Imágenes de páginas
PDF
EPUB

atque insuper cæremonias vim illam intendere et roborare; posito denique quod adhibeantur cæremoniæ ad hanc intentionem sincere, atque tanquam remedium physicum, absque aliqua vel minima cogitatione de invitandis per ipsas auxiliis spirituum; haberi nihilominus debent pro illicitis, propterea quod sententiæ illi divinæ adversus hominem propter peccatum latæ repugnent et recalcitrent, In sudore vultus comedes panem tuum. Siquidem Magia ejus generis egregios illos fructus quibus Deus pretium laborem constituit, adipiscendos proponit per paucas easque faciles et minime operosas observantias.

Supersunt doctrinæ duæ, quæ ad Facultates Animæ Inferioris sive Sensibilis præcipue spectant; utpote quæ cum organis corporeis maxime communicant; altera de Motu Voluntario, altera de Sensu et Sensibili. In priori harum, etiam alias satis jejune inquisita, unica pars fere integra deest. Etenim de officio et fabrica commoda nervorum et musculorum, et aliorum quæ ad hunc motum requiruntur ; quæque pars corporis quiescat dum alia moveatur ; tum quod hujusce motus rector et quasi auriga sit imaginatio, adeo ut dimissa imagine ad quam motus fertur statim intercipiatur et sistatur motus ipse (ut cum deambulamus, si alia subeat cogitatio acris et defixa, continuo consistimus); et aliæ nonnullæ subtilitates non malæ, in observationem et inquisitionem jampridem venerunt. Quomodo vero compressiones et dilatationes et agitationes spiritus (qui proculdubio motus fons est) corpoream et crassam partium molem flectat, excitet, aut pellat, adhuc diligenter inquisitum et tractatum non est. Neque mirum, cum Anima ipsa Sensibilis hactenus potius pro entelechia et functione quadam habita sit, quam pro substantia. At quando jam innotuerit ipsam esse substantiam corpoream et materiatam, necesse est etiam ut quibus nixibus aura tam pusilla et tenera corpora tam crassa et dura in motu ponere possit inquiratur. De hac parte igitur, cum desideretur, fiat inquisitio.

1 Gen. iii. 19.

At de Sensu et Sensibili longe uberior et diligentior adhibita est inquisitio, tam in tractatibus circa ea generalibus quam in artibus specialibus, utpote Perspectiva, Musica ; quam vere, nihil ad institutum ; quandoquidem illa tanquam Desiderata ponere non liceat. Sunt tamen duæ partes nobiles et insignes, quas in hac doctrina desiderari statuimus; altera de Differentia Perceptionis et Sensus, altera de Forma Lucis.

Atque differentiam inter Perceptionem et Sensum bene enucleatam debuerant philosophi tractatibus suis de Sensu et Sensibili præmittere, ut rem maxime fundamentalem. Videmus enim quasi omnibus corporibus naturalibus inesse vim manifestam percipiendi ; etiam electionem quandam amica amplectendi, inimica et aliena fugiendi. Neque nos de subtilioribus perceptionibus tantum loquimur ; veluti cum magnes fer

1 In the school philosophy, at least among the Realists, every substantial form (and the soul among the rest) was regarded as a substance. This of course implies the possibility of its independent existence, though, as form and matter are correlatives, it is difficult to understand how either can exist apart from the other. This difficulty however seems to have been completely surmounted or set aside; and thus, for instance, St. Thomas Aquinas affirms that angels are immaterial forms (Sum. Theol. i. 61). Bacon's remark that the soul had hitherto been looked on rather as a function than a sụbstance refers, I think, to Melancthon's exposition of the Aristotelian doctrine. For Melancthon, whose views of the Peripatetic philosophy had long great influence in the Protestant universities, affirms that, according to the true view of Aristotle's opinion, the soul is not a substance but an ÉvtɛNéyela or functio. The word évtɛNéyela he conceives to be only a modification of Évdɛhé xela, which he proposes to render "habitualis agitatio seu dúvapıç quædam ciens actiones." See his De Animâ, c. 15.

23

VOL. II.

rum allicit ; flamma ad naphtham assilit; bulla bullæ approximata coït ; radiatio ab objecto albo dissilit; corpus animalis utilia assimilat, inutilia excernit ; spongiæ pars (etiam super aquam elevata) aquam attrahit, aërem expellit ; et hujusmodi. Etenim quid attinet talia enumerare ? Nullum siquidem corpus ad aliud admotum illud immutat aut ab illo immutatur, nisi operationem præcedat Perceptio reciproca. Percipit corpus meatus quibus se insinuat ; percipit impetum alterius corporis cui cedit ; percipit amotionem alterius corporis a quo detinebatur, cum se recipit ; percipit divulsionem sui continui, cui ad tempus resistit; ubique denique est Perceptio. Aër vero Calidum et Frigidum tam acute percipit, ut ejus Perceptio sit longe subtilior quam tactus humani ; qui tamen pro calidi et frigidi norma habetur. Duplex igitur deprehenditur circa hanc doctrinam hominum culpa ; alia, quod eam intactam et intractatam (cum tamen sit res nobilissima) plerumque reliquerunt; alia, quod qui huic contemplationi forte animum adjecerunt longius quam par est provecti sunt, et Sensum corporibus omnibus tribuerunt; ut piaculum fere sit ramum arboris avellere, ne forte instar Polydori ingemiscat. At debuerant illi Differentiam Perceptionis et Sensus, non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia, secundum corpus integrum, explorare, (veluti plantarum et animalium) ; verum etiam in corpore ipso sensibili animadvertere, quid in causa sit cur tot actiones expediantur absque omni tamen Sensu ; cur alimenta digerantur, egerantur ; humores et succi sursum deorsum ferantur ; cor et pulsus vibrent; viscera sua quæque opificia, sicut officinæ, producant ; et tamen hæc omnia, et complura alia, absque Sensu fiant ? Verum homines non satis acute, qualis sit actio Sensus, viderunt; atque quod genus corporis, quæ mora, quæ conduplicatio impressionis ad hoc requirantur, ut dolor vel voluptas sequatur ? Denique differentiam inter Perceptionem simplicem et Sensum nullo modo nosse videntur ; nec quatenus fieri possit Perceptio absque Sensu. Neque enim hæc verborum tantum controversia est, sed de re magni prorsus momenti. De hac igitur doctrina (ut inprimis utili, et ad plurima spectante) melius inquiratur. Quandoquidem etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex antiquis philosophis potuerit, ut omnibus sine discrimine corporibus animam infundi putaverint ; neque enim videbant quomodo Motus cum discretione fieri potuerit absque Sensu, aut Sensus adesse absque Anima.

De Forma Lucis quod debita non facta fuerit inquisitio (præsertim cum in Perspectiva strenue elaborarint homines), stupenda quædam negligentia censeri possit. Etenim nec in Perspectiva nec alias aliquid de Luce quod valeat inquisitum est. Radiationes ejus tractantur, origines minime. Sed collocatio demum Perspectivæ inter Mathematica hunc ipsum defectum, et alios similes, peperit ; quia a Physicis præmature discessum est. Tractatio autem de Luce et causis ejus in Physicis rursus superstitiosa fere est, tanquam de re inter divina et naturalia media ; adeo ut quidam ex Platonicis eam Materia ipsa antiquiorem introduxerint : cum enim spatium esset difflatum, id primum lumine, postea vero corpore impletum fuisse, vanissimo commento asseruerunt; quando tamen Scripturæ Sacræ massam cæli et terræ tenebrosam, ante lucem creatam, diserte posuerint. Quæ vero physice et secundum sensum de ea tractantur, ea statim ad radiationes descendunt, ut parum physicæ inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, et quid sit Corporibus omnibus Lucidis commune inquirere, tanquam de Forma Lucis. Etenim quam immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas ? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit cur aliqua ignescant, et Lucem ex se jaciant calefacta, alia minime ? Ferrum, metalla, lapides, vitrum, ligna, oleum, sevum, ab igne, vel flammam vibrant vel saltem rubescunt; at aqua, aër, acerrimo et tanquam furenti calore fervefacta, nihil tamen Lucis adipiscuntur, nec splendent. Quod si quis hoc eo fieri putet quod proprium sit ignis lucere, aqua autem et aër igni omnino inimica sint ; is sane nunquam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate calida, remigavit; cum guttulas aquæ, ex remorum concussione subsilientes, micare et lucescere videre

1 There is a remarkable similarity between the view which Bacon here maintains and that which we find in several passages in the writings of Leibnitz. See his Monadologie, $f 14. and 19., or his Principes de la Naturc et de la Grace, § 4. The distinction between perceptio and sensus corresponds in Leibnitz's language to that between perception and apperception, a distinction on which the classification of the different orders of monads essentially depends. It is not probable that Bacon was acquainted with the most celebrated treatise on the doctrine of universally diffused sensation, namely the De Sensu Rerum of Campanella, as it was not published much before the appearance of the De Augmentis; but the same doctrine had, as Brucker remarks, been taught, though not in so formal a manner, by Telesius, with whose works Bacon was as we know familiar; and it may in truth be traced in the writings of Giordano Bruno, of Cæsalpinus, and of Gilbert, and probably in those of many of their contemporaries. See for Leibnitz's remarks as to the origin of this doctrine, his letter to Thomasius, referred to in the note at p. 97. of vol. i.

1 Bacon appears to refer to the visionary opinions of Fludd. See the first part of Fludd's great work referred to in the note at p. 233. The process of creation is illustrated by some curious engravings. There is an account of Fludd's views on this and other subjects in Tennemann's History of Philosophy, ix. p. 218.

« AnteriorContinuar »