Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mus ille opifex ad modum ædilis se gessisset, in pulchrum aliquem et elegantem ordinem stellas digerere debuisset, operosis palatiorum laquearibus consimilem ; cum e contra ægre quis ostendat in tam infinito stellarum numero figuram aliquam vel quadratam, vel triangularem, vel rectilinearem. Tanta est harmoniæ discrepantia inter spiritum hominis et spiritum mundi.

Quod ad Idola Specus attinet, illa ortum habent ex propria cujusque natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione et consuetudine, et fortuitis rebus, quæ singulis hominibus accidunt. Pulcherrimum enim emblema est illud de Specu Platonis. Siquidem si quis (missa illa exquisita parabolæ subtilitate) a prima infantia in antro aut caverna obscura et subterranea ad maturam usque ætatem degeret, et tunc derepente in aperta prodiret, et hunc cœli et rerum apparatum contueretur; dubium non est, quin animum ejus subirent et perstringerent quamplurimæ miræ et absurdissimæ phantasiæ. Nos vero scilicet sub aspectu cœli degimus; interea tamen animi in cavernis corporum nostrorum conduntur; ut infinitas errorum et falsitatum imagines haurire necesse sit, si e specu sua raro tantum et ad breve aliquod tempus prodeant, et non in contemplatione naturæ perpetuo tanquam sub dio morentur. Emblemati siquidem illi de Specu Platonis 1 optime convenit parabola illa Heracliti, quod homines scientias in mundis propriis et non in mundo majore quærant.

At Idola Fori molestissima sunt, quæ ex fœdere tacito inter homines de Verbis et Nominibus impositis se in intellectum insinuarunt. Verba autem plerunque

1 Plato, Republ. vi. For the reference to Heraclitus, see the note 1. p. 252. of vol. i.

1

ex captu vulgi induntur, atque per differentias quarum vulgus capax est res secant; cum autem intellectus acutior aut observatio diligentior res melius distinguere velit, verba obstrepunt. Quod vero hujus remedium est (definitiones scilicet) in plurimis huic malo mederi nequit ; quoniam et ipsæ definitiones ex verbis constent, et verba gignant verba. Etsi autem putemus verbis nostris nos imperare; et illud facile dictu sit, Loquendum esse ut vulgus, sentiendum ut sapientes; 1 quinetiam vocabula artium (quæ apud peritos solum valent) huic rei satisfacere videri possint; et definitiones 2 (de quibus diximus) artibus præmissæ (secundum prudentiam Mathematicorum) vocabulorum pravas acceptiones corrigere valeant; attamen hæc omnia non sufficiunt, quo minus verborum præstigiæ et incantationes plurimis modis seducant, et vim quandam intellectui faciant, et impetum suum (more Tartarorum sagittationis) retro in intellectum (unde profecta sint) retorqueant. Quare altiore et novo quodam remedio ad hoc malum opus est. Verum hæc jam cursim perstringimus, interim desiderari pronunciantes hanc doctrinam, quam Elenchos Magnos, sive de Idolis animi humani nativis et adventitis, appellabimus. Ejus autem tractationem legitimam ad Organum Novum referimus.

Superest Artis Judicandi Appendix quædam insignis; quam etiam desiderari statuimus. Siquidem Aristoteles rem notavit, modum rei nullibi persecutus est. Ea tractat, quales demonstrationes ad quales materias sive subjecta applicari debeant; ut hæc doctrina tan

1 "Loquendum enim est ut plures, sentiendum ut pauci."-Niphus's Commentary on Aristot. de Gen. et Corr. lib. i. fo. 29. G.

2 Diffinitiones in the original.-J. S.

quam Judicationes Judicationum contineat. Optime enim Aristoteles neque demonstrationes ab oratoribus, neque suasiones a mathematicis requiri debere monet.1 Ut si in probationis genere aberretur, judicatio ipsa non absolvatur. Quando vero sint quatuor demonstrationum genera, vel per consensum immediatum et notiones communes; vel per Inductionem; vel per Syllogismum; vel per eam (quam recte vocat Aristoteles) Demonstrationem in Orbem 2 (non a notioribus scilicet, sed tanquam de plano); habent ha demonstrationes singulæ certa subjecta et materias scientiarum in quibus pollent, alia a quibus excluduntur. Etenim rigor et curiositas in poscendo probationes nimium severas in aliquibus, multo magis facilitas et remissio in acquiescendo probationibus levioribus in aliis, inter ea sunt numeranda quæ detrimenti plurimum et impedimenti scientiis attulerunt. Atque de Arte Judicandi hæc dicta sint.

CAPUT V.

Partitio Artis Retinendi sive Retentivæ in Doctrinam de Adminiculis Memoriæ, et Doctrinam de Memoria ipsa. Partitio Doctrina de Memoria ipsa in Prænotionem, et Emblema.

ARTEM Retinendi, sive Custodiendi, in duas doctrinas partiemur; Doctrinam scilicet de Adminiculis Memoriæ, et Doctrinam de Memoria ipsa. Adminiculum Memoriæ plane scriptio est. Atque omnino monendum, quod Memoria sine hoc adminiculo rebus prolixioribus et accuratioribus impar sit; neque ullo modo

1 Arist. Metaph. ii. 3.

2 Arist. Post. Analyt. ii. 13.

nisi de scripto recipi debeat. Quod etiam in Philosophia Inductiva et Interpretatione Naturæ præcipue obtinet. Tam enim possit quis calculationes Ephemeridis memoria nuda absque scripto absolvere, quam interpretationi naturæ per meditationes et vires memoriæ nativas et nudas sufficere; nisi eidem memoriæ per tabulas ordinatas ministretur. Verum missa Interpretatione Naturæ, quæ doctrina nova est, etiam ad veteres et populares scientias haud quicquam fere utilius esse possit quam Memoriæ Adminiculum solidum et bonum ; hoc est, Digestum probum et eruditum Locorum Communium. Neque tamen me fugit, quod relatio eorum quæ legimus aut discimus in Locos Communes damno eruditionis ab aliquibus imputetur, ut quæ lectionis cursum remoretur, et Memoriam ad feriandum invitet. Attamen quoniam adulterina res est in Scientiis præcocem esse et promptum, nisi etiam solidus sis et multipliciter instructus, diligentiam et laborem in Locis Communibus congerendis magni prorsus rem esse usus et firmitudinis in studiis judicamus; veluti quæ Inventioni copiam subministret, et aciem Judicii in unum contrahat. Verum est tamen inter methodos et syntaxes Locorum Communium quas nobis adhuc videre contigit, nullam reperiri quæ alicujus sit pretii; quandoquidem in titulis suis faciem prorsus exhibeant magis scholæ quam mundi; vulgares et pædagogicas adhibentes divisiones, non autem eas quæ ad rerum medullas et interiora quovis modo penetrent.

Circa Memoriam autem ipsam, satis segniter et languide videtur adhuc inquisitum. Extat certe de ea ars quæpiam; verum nobis constat tum meliora præcepta de Memoria confirmanda et amplianda haberi posse quam illa ars complectitur, tum practicam illius ipsius

artis meliorem institui posse quam quæ recepta est. Neque tamen ambigimus (si cui placet hac arte ad ostentationem abuti) quin possint præstari per eam nonnulla mirabilia et portentosa; sed nihilominus res quasi sterilis est (eo quo adhibetur modo) ad usus humanos. At illud interim ei non imputamus, quod naturalem memoriam destruat et super-oneret (ut vulgo objicitur); sed quod non dextra instituta sit ad auxilia memoriæ commodanda in negotiis et rebus seriis. Nos vero hoc habemus (fortasse ex genere vitæ nostro politica) ut quæ artem jactant, usum non præbent, parvi faciamus. Nam ingentem numerum nominum aut verborum semel recitatorum eodem ordine statim repetere; aut versus complures de quovis argumento extempore conficere; aut quidquid occurrit satirica aliqua. similitudine perstringere; aut seria quæque in jocum vertere; aut contradictione et cavillatione quidvis eludere; et similia; (quorum in facultatibus animi haud exigua est copia, quæque ingenio et exercitatione ad miraculum usque extolli possunt ;) hæc certe omnia et his similia nos non majoris facimus quam funambulorum et mimorum agilitates et ludicra. Etenim eadem ferme res sunt; cum hæc corporis, illa animi viribus abutantur; et admirationis forsitan aliquid habeant, dignitatis parum.1

1 Of the art of memory Agrippa remarks: "Solent enim in gymnasiis plerunque hujus artis professione nebulones quidam scholaribus imponere ac rei novitate pecuniolam ab incautis emungere: turpe et impudentis est multarum rerum lectionem instar mercimoniorum ante fores explicare, cum interim vacua domus sit." - De Incert. et Vanit. Scient. c. 10.

The illustration at the end of this passage may have suggested that which Bacon employs in speaking of the method of Raymond Lully, vide infrà, p. 436.

In Selden's Table-talk he is made to affirm that, whatever may be said of great memories, no man will trust his memory when writing what is to be given to the world. [See Table-talk, under title "Minister Divine."]

« AnteriorContinuar »