Imágenes de páginas
PDF
EPUB

turæ partes nec satis subtiliter comprehendi, nec satis perspicue demonstrari, nec satis dextre et certo ad usum accommodari possint, sine ope et interventu Mathematicæ. Cujus generis sunt Perspectiva, Musica, Astronomia, Cosmographia, Architectura, Machinaria, et nonnullæ aliæ. Cæterum in Mathematicis Mixtis integras aliquas portiones desideratas jam non reperio, sed multas in posterum prædico, si homines non ferientur. Prout enim Physica majora indies incrementa capiet, et nova Axiomata educet; eo Mathematicæ opera nova in multis indigebit, et plures demum fient Mathematicæ Mixtæ.

Jam autem doctrinam de Natura pertransivimus, et Desiderata in ipsa notavimus. Qua in re, si a priscis et receptis opinionibus discesserimus, eoque nomine contradicendi ansam cuiquam præbuerimus ; quod ad nos attinet, ut dissentiendi studium longe a nobis abest, ita etiam et contendendi consilium. Si hæc vera sunt,

“Non canimus surdis, respondent omnia silvæ;2 vox naturæ ingeminabit, etsi vox hominum reclamet. Quemadmodum autem Alexander Borgia dicere solebat de expeditione Gallorum Neapolitana, eos venisse cum creta in manibus quo diversoria sua notarent, non

1 Machinaria means the art of making machines, not mechanics in the common sense of the word. It therefore appears from this enumeration that Bacon was not acquainted with any application of mathematics to statics or dynamics, as he would certainly not have included these fundamental portions of mixed mathematics in the nonnullæ aliæ with which the list concludes. The omission of any reference to the mathematical doctrine of motion is not surprising, though Galileo's researches were known for many years before the publication of the De Augmentis ;, the theory of equilibrium, however, is as old as the time of Archimedes; and we might therefore have expected that it would have been here mentioned.

2 Virg. Ecl. x. 8.

1

cum armis ut perrumperent ;? sic nobis magis cordi est pacificus veritatis ingressus, ubi quasi creta consignentur animi qui tantam hospitem excipere possint, quam qui pugnax est, viamque sibi per contentiones et lites sternat. Absolutis igitur duabus partibus Philosophiæ, de Numine et de Natura, restat tertia

de Homine.

1 See Nov. Org. i. 35.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM,

LIBER QUARTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrina de Homine in Philosophiam Humani

tatis et Civilem. Partitio Philosophice Humanitatis in Doctrinam circa Corpus Hominis et Doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius Doctrinæ generalis de Natura sive de Statu Hominis. Partitio Doctrince de Statu Hominis in Doctrinam de Persona Hominis et de Fædere Animi et Corporis. Partitio Doctrince de Persona Hominis in Doctrinam de Miseriis Hominis et de Prærogativis. Partitio Doctrinæ de Fodere in Doctrinam de Indicationibus et de Impressionibus. Assignatio Physiognomiæ et Interpretationis Somniorum Naturalium Doctrina de Indicationibus. Si quis me (Rex optime) ob aliquid eorum quæ proposui aut deinceps proponam impetat aut vulneret, (præterquam quod intra præsidia Majestatis tuæ tutus esse debeam,) sciat is se contra morem et disciplinam militiæ facere. Ego enim buccinator tantum,

pugnam non ineo; unus fortasse ex iis de quibus Homerus,

Χαίρετε κήρυκες, Διός άγγελοι ήδε και ανδρών : 1

1

[ocr errors]

hi enim inter hostes, etiam infensissimos et acerbissimos, ultro citroque in violati ubique commeabant. Neque vero nostra buccina homines advocat et excitat ut se mutuo contradictionibus proscindant, aut secum ipsi prælientur et digladientur; sed potius ut pace inter ipsos facta conjunctis viribus se adversus Naturam Rerum comparent, ejusque edita et munita capiant et expugnent, atque fines imperii humani (quantum Deus Opt. Max. pro bonitate sua indulserit) proferant.

Veniamus nunc ad eam scientiam ad quam nos ducit oraculum antiquum ; nempe ad scientiam nostri. Cui, quo magis nostra intersit, eo incumbendum est diligentius. Hæc scientia Homini pro fine est scientiarum; at Naturæ ipsius portio tantum. Atque hoc pro regula ponatur generali ; quod omnes scientiarum partitiones ita intelligantur et adhibeantur, ut scientias potius signent aut distinguant quam secent et divellant; ut perpetuo evitetur Solutio Continuitatis in Scientiis. Hujus etenim contrarium particulares scientias steriles reddidit, inanes, et erroneas ; dum a fonte et fomite communi non aluntur, sustentantur, et rectificantur. Sic videmus Ciceronem oratorem de Socrate et ejus schola conquerentem, quod hic primus Philosophiam a Rhetorica disjunxerit ; unde facta sit Rhetorica ars loquax et inanis. Constat similiter sententiam Copernici de Rotatione Terræ (quæ nunc quoque invaluit), quia phænomenis non repugnat, ab Astronomicis Principiis non posse revinci; a Naturalis tamen Philosophiæ

1 Hom. II. i. 334.

2 Cicero De Orat. iii. c. 19.

Principiis, recte positis, posse. Artem denique Medicam videmus, si a Naturali Philosophia destituatur, empiricorum praxi haud multum præstare. Hoc igitur posito, accedamus ad Doctrinam de Homine. Ea duplex est. Aut enim contemplatur Hominem segregatum, aut congregatum atque in societate. Alteram harum Philosophiam Humanitatis, alteram Civilem vocamus. Philosophia Humanitatis, sive Humana, ex partibus similibus illis, ex quibus Homo ipse, consistit ; nempe ex scientiis quæ circa Corpus, et ex scientiis quæ circa Animam versantur. Verum priusquam distributiones particulares persequamur, constituamus scientiam unam generalem de Natura et Statu Hominis; digna enim certe res est ut emancipetur hæc scientia et in scientiam seorsum redigatur. Conficitur autem illa ex iis rebus quæ sunt tam corpori quam animæ communes. Rursus, hæc scientia de Natura et Statu Hominis distribui potest in duas partes ; attribuendo alteri naturam hominis indivisam, alteri vinculum ipsum animæ et corporis ; quarum primam doctrinam de Persona Hominis, secundam doctrinam de Fædere vocabimus. Liquet autem hæc omnia, cum sint communia et mixta, primæ illi divisioni scientiarum circa Corpus et scientiarum circa Animam versantium assignari non potuisse.

Doctrina de Persona Hominis duas res præcipue complectitur ; contemplationes scilicet de Miseriis Humani Generis, et de ejusdem Prærogativis sive Excellentiis.1 Atque deploratio humanarum ærumnarum

1 Pascal has finely expressed the essential connexion which subsists between them. “ Toutes ces misères,” he remarks, speaking of man's life, " prouvent sa grandeur, ce sont misères de grand seigneur, misères d'un roi dépossédé.” Pensées, prem. partie.

« AnteriorContinuar »