones tresdecim in Principium Elementorum Euclidis (1621), pp. 12, 13.

[ocr errors]

eadem tractant comparare; ut per hujusmodi censuram studiosi et de librorum delectu moneantur, et ad ipsam lectionem eorum instructiores accedant. Atque hoc ultimum est Criticorum tanquam cathedra, quam certe nostra ætate nobilitarunt viri nonnulli magni, majores certe nostro judicio quam pro modulo Criticorum.

Ad Pædagogicam quod attinet, brevissimum foret dictu, Consule scholas Jesuitarum : nihil enim, quod in usum venit, his melius. Nos tamen pauca more nostro monebimus, tanquam spicas legentes. Omnino institutionem pueritiæ et juventutis collegiatam probamus; non in ædibus privatis; non sub ludi-magistris tantum. Adest adolescentulis in Collegiis æmulatio major erga æquales; adest quoque ipse vultus et aspectus virorum gravium, quod facit ad verecundiam, et teneros animos etiam a principio conformat ad exemplar ; denique sunt quidem plurima Educationis Collegiatæ commoda. In Ordine autem et Modo disciplinæ, illud inprimis consuluerim ; ut caveatur a compendiis et a præcocitate quadam doctrinæ, quæ ingenia reddat audacula, et magnos profectus potius ostentet quam faciat. Quin et favendum nonnihil ingeniorum libertati, ut si quis quæ ex more disciplinae sunt faciat, et simul tempus ad alia in quæ propensus est suffuretur, ne utique cohibeatur.

Porro operæ pretium fuerit diligenter animadvertere (quod fortasse adhuc non fuerit notatum) esse duos assuefaciendi et exercendi et præparandi ingenia modos, eosque tanquam antistrophos. Alter incipit a facilioribus, et ad magis ardua paulatim deducit; alter ab initio duriora imperat et urget, ut iis obtentis, facilioribus quis etiam suaviter perfungi possit. Alia enim est methodus, incipere natare cum utribus, qui sublevent; alia incipere saltare cum calceis ponderosis, qui aggravent. Neque facile est dictu, quantum harum methodorum prudens intermixtio conferat ad promovendas tam animi quam corporis facultates. Item applicatio et delectus studiorum, pro natura ingeniorum quæ erudiuntur, res est singularis et usus et judicii; quam etiam bene et vere notatam et perspectam magistri parentibus adolescentium debent; ut de genere vitæ, cui filios suos destinent, consulere possent. Verum et illud attentius paulo observandum; non tantum in iis ad quæ natura quisque sua fertur longe maximos fieri profectus; sed etiam ad ea ad quæ vitio naturæ quis maxime fuerit inhabilis, reperiri in studiis ad hoc proprie delectis remedia et curationes. Exempli gratia ; si cuipiam ingenium tale sit quale est avium, ut facile abripiatur, nec per moram (qualem oportet) intentum esse sustineat; remedium huic rei præbebunt Mathematica, in quibus si evagetur paulo mens, de integro renovanda est demonstratio. Etiam exercitiorum, in erudiendo, partes liquet esse vel maximas. At illud a paucis notatum est, quod exercitiorum debeat esse non solum prudens institutio, sed etiam prudens intermissio. Optime siquidem Cicero notavit, quod in exercitiis plerumque exerceri contingat non minus vitia quam facultates, adeo ut malus habitus quandoque simul acquiratur et se insinuet cum bono. Itaque tutius est intermittere exercitia, et subinde repetere, quam assidue continuare et urgere.

Verum de his satis. Sunt certe hæ res primo aspectu minus grandes et solennes, sed fructuosa tamen et efficaces. Quemadmodum enim in plantis ad fælicitatem vel infelicitatem ipsarum plurimum faciunt injuriæ aut auxilia quæ iisdem cum teneræ fuissent intervenerint ; quemadmodum etiam incrementa illa immensa Imperii Romani merito a quibusdam attribuuntur virtuti et prudentiæ sex illorum Regum, qui eidem in pueritia sua veluti tutores fuerunt aut nutritii : 1 sic certe cultura et institutio annorum puerilium aut teneriorum eas habet vires, licet latentes et minime in cujusvis observationem incurrentes, quas neque temporis diuturnitas neque laborum assiduitas et contentio postea ætate maturiore possint ullo modo æquiparare. Non abs re fuerit etiam notare, facultates vel mediocres, si in magnos viros autres magnas inciderint, graves et insignes interdum producere effectus. Ejus rei ponemus exemplum memorabile ; quod eo magis adducimus, quia Jesuitæ eandem

1 Cicer. de Orator. i. 33. [Compare the Essay on Nature in Men: “Let not a man force a habit upon himself with a perpetual continuance, but with some intermission. For both the pause reinforceth the new onset: and, if a man that is not perfect be ever in practice, he shall as well practise his errors as his abilities, and induce one habit of both.” – J. S.] 1 See Macchiavelli, Discorsi [i. 19.].

; disciplinam non videntur aspernari; sano (ut nobis videtur) judicio. Atque est res, quæ si sit professoria,

. infamis est ; verum disciplinaria facta, ex optimis est. Intelligimus autem Actionem Theatralem ; quippe quæ memoriam roborat ; vocis et pronunciationis tonum atque efficaciam temperat; vultum et gestum ad decorum componit; fiduciam non parvam conciliat; denique oculis hominum juvenes assuefacit. Erit autem exemplum, e Tacito desumptum, Vibuleni cujusdam, olim histrionis, tunc temporis autem militantis in legionibus Pannonicis. Ille sub excessu Augusti seditionem moverat, ita ut Blæsus præfectus aliquos ex seditiosis in carcerem conjiceret. Milites vero, impressione facta, illos effractis carceribus liberarunt. At Vibulenus,

« AnteriorContinuar »