Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Probationem per Incommodum. Numerus vero terminorum mediorum, sive scala eorum, minuitur aut augetur pro remotione propositionis a principio.

His positis partiemur Artem Judicii (sicut vulgo fere solet) in Analyticam, et Doctrinam de Elenchis. Altera indicat, altera cavet. Analytica enim veras formas instituit de consequentiis argumentorum ; a quibus si varietur sive deflectatur, vitiosa deprehenditur esse conclusio ; atque hoc ipsum in se elenchum quendam, sive redargutionem, continet. Rectum enim (ut dicitur) et sui index est et obliqui. Tutissimum nihilominus est Elenchos veluti monitores adhibere, quo facilius detegantur fallaciæ, judicium alioquin illaqueaturæ. In Analytica vero nihil desiderari reperimus ; quin potius oneratur superfluis quam indiget accessionibus.

Doctrinam de Elenchis in tres partes dividere placet : Elenchos Sophismatum ; Elenchos Hermeniæ ; et Elenchos Imaginum sive Idolorum. Doctrina de Elenchis Sophismatum apprime utilis est. Quamvis enim pinguius fallaciarum genus a Seneca non inscite comparetur cum præstigiatorum technis, in quibus quo pacto res geratur nescimus, aliter autem se habere rem quam videtur satis novimus; 1 subtiliora tamen Sophismata non solum id præstant ut non habeat quis quod respondeat, sed et judicium ipsum serio confundunt.

Hæc pars de Elenchis Sophismatum præclare tractata est ab Aristotele, quoad præcepta ; etiam a Platone adhuc melius, quoad exempla ; neque illud tantum in persona sophistarum antiquorum (Gorgiæ, Hippiæ, Protagoræ, Euthydemi, et reliquorum), verum etiam in persona ipsius Socratis, qui cum illud semper agat,

1 Senec. Epist. 45.

1

ut nihil affirmet sed a cæteris in medium adducta infirmet, ingeniosissime objectionum, fallaciarum, et redargutionum modos expressit. Itaque in hac parte nihil habemus quod desideremus. Illud interim notandum; quamvis usum hujus doctrinæ probum et præcipuum in hoc posuerimus, ut redarguantur sophismata ; liquido nihilominus patere, usum ejus degenerem et corruptum ad captiones et contradictiones per illa ipsa sophismata struendas et concinnandas spectare. Quod genus facultatis etiam pro eximio habetur, et haud parvas affert utilitates; licet eleganter introducta sit a quopiam illa differentia inter oratorem et sophistam, quod alter tanquam leporarius cursu præstet, alter tanquam lepus ipse flexu.

Sequuntur Elenchi Hermeniæ ; ita enim (vocabulum potius quam sensum ab Aristotele mutuantes) eos appellabimus. Redigamus igitur hominibus in memoriam ea quæ a nobis de Transcendentibus et de Adventitiis Entium Conditionibus sive Adjunctis (cum de Philosophia Prima ageremus) superius dicta sunt. Ea sunt Majus, Minus ; Multum, Paucum ; Prius, Posterius; Idem, Diversum; Potentia, Actus ; Habitus, Privatio; Totum, Partes; Agens, Patiens ; Motus, Quies ; Ens, Non Ens; et similia. Inprimis autem meminerint et notent differentes eas, quas diximus, harum rerum contemplationes ; videlicet quod possint inquiri vel Physice, vel Logice. Physicam autem circa eas tractationem, Philosophiæ Primæ assignavimus. Superest Logica. Ea vero ipsa est res, quam in præsenti Doctrinam de Elenchis Hermeniæ nominamus. Portio certe est hæc doctrinæ sana et bona. Hoc enim habent notiones illæ generales et communes, ut in omnibus disputationibus ubique intercurrant ; adeo ut nisi accurate et anxio cum judicio bene jam ab initio distinguantur, universo disputationum lumini caliginem miris modis offusuræ sint, et eo rem fere deducturæ ut desinant disputationes in pugnas verborum. Etenim æquivocationes et malæ acceptiones verborum (præsertim hujus generis) sunt Sophismata Sophismatum. Quare etiam melius visum est istarum tractationem seorsum constituere, quam eam vel in Philosophiam Primain sive Metaphysicam recipere, vel ex parte Analyticæ subjicere, ut Aristoteles satis confuse fecit. Dedimus autem ei nomen ex usu, quia verus ejus usus est plane redargutio et cautio circa usum verborum. Quinimo partem illam de Prædicamentis, si recte instituatur, circa cautiones de non confundendis aut transponendis definitionum et divisionum terminis, præcipuum usum sortiri existimamus, et huc etiam referri malumus. Atque de Elenchis Hermeniæ hactenus.

Ad Elenchos vero Imaginum, sive Idolorum, quod attinet; sunt quidem Idola profundissimæ mentis humanæ fallaciæ. Neque enim fallunt in particularibus, ut cæteræ, judicio caliginem offundendo et tendiculas struendo ; sed plane ex prædispositione mentis prava et perperam constituta, quæ tanquam omnes intellectus anticipationes detorquet et inficit. Nam Mens Humana (corpore obducta et obfuscata) tantum abest ut speculo plano, æquali, et claro similis sit (quod rerum radios sincere excipiat et reflectat), ut potius sit instar speculi alicujus incantati, pleni superstitionibus et spectris. Imponuntur autem intellectui Idola, aut per naturam ipsam generis humani generalem ; aut per naturam cujusque individualem ; aut per verba sive naturam communicativam. Primum genus Idola Tribus, secundum Idola Specus, tertium Idola Fori vocare consuevi

mus.

Est et quartum genus, quod Idola Theatri appellamus, atque super-inductum est a pravis theoriis sive philosophiis, et perversis legibus demonstrationum. Verum hoc genus abnegari potest et deponi ; itaque illud in præsentia omittemus. At reliqua plane obsident mentem, neque prorsus evelli possunt. Igitur non est, quod quis in istis Analyticam aliquam expectet; sed doctrina de Elenchis est circa ipsa Idola doctrina primaria. Neque (si verum omnino dicendum sit) doctrina de Idolis in artem redigi possit ; sed tantum adhibenda est, ad ea cavenda, prudentia quædam contemplativa. Horum autem tractationem plenam et subtilem ad Novum Organum amandamus; pauca generaliter tantum de iis hoc loco dicturi.

Idolorum Tribus exemplum tale sit. Natura intellectus humani magis afficitur Affirmativis et Activis quam Negativis et Privativis ; cum rite et ordine æquum se utrique præbere debeat. At ille, si res quæpiam aliquando existat et teneat, fortiorem recipit de ea impressionem quam si eadem longe pluries fallat aut in contrarium eveniat. Id quod omnis superstitionis et vanæ credulitatis quasi radix est. Itaque recte respondit ille qui, cum suspensa tabula in templo monstraretur eorum qui vota solverant quod naufragii periculum effugissent, atque interrogando premeretur, annon tum demum Neptuni numen agnosceret ? Quæsivit vicissim, At ubi sunt illi depicti, qui post vota nuncupata perierunt ?1 Atque eadem est ratio superstitionum similium, sicut in Astrologicis, Insomniis, Ominibus, et reliquis. Alterum exemplum est hujusmodi: Animus humanus (cum sit ipse substantia æqualis et uniformis) majorem præsupponit et affingit in natura rerum cequalitatem et uniformitatem, quam revera est. Hinc commentum mathematicorum, In coelestibus omnia moveri per circulos perfectos, rejiciendo lineas spirales. Hinc etiam fit, quod, cum multa sint in natura monodica et plena imparitatis, affingat tamen semper cogitatio humana Relativa, Parallela, et Conjugata. Ab hoc enim fonte elementum ignis cum orbe suo introductum est, ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, terra, aqua, aëre. Chymici autem fanaticam instruxerunt rerum universarum phalangem, inanissimo commento inveniri fingentes in quatuor illis suis elementis (cælo, aëre, aqua, et terra) species singulas parallelas invicem et conformes.

1 See Nov. Org. i. 46.

Tertium exemplum est superiori finitimum ; quod Homo fiat quasi Norma et Speculum Nature. Neque enim credibile est (si singula percurrantur et notentur) quantum agmen Idolorum philosophiæ immiserit naturalium operationum ad similitudinem actionum humanarum reductio : hoc ipsum, inquam, quod putetur talia naturam facere qualia homo facit. Neque multo meliora sunt ista quam hæresis Anthropomorphitarum, in cellis ac solitudine stupidorum monachorum orta ; aut sententia Epicuri huic ipsi in Paganismo respondens, qui Diis humanam figuram tribuebat. At non opus fuit Velleio Epicureo interrogare, Cur Deus cælum stellis et luminibus, tanquam ædilis, ornasset ? 2 Nam si sum

1 See note on Nov. Org. i. 45.-J. S.

2 Cicero De Nat. Deor. i. c. 9. Compare the following extract from Galileo's letter to Gallanzone Gallanzoni:- “Uno dei nostri più celebri architetti se avesse avuto a compartire nella gran volta del cielo la moltitudine di tante stelle fisse, credo io che distribuite le avrebbe con bei partimenti di quadrati, esagoni, ed ottangoli; interzando le maggiori tra le mezzane e le piccole, con sue intere correspondenze, parendogli in questo modo di valersi di belle proporzione: ma all'incontro Iddio, quasi che colla mano del caso le abbia disseminate, pare a noi che senza regola simmetria o eleganza alcuno le abbia colassù sparpagliate.”

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »