Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ars autem Memoriæ duplici nititur intentione; Prænotione, et Emblemate. Prænotionem vocamus abscissionem quandam investigationis infinitæ. Cum enim quis aliquid revocare in memoriam conatur ; si nullam Prænotionem habeat aut perceptionem ejus quod quærit, quærit certe et molitur, et hac illac discurrit tanquam in infinito. Quod si certam aliquam Prænotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus Memoriæ magis in vicino, ut venatio damæ intra septa. Itaque et ordo manifesto juvat Memoriam. Subest enim Prænotio, id quod quæritur tale esse debere ut conveniat cum ordine. Similiter carmina facilius discuntur memoriter quam prosa. Si enim hæretur in aliquo verbo, subest Prænotio, tale debere esse verbum quod conveniat cum versu. Atque ista Prænotio est Artificialis Memoriæ pars prima. Nam in Artificiali Memoria loco habemus jam ante digestos et paratos ; imagines extempore, prout res postulat, conficimus; at subest Prænotio, talem esse debere imaginem, qualis aliquatenus conveniat cum loco ; id quod vellicat memoriam, et aliquo modo munit ad rem quam quærimus. Emblema vero deducit intellectuale ad sensibile : sensibile autem semper fortius percutit memoriam, atque in ea facilius imprimitur quam intellectuale ; adeo ut etiam brutorum memoria per sensibile excitetur; per intellectuale minime. Itaque facilius retineas imaginem venatoris leporem persequentis, aut pharmacopæi pyxides ordinantis, aut pedantii orationem habentis, aut pueri versus memoriter recitantis, aut mimi in scena agentis, quam ipsas notiones inventionis, dispositionis, elocutionis, memoriæ, actionis. Sunt et alia quæ pertinent ad Memoriam juvandam (ut modo diximus); sed Ars quæ jam habetur ex his duobus jam præmissis consistit. Particulares autem artium defectus persequi, fuerit ab instituto nostro recedere. Igitur de Arte Retinendi sive Custodiæ,

1 Compare Nov. Org. ii. 26.

hæc dicta sint. Jam vero ad quartum membrum Logicæ, quod Traditionem et Elocutionem tractat, ordine per

venimus.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS BANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM,

LIBER SEXTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Traditiva in Doctrinam de Organo Sermonis,

Doctrinam de Methodo Sermonis, et Doctrinam de Illustratione Sermonis. Partitio Doctrinae de Organo Sermonis in Doctrinam de Notis Rerum, de Locutione, et de Scriptione ; quarum duæ posteriores Grammaticam constituunt, ejusque partitiones sunt. Partitio Doctrinæ de Notis Rerum in Hieroglyphica, et Characteres Reales. Partitio Secunda Grammatica in Literariam, et Philosophantem. Aggregatio Poëseos quoad Metrum ad Doctrinam de Locutione. Aggregatio Doctrinæ de Ciphris ad Doctrinam de Scriptione. CONCEDITUR certe cuivis (Rex Optime) seipsum et sua ridere et ludere. Quis igitur novit, num forte opus istud nostrum non descriptum fuerit ex libro quodam veteri, reperto inter libros famosissimæ illius bibliothecæ Sancti Victoris ; quorum catalogum excepit magister Franciscus Rabelesius ?1 Illic enim invenitur liber, cui titulus est Formicarium Artium. Nos sane pusillum acervum pulvisculi congessimus, et sub eo complura scientiarum et artium grana condidimus ; quo formicæ reptare possint, et paulatim conquiescere, et subinde ad novos se labores accingere. At regum sapientissimus pigros quoscunque remittit ad formicas ; nos autem pigros eos homines pronunciamus, quibus acquisitis uti tantum cordi sit, neque subinde novas scientiarum sementes et messes facere.

Accedamus hunc ad Artem Tradendi, sive Proferendi et Enunciandi ea quæ inventa, judicata, ac in memoria reposita sunt; quam nomine generali Traditivam appellabimus. Ea omnes artes circa Verba et Sermones complectitur. Quamvis enim Ratio Sermonis veluti anima sit, tamen in tractando disjungi debent Ratio et Sermo; non minus quam Anima et Corpus. Traditivam in tres partes dividemus; Doctrinam circa Organum Sermonis ; Doctrinam circa Methodum Sermonis ; et Doctrinam circa Sermonis Illustrationem sive Ornatum.

Doctrina de Organo Sermonis vulgo recepta, quæ et Grammatica dicitur, duplex est; altera de Locutione, altera de Scriptione ; recte enim Aristoteles; Cogitationum tessera verba, verborum literæ.2 Utrunque Grammaticæ assignabimus. Verum ut rem altius repetamus, antequam ad Grammaticam et partes ejus jam dictas veniamus, in genere de Organo Traditivæ dicendum est. Videntur enim esse proles quædam Traditiva aliæ, præter Verba et Literas. Hoc igitur plane statuendum est; quidquid scindi possit in differentias satis numerosas ad notionum varietatem explicandam (modo differentiæ illæ sensui perceptibiles sint) fieri posse vehiculum cogitationum de homine in hominem. Nam videmus nationes linguis discrepantes commercia non male per gestus exercere. At in practica nonnullorum, qui surdi et muti usque a nativitate fuerant et alias erant ingeniosi, miros vidimus 1 haberi inter eos et amicos suos, qui eorum gestus perdidicerant, dialogos. Quinetiam notissimum fieri jam cæpit, quod in China et provinciis ultimi Orientis in usu hodie sint characteres quidam reales, non nominales ; qui scilicet nec literas nec verba, sed res et notiones exprimunt.2 Adeo ut gentes complures linguis prorsus discrepantes, sed hujusmodi characteribus (qui apud illos latius recepti sunt) consentientes, scriptis communicent ; eousque ut librum aliquem, hujusmodi characteribus conscriptum, quæque gens patria lingua legere et reddere possit.

1 Pantag. ii. 7. The humour of making catalogues of imaginary books probably began with Rabelais.

2 Arist. De Interpret. i. 1.

1 So in the original.

2 In Acosta's History of the New World [book 6. c. 5.], which is a very interesting book, the writer, in giving an account of the way in which the Mexicans used hieroglyphical characters, makes a digression on the writing of the Chinese, in a manner which indicates that at that time their mode of writing was not generally known.

8 This assertion was made by the early missionaries, and has been constantly repeated since. Within certain limits it is true; just as an Italian and an Englishman may read or write Latin equally well, though they pronounce it differently. But the structure of the spoken languages, or rather dialects, to which written Chinese can correspond must be identical.

It is difficult to attach a precise meaning to such statements as Remusat's "Les signes de leur écriture, pris en général, n'expriment pas des pronunciations, mais des idées.” Every character has in truth, he immediately afterwards remarks, its sound; and a Chinese book can of course be read aloud in Chinese. Moreover the great majority of Chinese characters carry with them an indication of their pronunciation. They consist of two elements, one being a simpler character of the same sound, although generally speaking of totally different meaning, the other referring more or less precisely

« AnteriorContinuar »