Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tos admodum fuerint severe) ita diu fugisse. Legimus certe de Jezabele, quod pigmentis faciem obliverit; verum de Esthera et Juditha nil tale perhibetur.

Pergamus ad Athleticam. Eam sensu intelligimus paulo largiori, quam accipi consuevit. Huc enim referimus, quidquid versatur circa conciliandam qualemcunque (quam corpus humanum suscipit) Habilitatem; sive sit Agilitatis, sive Tolerantiæ. Quarum Agilitas duas habet partes, Robur et Velocitatem; ac Tolerantia itidem duas, vel Indigentiarum Naturalium Patientiam, vel in Cruciatibus Fortitudinem. Quorum omnium videmus sæpenumero exempla insignia, in practica funambulorum; in duro vietu hominum quorundam barbarorum; in stupendis viribus maniacorum ; et in constantia nonnullorum inter exquisita tormenta. Imo si aliqua alia reperiatur facultas quæ in priorem partitionem non cadit (qualis in Urinatoribus sæpe conspicitur, qui mirifice anhelitum cohibere possunt), ad hanc ipsam artem aggregari volumus. Atque quod talia fieri quandoque possint, manifestissimum est; at philosophia et inquisitio causarum circa eadem fere neglecta jacet; hanc arbitramur ob causam, quod hominibus persuasum sit hujusmodi magisteria naturæ solummodo vel ex peculiari certorum hominum indole (quæ sub disciplinam non cadit), vel a diutina ab annis usque puerilibus consuetudine (quæ potius imperari quam doceri solet), obtinere.1 Quod etsi verum prorsus non sit, tamen defectus hujusmodi rerum quid attinet notare? Certamina enim Olympica jam diu cessarunt; tum etiam in ejusmodi rebus mediocritas sufficit ad usum, excellentia autem mercenariæ cuidam ostentationi fere inservit.

1 So in the original.

Postremo accedimus ad Artes Voluptarias. Eæ secundum sensus ipsos dispertitæ sunt. Oculos oblectat præcipue Pictoria, cum aliis artibus innumeris (quæ ad magnificentiam spectant) circa ædificia, hortos, vestes vasa, calices, gemmas, et similia. Aures demulcet Musica, quæ tanta vocum, spiritus, chordarum, varietate et apparatu instructa est. Olim etiam Hydraulica pro Coryphæis quibusdam artis ejus habita sunt, quæ nunc prope obsoleverunt. Atque artes, quæ ad visum aut auditum spectant, præ aliis præcipue liberales habitæ sunt. Sensus hi duo magis casti; scientiæ magis erudita; quippe qui etiam Mathematicam veluti ancillam in familiis suis habeant. Etiam altera ad memoriam et demonstrationes, altera ad mores et affectus animi nonnihil respicit. Reliquorum sensuum oblectationes, atque artes circa ipsos, minus in honore sunt; veluti luxuriæ quam magnificentiæ propiores. Unguenta, odoramenta, deliciæ et cupedia mensarum, maxime autem incitamenta libidinis, rectius censore quam doctore indigent. Optime sane a quibusdam annotatum est, nascentibus et crescentibus rebuspublicis artes militares florere, in statu et culmine positis liberales, at ad declinationem et decasum vergentibus voluptarias. Hæc vero ætas nostra, vereor ne tanquam in decasu fœlicitatis in artes voluptarias inclinet. Quare ista missa faciamus. Cum Artibus Voluptariis Joculares copulo. Deceptiones siquidem sensuum inter delectationes sensuum reponendæ sunt.

Jam vero, transcursis doctrinis illis circa Corpus Humanum (Medicina, Cosmetica, Athletica, Voluptaria), illud obiter monemus: cum in corpore humano tot res in considerationem veniant, Partes, Humores, Functiones, Facultates, Accidentia; cumque (si no

bis integrum esset) constitui oportuisset corpus unicum doctrinæ de Corpore Humano, quæ ista omnia complecteretur (simile illi doctrinæ de Anima de qua mox dicemus), tamen ne artes nimis multiplicentur, neve veteres artium limites (plus quam necesse fuerit) transponantur; doctrinam de Partibus Corporis Humani, de Functionibus, de Humoribus, de Respiratione, de Somno, de Generatione, de Foetu et Gestatione in Utero, de Augmentis, de Pubertate, de Canitie, de Impinguatione, et similibus, in Corpus Medicinæ recipimus; licet ad officia illa tria non proprie pertineant; sed quia Corpus ipsum Hominis sit per omnia Medicinæ subjectum. Motum autem Voluntarium, et Sensum, ad doctrinam de Anima rejicimus; siquidem Animæ partes in his duobus sunt potiores. Atque sic doctrinam, quæ circa Corpus Hominis versatur, (quod Animæ pro tabernaculo duntaxat est,) claudimus.

CAPUT III.

Partitio Philosophic Humance circa Animam, in Doctrinam de Spiraculo et Doctrinam de Anima Sensibili sive Producta. Partitio secunda ejusdem Philosophiae in Doctrinam de Substantia et Facultatibus Animæ et Doctrinam de Usu et Objectis Facultatum. Appendices duce Doctrina de Facultatibus Anima; Doctrina de Divinatione Naturali, et Doctrina de Fascinatione. Distributio Facultatum Animæ Sensibilis, in Motum et Sensum.

VENIAMUS ad doctrinam de Anima Humana; e cujus thesauris omnes cæteræ doctrinæ depromptæ sunt. Ejus duæ sunt partes; altera tractat de Anima Ra

tionali, quæ divina est; altera de Irrationali, quæ communis est cum brutis. Notavimus autem paulo superius (ubi de Formis loquebamur) differentes illas duas Animarum emanationes, quæ in prima utriusque creatione se dant conspiciendas; nimirum, quod altera ortum habuerit a Spiraculo Dei, altera e Matricibus Elementorum. Nam de Animæ Rationalis generatione primitiva ita ait Scriptura, Formavit hominem de limo terræ, et spiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. At generatio Animæ Irrationalis, sive Brutorum, facta est per verba illa, Producat aqua; Producat terra; hæc autem Anima (qualis est in homine) Animæ Rationali organum tantum est, atque originem habet et ipsa quoque, quemadmodum in brutis, e limo terræ. Neque enim dictum est, Formavit corpus hominis de limo terræ, sed Formavit hominem; integrum scilicet hominem, excepto illo spiraculo. Quamobrem partem primam doctrinæ generalis circa Animam Humanam, doctrinam de Spiraculo appellabimus; Secundam vero, doctrinam de Anima Sensibili sive Producta. Neque tamen, cum hactenus Philosophiam solam tractemus (quippe Sacram Theologiam in fine operis collocavimus) partitionem istam a Theologia mutuaremus, nisi etiam cum principiis Philosophiæ conveniret. Plurimæ enim et maximæ sunt Animæ Humanæ præcel

1 To the same effect S. Thomas Aquinas says: "Anima brutorum producitur ex virtute aliquâ corporeâ, anima vero humana a Deo. Et ad hoc significandum dicitur Gen. i. quantum ad alia animalia Producat terra animam viventem; Quantum vero ad hominem dicitur quod inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ." — Sum. Theol. i. 75. 6.

But the doctrine that in man there is an irrational soul, as in brutes, to which the rational soul is a distinct addition, is not only not countenanced as M. Bouillet supposes by S. Augustine and the schoolmen (see his edition of Bacon's philosophical works, ii. p. 531.), but is distinctly condemned by them. Bacon derived it from Telesius. See General Preface, vol. i. p. 102.

lentiæ supra animas brutorum, etiam philosophantibus secundum sensum manifesta. Ubicunque autem tot et tantarum invenitur excellentiarum symbolum, ibi merito semper constitui debet differentia specifica. Itaque nobis non nimium placet confusa illa et promiscua philosophorum de Animæ Functionibus tractatio; ac si Anima Humana gradu potius quam specie discriminata esset ab anima brutorum; non aliter quam sol inter astra, aut aurum inter metalla.

Subjungenda est etiam partitio alia Doctrinæ Generalis circa Animam Humanam, antequam de speciebus fusius loquamur. Etenim quæ de speciebus postea dicemus utramque partitionem, tum illam quam jam modo posuimus, tum istam quam nunc proponemus, simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de Substantia et Facultatibus Animæ, et doctrinam de Usu et Objectis Facultatum.

Præmissis itaque his partitionibus geminis, ad species accedamus. Doctrina de Spiraculo, eademque de Substantia Animæ Rationalis, complectitur inquisitiones illas de natura ejus; utrum nativa sit illa, an adventitia; separabilis, an inseparabilis; mortalis, an immortalis ; quatenus legibus materice alligata, quatenus minime; et similia. Quæ vero hujus sunt generis, licet etiam in philosophia et diligentiorem et altiorem inquisitionem subire possint quam adhuc habetur, utcunque tamen in fine religioni determinanda et diffinienda rectius transmitti censemus. Aliter enim erroribus haud paucis et sensus illusionibus omnino exponentur. Etenim cum Substantia Animæ in creatione sua non fuerit extracta aut deducta ex massa cœli et terræ, sed immediate inspirata a Deo; cumque leges cœli et terræ sint propria subjecta philosophiæ; quomodo possit cog

« AnteriorContinuar »