Imágenes de páginas
PDF
EPUB

potuisset. Quod etiam fit in spuma maris ferventiore, quam Pulmonem Marinum 1 vocant.

1

Quid denique habent commune cum flamma et ignitis cicendulæ et luciolæ ; et musca Indica, quæ cameram totam illustrat; et oculi quorundam animalium in tenebris ; et saccharum inter radendum aut frangendum ; et sudor equi nocte æstuosa festinantis; et alia nonnulla ? Quin et homines tam parum in hac re viderunt, ut plerique scintillas e silice, aërem attritum putent. Attamen quando aër calore non ignescat, et Lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit ut noctuæ et feles et alia nonnulla animalia noctu cernant ? Adeo ut ipsi aëri (quando visio absque Luce non transigatur) necesse est inesse Lucem aliquam nativam et genuinam, quamvis tenuem admodum et infirmam, quæ tamen sit radiis visivis hujusmodi animalium proportionata, iisque ad videndum sufficiat.2 Verum hujusce mali (ut plurimorum) causa est, quod homines ex instantiis particularibus Formas naturarum Communes non elicuerunt; id quod nos tanquam subjectum proprium Metaphysicæ posuimus, quæ et ipsa Physicæ sive doctrinæ de Natura pars est. Itaque de Forma et Originibus Lucis fiat inquisitio, eaque interim inter Desiderata ponatur. Atque de doctrina circa Substantiam Animæ tam Rationalis quam Sensibilis, cum Facultatibus suis ; atque de ejusdem doctrinæ

Appendicibus, hæc

dicta sint.

1 See Novum Organum, ii. 12. vol. i. p. 363., where Bacon speaks of the same phenomenon.

2 That there is always some light in the air is a doctrine of Telesius's. See note 1.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM,

LIBER QUINTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrinae circa Usum et Objecta Facultatum

Animæ Humane in Logicam, et Ethicam. Partitio Logicæ in Artes Inveniendi, Judicandi, Retinendi, et Tradendi.

DOCTRINA circa Intellectum (Rex optime) atque illa altera circa Voluntatem Hominis, in natalibus suis tanquam gemellæ sunt. Etenim Illuminationis Puritas et Arbitrii Libertas simul incoeperunt, simul corruerunt.1 Neque datur in universitate rerum tam intima sympathia, quam illa Veri et Boni. Quo magis rubori fuerit viris doctis, si scientia sint tanquam angeli alati, cupiditatibus vero tanquam serpentes, qui humi reptant : circumgerentes animas instar speculi sane, sed menstruati.1

1 Namely at the fall; as St. Thomas Aquinas observes: “ Homo peccandlo liberum arbitrium dicitur perdidisse, non quantum ad libertatem naturalem que est a coactione, sed quantum ad libertatem quæ est a culpâ et miseriâ." - Sum. Theol. i. 83. 2.

Venimus jam ad doctrinam circa Usum et Objecta Facultatum Animæ Humanæ. Illa duas habet partes, easque notissimas et consensu receptas ; Logicam et Ethicam : nisi quod Doctrinam Civilem, quæ vulgo ut pars Ethicæ collocatur, jam ante emancipaverimus, et in integram doctrinam de Homine Congregato sive in Societate constituerimus ; hic tantum de Homine Segregato tractantes. Logica de Intellectu et Ratione ;

. Ethica de Voluntate, Appetitu, et Affectibus disserit : altera Decreta, altera Actiones progignit. Verum quidem est, quod Phantasia in utraque provincia, tam judiciali quam ministeriali, legati cujusdam aut internuncii aut procuratoris reciproci vices gerit. Nam Sensus idola omnigena Phantasiæ tradit, de quibus postea Ratio judicat : at Ratio vicissim idola electa et probata Phantasiæ transmittit, priusquam fiat executio decreti. Siquidem motum voluntarium perpetuo præcedit eumque incitat phantasia ; adeo ut phantasia sit utrique, tam rationi quam voluntati, instrumentum commune ; nisi quod Janus iste bifrons sit et duas obvertat facies. Facies enim rationem aspiciens, veritatis habet effigiem ; facies autem actionem aspiciens, effigiem bonitatis ; quæ tamen sint facies,

quales decet esse sororum.2

Neque vero merus et nudus internuncius est phantasia; sed authoritatem non exiguam vel accipit vel usurpat, præter delationem simplicem mandati. Recte enim Aristoteles; Id imperii habet anima in corpus, quod dominus in mancipium : ratio vero in phantasiam, quod in libera civitate magistratus in civem, ad quem possit sua vice redire dominatio. Videmus enim quod in iis quæ sunt fidei et religionis, phantasia supra ipsam rationem scandat et evehatur; non quod illuminatio divina locum habeat in phantasia, (quin potius in ipsa arce mentis et intellectus) ; verum quemadmodum gratia divina in virtutibus utitur motibus voluntatis, ita similiter gratia divina in illuminationibus utitur motibus phantasiæ ; unde fit ut religio semper aditum sibi ac viam ad animum quæsierit per Similitudines, Typos, Parabolas, Visiones, Insomnia. Rursus haud humile est regnum phantasiæ in persuasionibus, a vi eloquentiæ insinuatis. Nam ubi per orationis artificia hominum animi demulcentur, inflammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur, totum illud fit per exuscitationem phantasiæ, quæ impotens jam facta non solum rationi insultat, verum eidem vim quodammodo facit, partim occæcando partim extimulando. Neque tamen causa videtur, cur a partitione priore discedamus. Nam phantasia scientias fere non parit ; siquidem poësis (quæ principio phantasiæ attributa est) pro lusu potius ingenii quam pro scientia habenda. Potestatem autem phantasiæ in naturalibus, doctrinæ de Anima paulo ante assignavimus. Eam vero quam habet cum rhetorica cognationem illi ipsi arti (de qua infra tractabimus) remitti

1 For an account of the notion on which this use of the word menstruatus is founded, see Aristotle De Insomniis, 2. 8., or Pliny (vii. 13.]

2 Metamorph. ii. 14.

par est.

Pars ista Humanæ Philosophiæ quæ ad Logicam

1

1 ή μεν γαρ ψυχή του σώματος άρχει δεσποτικής αρχήν, ο δε νούς της ρέξε ώς πολιτικών και βασιλικήν. Arist. Pol. 1. 3.

õpeš s ought rather to have been rendered by appetitus than by phantasia; but the whole quotation was probably made from memory.

spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato minus grata est; et nihil aliud videtur quam spinosæ subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut vere dicitur, Scientiam esse animi pabulum ;] ita in hoc pabulo appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt Israelitarum simile in deserto ; quos cupido incessit redeundi ad ollas carnium, mannc autem fastidium cepit; quæ licet cibus fuerit cælestis, minus tamen sentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut plurimum) illæ Scientiæ placent, quæ habent infusionem nonnullam carnium magis esculentam ;2 quales sunt Historia Civilis, Mores, Prudentia Politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, fortunæ, vertuntur et occupatæ sunt. At istud lumen siccum plurimorum mollia et madida ingenia offendit et torret. Cæterum unamquamque rem propria si placet dignitate metiri, Rationales Scientiæ reliquarum omnino claves sunt. Atque quemadmodum manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum, ita et illæ artes artium ponendæ sunt. Neque solum dirigunt, sed et roborant; sicut sagittandi usus et habitus non tantum facit ut melius quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem.

Artes Logicæ quatuor numero sunt; divisæ ex finibus suis in quos tendunt. Id enim agit homo in Rationalibus, aut ut inveniat quod quæsiverit ; aut judicet quod invenerit; aut retineat quod judicaverit ; aut tradat quod retinuerit.

Necesse igitur est, ut totidem sint Artes Rationales; Ars Inquisitionis seu Inventionis ;

1 Mr. Markby, in his edition of the Advancement of Learning, refers to Cicero, Acad. Qu. ii. 41.: “Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturæ.” – J. S.

2 [So in the original.] Esculentarum?

8 That the hand is the instrument of instruments, and the soul the form of forms, is said by Aristotle. See the De Animâ, iii. 8.

« AnteriorContinuar »