Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APHORISMI

DE CONFICIENDA HISTORIA PRIMA.

APHORISMUS

I.

Natura in triplici statu ponitur et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est et cursu suo ordinario se explicat, aut a pravitatibus et insolentiis materiæ atque ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur, aut ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur. Atque primus ille status ad species rerum refertur, secundus ad monstra, tertius ad artificialia. Etenim in artificialibus natura jugum recipit ab imperio hominis ; nunquam enim illa facta fuissent absque homine. At per operam et ministerium hominis conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera sive theatrum alterum. Triplex itaque est historia naturalis. Tractat enim aut naturæ Libertatem aut Errores aut Vincula ; ut non male eam partiri possimus in historiam Generationum, Prætergenerationum, et Artium ; quarum postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consuevimus. Neque tamen id præcipimus ut hæc tria separatim tractentur. Quidni enim possint historiæ monstrorum in singulis speciebus cum historia ipsarum specierum conjungi? Etiam artificialia quandoque cum speciebus recte conjunguntur, quandoque melius separantur. Quamobrem e re nata de his consilium capere optimum est. Methodus enim iterationes et prolixitatem gignit, æque ubi nimia est ac ubi nulla.

II.

Historia naturalis, ut subjecto (quemadmodum diximus) triplex, ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter rerum ipsarum cognitionem quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima philosophiæ atque veræ inductionis supellex sive sylva. Atque posterius hoc nunc agitur; nunc, inquam, neque unquam antehac. Neque enim Aristoteles aut Theophrastus aut Dioscorides aut Caius Plinius, multo minus moderni, hunc finem (de quo loquimur) historiæ naturalis unquam sibi proposuerunt. Atque in hoc plurimum est, ut qui partes scribendi historiam naturalem sibi posthac sumpserint hoc perpetuo cogitent atque animo agitent, se non lectoris delectationi, non utilitati ipsi quæ ex narrationibus in præsens capi possit, debere inservire ; sed conquirere et comparare rerum copiam et varietatem quæ veris axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, modum hujusmodi historiæ ipsi sibi præscribent. Finis enim regit modum.

III.

Quo autem majoris est hæc res operæ et laboris, eo illam minus onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt de quibus homines sunt plane admonendi ut in illis parce admodum operam suam collocent, tanquam

iis

quæ massam operis in immensum augeant, virtutem parum aut nihil promoveant.

Primo igitur facessant antiquitates et citationes aut

suffragia authorum ; etiam lites et controversiæ et opiniones discrepantes; omnia denique philologica. Neque enim citetur author nisi in re dubiæ fidei, neque interponatur controversia nisi in re magni momenti. Quæ vero ad ornamenta orationis et similitudines et eloquentiæ thesaurum et hujusmodi inania spectant, omnino abjiciantur. Etiam quæ recipiuntur omnia et ipsa proponantur breviter et strictim, ut nihil minus sint quam verba.

Nemo enim qui materialia ad ædificia vel naves vel hujusmodi aliquas structuras colligit et reponit, ea (officinarum more) belle collocat et ostentat ut placeant, sed in hoc tantum sedulus est ut proba et bona sint, et ut in respositorio spatium minimum occupent. Atque ita prorsus faciendum est.

Secundo, non multum ad rem facit luxuria illa historiarum naturalium in descriptionibus et picturis specierum numerosis, atque earundem varietate curiosa. Hujusmodi enim pusillæ varietates nihil aliud sunt quam lusus quidam naturæ et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt ; atque habent peragrationem quandam in rebus ipsis amanam et jucundam, informationem vero ad scientias tenuem et fere super

vacuam.

Tertio, missæ plane faciendæ sunt omnes narrationes superstitiosæ (non dico prodigiosæ, ubi memoria earum reperietur fida et probabilis, sed superstitiosæ), et experimenta magiæ ceremonialis. Nolumus enim philosophiæ infantiam, cui historia naturalis primam præbet mammam, fabulis anilibus assuescere. Erit fortasse tempus (postquam in inquisitionem naturæ paulo altius penetratum sit) hujusmodi res leviter percurrendi, ut si quid in illis facibus hæreat virtutis naturalis ea extrahi et in usum condi possit.

Interim seponendæ sunt.

[blocks in formation]

Etiam magiæ naturalis experimenta diligenter et cum severitate ventilanda sunt antequam recipiantur, præsertim illa quæ ex vulgaribus sympathiis et antipathiis, magna cum socordia et facilitate credendi simul et fingendi, derivari solent.

Neque nil aut parum actum est in exoneranda historia naturali tribus his (quæ diximus) rebus superfluis, quæ alias volumina impleturæ fuissent. Neque tamen hic finis. Æque enim requiritur in opere magno ut tam ea quæ recipiuntur succincte scribantur, quam ut superfua abscindantur ; licet nemini dubium esse possit quin hujusmodi castitas et brevitas delectationem multo minorem tum legenti tum scribenti præbitura sit. Verum illud semper inculcandum est, hoc quod paratur horreum esse tantummodo et promptuarium rerum ; in quo non manendum aut habitandum sit cum voluptate, sed eo descendendum, prout res postulat, cum aliquid ad usum sumendum sit circa opus Interpretis quod succedit.

IV.

In historia quam requirimus et animo destinamus, ante omnia videndum est ut late pateat et facta sit ad mensuram universi. Neque enim arctandus est mundus ad angustias intellectus (quod adhuc factum est), sed expandendus intellectus et laxandus ad mundi imaginem recipiendam, qualis invenitur. Istud enim, respicere pauca et pronunciare secundum pauca, omnia perdidit. Resumentes igitur partitionem quam paulo ante fecimus historiæ naturalis (quod sit Generationum, Prætergenerationum, et Artium), Historiæ Generationum constituimus partes quinque. Sit prima, ætheris et coelestium. Secunda, meteororum et regionum (quas vocant) aëris ; tractuum videlicet a luna

.

usque ad superficiem terræ ; cui etiam parti cometas cujuscunque generis, tum sublimiores tum humiliores, utcunque se habeat rei veritas, ordinis causa assignamus. Tertia, terræ et maris. Quarta, elementorum (quæ vocant) flammæ sive ignis, aëris, aquæ, et terræ. Elementa autem eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non pro primordiis rerum sed pro corporum naturalium massis majoribus. Ita enim natura rerum distribuitur, ut sit quorundam corporum quantitas sive massa in universo perquam magna, quia scilicet ad schematismum eorum requiritur textura materiæ facilis et obvia ; qualia sunt ea quatuor (quæ diximus) corpora ; at quorundam aliorum corporum sit quantitas in universo parva et parce suppeditata, propter texturam materiæ valde dissimilarem et subtilem et in plurimis determinatam et organicam ; qualia sunt species rerum naturalium, metalla, plantæ, animalia. Quare prius genus corporum Collegia Majora, posterius Collegia Minora appellare consuevimus. At Collegiorum istorum Majorum est pars historiæ quarta, sub nomine elementorum, ut diximus. Neque vero confunditur pars quarta cum secunda aut tertia in hoc, quod in singulis mentionem aëris, aquæ, terræ fecimus. In secunda enim et tertia recipitur historia eorum, tanquam mundi partium integralium, et quatenus pertinent ad fabricam et configurationem universi ; at in quarta continetur historia substantiæ et naturæ ipsorum, quæ in singulis eorum partibus similaribus viget, nec ad totum refertur. Quinta denique pars historiæ Collegia Minora sive Species continet ; circa quas historia naturalis hactenus præcipue occupata est.

Historiam vero Prætergenerationum quod attinet, jamdudum a nobis dictum est quod illa cum historia ge

а

« AnteriorContinuar »