Imágenes de páginas
PDF
EPUB

passiones vel apprehensiones immutent corpus, et in illud agant ? Horum prius in re medica interdum tractari videmus ; at id ipsum se miris modis religionibus inseruit. Pharmaca enim præscribunt medici, quæ morbis animæ persanandis inserviant, ut in curationibus maniæ et melancholiæ ; quinetiam medicinas porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque inde fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diatæ, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliæ circa corpus observantiæ, in secta Pythagoræorum, et in hæresi Manichæorum, et in lege Mahometi, omnem modum superant. Ordinationes quoque legis cæremonialis sanguinis et adipis esum prohibentes, ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenus ad cibi usum), et plurimæ sunt et præcisæ. Imo Christiana fides ipsa (quamvis a cæremoniarum nube libera et serena) usum tamen retinet jejuniorum, abstinentiarum, et aliarum rerum quæ ad corporis macerationem et humiliationem spectant, tanquam rerum non mere ritualium sed etiam fructuosarum. Atqui radis omnium hujusmodi præceptionum (præter ipsam cæremoniam, et exercitium obedientiæ) in hac re consistit, de qua loquimur ; nimirum, quod anima compatiatur corpori.? Si quis autem judicio infirmior existimet istas corporis in animam impressiones aut immortalitatem animæ in dubium revocare aut imperio animæ in corpus derogare, levi dubitationi leve responsum suffecerit.

1 All these are probably surpassed by the Institutes of Menu, so far as they relate to the way of life of the Brahmins.

2 The difficulty of conceiving the nature of the reciprocal influence of the mind and body led to its being altogether rejected by Malebranche and by Leibnitz. See the Theodicæa of the latter for a statement of the three theories, namely that of physical influence, that of occasional causes, and that of pre-established harmony.

suffecerit. Exempla petat vel ab infante in utero matris, qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e corpore matris suo tempore excluditur; vel a monarchis, qui, licet potentes, a servorum impetu quandoque flectuntur, salva interim majestate sua regia.

Jam quod ad partem reciprocam (de Anima et affectibus ejus in Corpus agentibus), illa quoque in medicina locum invenit. Nemo enim medicus est paulo prudentior, quin Accidentia Animi, ut rem maximi ad sanationes suas momenti, quæque omnia alia remedia plurimum vel adjuvet vel impediat, consideret et tractet. At aliud quidpiam, quod huc pertinet, parce admodum, nec pro rei vel subtilitate vel utilitate, inquisitum est; quatenus scilicet (missis affectibus) ipsa imaginatio animæ, vel cogitatio perquam fixa, et veluti in fidem quandam exaltata, valeat ad immutandum corpus imaginantis ? Quamvis enim vim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen inde sequitur pari potentia præditum esse ad subveniendum ; non magis hercle quam si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aër ita pestilens ut subito interimat, debere quoque esse aliquem aërem ita salubrem ut decumbentem subito restituat. Atque hæc inquisitio nobilis profecto esset usus ; verum (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo. Rursus inter has doctrinas de Fodere, sive consensibus animæ et corporis, non alia fuerit magis necessaria quam illa disquisitio de Sedibus propriis et Domiciliis quæ singulæ Animæ Facultates habent in Corpore ejusque Organis. Quod genus scientiæ qui sectati fuerint, non desunt; sed quæ habentur in plerisque aut controversa sunt aut leviter inquisita ; ut majori diligentia et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone, qua Intellectus in Cerebro, tanquam in arce, collocatus est; Animositas (quam ille satis imperite Iracundiam vocavit, cum Tumori et Superbiæ sit propior) in Corde ; Concupiscentia autem et Sensualitas in Jecinore ; neque prorsus contemnenda est neque cupide recipienda. Rursus, nec collocatio facultatum illarum intellectualium (Phantasiæ, Rationis, Memoriæ) secundum Ventriculos Cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de Natura Hominis indivisa, ac etiam de Fædere Animi et Corporis, explicavimus.

1 Having probably, as S. Thomas Aquinas tells us, the same guardian angel. See his S. T. i. 113. 5.

2 Socrates is said to have remarked on a treatise by Heraclitus, that it required a Delian diver. The remark has, however, also been ascribed to Crates. See Diog. Laert. ii. 22. and ix. 12.

CAPUT II.

Partitio Doctrince circa Corpus Hominis in Medicinam,

Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio
Medicino in Officia tria : viz. in Conservationem
Sanitatis, Curationem Morborum, et Prolongatio-
nem Vitæ : quodque pars postrema de Prolongatione

Vitae disjungi debeat a duabus reliquis. DOCTRINA circa Corpus Hominis eandem recipit divisionem, quam bona corporis ipsius quibus inservit. Bona corporis humani quatuor sunt ; Sanitas, Forma sive Pulchritudo, Vires, Voluptas. Totidem igitur scientiæ ; Medicina, Cosmetica, Athletica, et Voluptaria, quam Tacitus appellat eruditum luxum.2 Medicina ars inprimis nobilis, et ex generosissima prosapia secundum poetas.

i See the Timæus, p. 71.

2 Tac. Ann. xvi. 18.

Illi enim introduxerunt Apollinem primarium medicinæ deum; cui filium dederunt Æsculapium, deum itidem et medicinæ professorem ; quippe cum Sol in naturalibus sit vitæ author et fons, Medicus ejusdem conservator et tanquam scaturigo altera.

At decus longe illustrius accedit medicinæ ex operibus Servatoris, qui et animæ et corporis medicus fuit ; et sicut animam doctrinæ suæ cælestis, ita corpus miraculorum suorum, objectum veluti proprium constituit. Nusquam enim legimus iniraculum aliquod ab eo patratum circa honores aut pecunias (præter unicum quo tributum redderetur Cæsari), sed tantum circa corpus humanum aut conservandum aut sustentandum aut persanandum.

Subjectum istud Medicinæ (Corpus nimirum Humanum) ex omnibus quæ natura procreavit maxime est capax remedii ; sed vicissim illud remedium maxime est obnoxium errori. Eadem namque subjecti subtilitas et varietas, ut magnam medendi facultatem præbet, sic magnam etiam aberrandi facilitatem.

Quocirca, quemadmodum ars ista (præsertim quo nunc habetur modo) inter præcipue conjecturales, ita inquisitio ejus reponenda est inter summe arduas et accuratas. Neque propterea cum Paracelso 1 et Alchymistis ita desipimus, ut putemus inveniri in corpore humano quæ singulis universitatis rerum speciebus (stellis, mineralibus, et aliis) respondeant, sicut illi fabulantur ; leviter et crassa Minerva traducentes emblema illud veterum (quod homo esset Microcosmus sive epitome totius mundi) ad hoc commentum suum. Verum nihilominus huc res redit, ut (quod occæpimus dicere) non inveniatur inter corpora naturalia aliquod tam multipliciter compositum quam Corpus Humanum. Videmus enim herbas et plantas ex terra et aqua nutriri ; animalia ex herbis et fructibus ; Hominem vero ex carnibus ipsorum animalium (quadrupedum, avium, piscium); etiam ex herbis, granis, fructibus, succis et liquoribus variis ; non sine multiplici commixtione, conditura, et præparatione horum corporum, priusquam homini sint in cibum. Adde quod animalibus vivendi modus sit simplicior, affectusque qui in corpus agant pauciores et ad unum fere modum operantes ; ubi Homo locis habitationum, exercitationibus, affectibus, somno et vigiliis, vices prope infinitas variarum mutationum subit. Usque adeo verum est, unam inter res cæteras Corporis Humani massam maxime fermentatam et ex plurimis coagmentatam esse. At Anima contra substantiarum est simplicissima, ut non male cecinerit ille ;

1 See note 1. p. 502. of vol. i.-J. S.

purumque reliquit Æthereum sensum, atque auras simplicis ignem.1 Unde minime est mirandum, Animam sic collocatam requiem non invenire ; juxta axioma illud, Motum rerum extra locum esse rapidum, placidum in loco. Verum ut ad rem redeamus. Varia ista et subtilis Corporis Humani compositio et fabrica effecit, ut sit instar organi musici operosi et exquisiti, quod harmonia sua facile excidit. Quare apud poëtas, summa ratione, Musica cum Medicina in Apolline conjungitur ; quia similis fere sit utriusque artis Genius ; atque in eo consistat plane medici officium, ut sciat humani corporis lyram ita tendere et pulsare ut reddatur concentus minime discors et insuavis. Ergo demum ista subjecti inconstantia et varietas artem reddidit magis conjectu

1 Virg. Æn. vi. 747.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »