Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ti vendit, quibus morantem vasis porrigit, deinde ven

[blocks in formation]

Plura pericula fallunt, Docet periculum progredi qui accingitur, et Minus operis est peric- periculum figit remedio.

quam vincunt.

1 M. Bouillet proposes to read alternatio, by which the sense would be very much improved. [It is alteratio in the original. But M. Bouillet's reading is so evidently right that I have introduced it into the text. -J. S.]

[blocks in formation]

1"If a man watch too long, it is odds he will fall asleep." - Essays: Of Delays. J. S.

2 [Remediis in the original edition.] The sense requires remediis to be replaced by periculis. The word remediis appears to have been accidentally repeated from the last sentence. [Or suggested by rem, which in the original stands at the end of the line immediately below. — J. S.]

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Atque hæc Antitheta (quæ nunc proposuimus) fortasse tanti non fuerint; sed cum jam olim parata et

1 It would seem that the last clause ought to be "non autem ut non vera;" the res being the matter in favour of which testimony has been produced.

collecta a nobis essent, noluimus diligentiæ nostræ juvenilis fructum perire; præsertim cum (si quis acutius introspiciat) semina sint, non flores. In illo autem adolescentiam plane spirant, quod sint in Morali sive Demonstrativo genere uberiora; in Deliberativo et Judiciali perpauca.

Tertia Collectio, quæ pertinet ad Promptuariam, atque etiam desideratur, est ea quam vocare placet Formularum Minorum. Illæ autem sunt veluti vestibula, posticæ, ante-cameræ, recameræ, transitus, &c., orationis; quæ indiscriminatim omnibus subjectis competere possint. Quales sunt Præfationes, Conclusiones, Digressiones, Transitiones, Promissiones, Declinationes, et plurima ejusmodi. Quemadmodum enim in ædificiis plurimum facit et ad voluptatem et ad usum, ut frontispicia, gradus, ostia, fenestræ, aditus, transitus, et hujusmodi, commode distribuantur; eodem modo etiam in oratione fit, ut additamenta et interpositiones istæ (si decore et perite formentur et collocentur) plurimum tum gratiæ tum commoditatis universæ orationis structuræ adjiciant. Harum Formularum exemplum unum aut alterum proponemus, neque diutius iisdem immorabimur. Etsi enim sint res haud exigui usus, tamen cum nihil in his addamus de nostro, sed tantum Formulas nudas ex Demosthene aut Cicerone aut alio quopiam selecto authore describamus, inferius quiddam videntur quam ut in eo tempus teramus.

1 The Promus already referred to (p. 377.) contains some of these formulæ.

Exempla Formularum Minorum.

CONCLUSIO DELIBERATIVE.

Sic et culpam præteritam fas erit redimere, et futuris incommodis eadem opera prospicere.

PARTITIONIS ACCURATE COROLLARIUM.

Ut omnes intelligant nihil me et subterfugere voluisse reticendo, aut obscurare dicendo.1

TRANSITIO CUM MONITO.

Verum hæc ita prætereamus, ut tamen intuentes et respectantes relinquamus.2

PRE-OCCUPATIO CONTRA OPINIONEM INVETERATAM.

Faciam ut intelligatis in tota causa quid res ipsa tulerit, quid error affinxerit, quid invidia conflaverit.3

Hæc pauca enumerasse, ad exempla satis fuerit ; cum quibus Appendices Rhetoricæ, quæ ad Promptuariam spectant, concludimus.

1 Cicero pro Cluent. c. 1. But the quotation is inaccurate. The original is “nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.” It is probable that Bacon intended to write aut where et now stands.

2 Id. pro Sext. c. 5. A phrase resembling Dante's

"Non ragioniam di lor, ma guarda e passa."

8 Id. pro Cluent. c. 4.

« AnteriorContinuar »