Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eleganter et copiose a compluribus adornata est, tam in scriptis philosophicis quam theologicis. Estque res et dulcis simul et salubris.

At illa altera de Prærogativis digna visa res nobis, quæ inter Desiderata proponatur. Elegantissime certe Pindarus (ut plerumque solet) inter laudandum Hieronem ait, eum decerpere summitates ex omnibus virtutibus.1 Equidem plurimum ad magnanimitatem et humanum decus conferre posse putarem, si ultimitates (ut loquuntur Scholastici) sive summitates (ut Pindarus) humanæ naturæ colligerentur ; præcipue ex historiæ fide ; illud est, quid ultimum et supremum fuerit quo unquam humana natura per se ascenderit, in singulis et corporis et animi dotibus. Quanta res, quæ de Cæsare narratur, quod amanuensibus quinque simul dictare suffecerit ? Quin et exercitationes illæ antiquorum rhetorum, Protagoræ, Gorgiæ; etiam philosophorum, Callisthenis, Posidonii, Carneadis, – ut de quovis themate in utramque partem ex-tempore disserere eleganter et copiose potuerint, — Ingenii Humani Vires haud parum nobilitant. Res autem usu minor, at ostentatione et facultate fortasse major, quam de Archia magistro suo memorat Cicero; eum magnum numerum optimorum versuum, de iis rebus quae tum agerentur, potuisse dicere ex-tempore.? Tot millibus hominum nomina reddere potuisse Cyrum aut Scipionem, magnum memoriæ decus.3 At virtutum

1

1 Pind. Olymp. i. 20.
2 Cicero, pro Archiâ, c. 8.

8 Xenophon says that Cyrus knew the names of all the officers (nyeuóves) in his army; later writers go much farther, and affirm that he knew the names of all his soldiers. are Valerius Max. viii. 7. with Xenophon's statement, Cyrop. v. 3. The same exaggeration occurs in Solinus, c. 5.: “Cyrus memoriæ bono claruit, qui in exercitu cui numerosissimo præfuit nominatim singulos alloqueretur." The Scipio here mentioned is Lucius Scipio Asiaticus. Vide Solin. ubi sup. or Pliny, vii. 34.

1

moralium palmæ non minus celebres, quam intellectualium. Quantam rem in exercitio patientiæ exhibet historia illa vulgata de Anaxarcho, qui quæstioni et tormentis subjectus linguam (indicii spem) dentibus præscidit, et in os tyranni exspuit. Neque tolerantia cedit (licet dignitate plurimum), quod sæculo nostro accidit in Burgundo quodam, Principis Aurasionensis interfectore. Is virgis ferreis flagellatus et forcipibus ignitis laceratus, nullum prorsus gemitum edidit ; quinetiam cum forte fractum aliquid desuper in caput adstantis cujuspiam incideret, ustulatus jam nebulo et in mediis tormentis risit; qui tamen paulo ante, cum cincinni capillitii quos gestabat tonderentur, fleverat. Animi quoque mira serenitas et securitas, sub ipsum tempus mortis, in pluribus enituit; qualis fuit illa centurionis apud Tacitum. Is cum a milite, qui eum ex imperato occisurus esset, juberetur ut cervices porrigeret fortiter, Utinam (inquit ille) tu tam fortiter ferias.3 At Joannes Dux Saxoniæ, cum inter ludum scacchorum diploma, quo nex ejus in posterum diem mandabatur, allatum esset, adstantem quendam ad se vocavit, et subridens, Specta, inquit, num non potiores partes ludi hujus teneam. Iste enim (ad collusorem innuens), me mortuo, jactabit suas potiores partes fuisse. Noster vero Morus, Angliæ Cancellarius, cum pridie quo moriturus esset tonsor ad eum veniret (missus scilicet ad hoc, ne forte capillitio promisso esset apud populum in spectaculo miserabilior) eumque interrogaret num tonderi placeret, renuit ; atque ad tonsorem versus, Mihi, inquit, cum rege de capite meo 'controversia est; antequam vero illa terminata fuerit, sumptus in illud non faciam. Quin et idem, sub ipsum mortis articulum, postquam jam caput in truncum fatalem reclinasset, rursus se paululum erexit, et barba quæ ei erat promissior leniter amota, At certe hoc, inquit, non offendit regem. Verum, ne hoc loco longiores simus, satis patet quid velimus ; nempe ut Miracula Naturce Humance, viresque ejus et virtutes ultimæ, tam animi quam corporis, in volumen aliquod colligantur; quod fuerit instar Fastorum de Humanis Triumphis. Qua in re institutum Valerii Maximi et C. Plinii probamus, diligentium et judicium eorum requirimus.

1 The story is somewhat differently told by Diogen. Laert. ix. 59; but in Pliny and Valerius Maximus we find it related as in the text. A similar story is told of Leæna in Ælian's Hist. Var.

2 The person referred to is Balthazar Gerard of Franche Comté, who shot William IX. Prince of Orange at Delft in 1584. Vide Histoire Générale des Pays Bas, v. 384.

8 Tac. Ann. xv. 67. In the same spirit Giordano Bruno told his judges that it might well be that they had felt more fear in condemning him than he in hearing himself condemned.

4 The Elector of Saxony, of whom this story is told, was, in 1547, irregularly condemned to death by Charles V. The sentence was not executed; and it seems doubtful whether the Emperor ever intended that it should be.

Quantum ad doctrinam de Federe, sive de Communi Vinculo Animæ et Corporis, ea in duas partes tribui possit. Quemadmodum enim inter fæderatos intercedunt et mutua rerum suarum communicatio et mutua officia, sic fædus istud animæ et corporis duabus similiter rebus continetur ; nimirum ut describatur quomodo hæc duo (Anima scilicet et Corpus) se invicem detegant; et quomodo invicem in se agant; Notitia sive Indicatione, et Impressione. Harum prior (descriptio

. scilicet, qualis possit haberi notitia de anima ex habitu corporis, aut de corpore ex accidentibus animi) duas nobis peperit artes; utramque Prædictionis ; inquisitionibus, alteram Aristotelis alteram Hippocratis, decoratam. Quanquam autem tempora recentiora has artes superstitiosis et phantasticis mixturis polluerint; repurgatæ tamen ac in integrum restitutæ, et fundamentum habent in natura solidum, et fructum edunt ad vitam communem utilem. Prima est Physiognomia, quæ per corporis lineamenta animi indicat propensiones ; altera Somniorum Naturalium Interpretatio, quæ corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore, partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniose et solerter corporis fabricam, dum quiescit, tractavit ; eandem in motu (nimirum gestus corporis) omisit; qui tamen non minus artis observationibus subjiciuntur, et majoris sunt usus. Etenim lineamenta corporis animi

According to De Thou, the Elector, after making some remark on the Emperor's injustice, resumed and won the game.

. inclinationes et propensiones generales ostendunt; oris autem et partium motus et gestus, insuper aditus et tempora et præsentis dispositionis et voluntatis signa declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis Majestatis tuæ verbis utar, Lingua aures ferit, gestus vero oculos alloquitur. Hoc vero bene norunt veteratores complures et astuti homines, quorum oculi in aliorum vultu et gestibus habitant, idque in commodum suum trahunt; utpote in quo facultatis et prudentiæ suæ pars maxima vertatur. Nec sane negari potest hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines optime de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas ; quæ civilis prudentiæ pars est non parva. Nemo autem putet hujusmodi solerti

1 The physiognomical method of Aristotle consists chiefly in tracing the resemblances which exist between different kinds of animals and different individuals of the human species; a method followed by later writers, particularly G. B. Porta, and Lebrun, whose illustrations of his theory are well known, though the essay which they accompanied seems to have been lost.

2 “For as the tongue speaketh to the eares, so doeth the gesture speake to the eyes of the auditour.". Basilicon Doron, book iii. J. S.

. am aliquid quidem valere circa homines individuos, sub regula autem non cadere ; nam ad unum fere modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus ; et sic (ut plurimum) de motibus subtilioribus. Si quis autem hic Chiromantiæ meminit, sciat rem esse prorsus vanam, et in hujusmodi sermonibus quos tractamus nec dignam quidem quæ nominetur. Quod vero ad Somniorum Naturalium Interpretationem attinet, res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimus ineptiis scatens. Illud tantum in præsentia innuo, basim illam huic rei quæ maxime est solida non substerni. Ea hujusmodi est : ubi idem fit ab interna causa quod fieri quoque solet ab externa, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomachi oppressio ex crasso vapore, atque incubitu ponderis externi ; itaque qui incubo laborant pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis viscerum pensilitas? ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa præcordia collecto ; itaque hypochondriaci sæpius navigationes et agitationes super aquas somniant. Sunt et innumera id genus.

Posterior pars doctrinæ Fæderis (quam Impressionem nominavimus) in artem nondum redacta est; sed obiter tantum et carptim inter alios tractatus aliquando intervenit. Illa eandem antistrophen cum priori habet. Quippe duo considerat : aut quomodo, et quousque, humores et temperamentum corporis immutent animam, in eamque agant ; aut rursus, quomodo et quousque animae

1 By “viscerum pensilitas" Bacon means their not being supported from below, but merely hanging from their attachments. See, in illustration of this phrase, the Sylva Sylvarum (733).

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »