Imágenes de páginas
PDF
EPUB

impressa. Atque hæc res adhuc sedulo tractata non est. Invenias fortasse in scriptis quæ ab ingeniis celsioribus promanarunt hujusmodi Axiomata raro et sparsim inserta ex usu argumenti quod tractant; corpus vero aliquod talium Axiomatum quæ vim habeant quandam primitivam et summariam ad scientias, nemo composuit; cum tamen sit res ejusmodi, quæ insigniter naturam unam faciat ; quod Philosophic Primæ munus

esse autumant.

Est et alia hujus Philosophiæ Primæ pars, quæ si ad vocabula respicias, vetus est; si ad rem quam designamus, nova. Est autem inquisitio de conditionibus adventitiis Entium (quas Transcendentes dicere possumus), Pauco, Multo; Simili, Diverso; Possibili, Impossibili; etiam Ente, et Non Ente; atque ejusmodi. Quandoquidem enim ista sub Physica proprie non cadant, dissertatio autem Dialectica circa ea magis ad argumentandi rationes quam ad rerum existentiam sit accommodata, consentaneum omnino est ut hæc contemplatio (in qua non parum est dignitatis et utilitatis) haud deseratur prorsus, sed in scientiarum partitionibus nonnullum saltem inveniat locum. Veruntamen hoc intelligimus fieri debere longe alio, quam quo tractari solet, modo. Exempli gratia; nemo, qui de Multo et Pauco verba fecit, hoc egit ut causa reddatur cur alia in natura tam numerosa et ampla sint et esse possint, alia tam rara et modica; nam certe fieri non potest, ut in rerum natura tanta sit copia auri quanta ferri; tanta rosæ quanta graminis; tanta specificati quanta non-specificati. Similiter nemo qui de Simili et Diverso disseruit, satis explicavit cur quasi perpetuo inter species diversas interponantur participia quædam,

[blocks in formation]

quæ sunt speciei ambiguæ ; veluti muscus, inter putredinem et plantam; pisces qui hærent et loco non moventur, inter plantam et animal; sorices et mures, et alia nonnulla, inter animalia ex putredine et ex semine prognata; vespertiliones, inter aves et quadrupedes; pisces volantes (qui jam notissimi sunt), inter aves et pisces; phocæ, inter pisces et quadrupedes ; et alia hujusmodi. Neque rursus causam indagavit quispiam, cur cum similia similibus gaudeant, ferrum ferrum non trahat, quod magnes facit; neque aurum ipsum aurum, licet argentum vivum alliciat. Circa hæc, et similia, in disceptatione de Transcendentibus illis altum est silentium; orationis enim apices, non rerum subtilitates, secuti sunt homines. Quamobrem horum Transcendentium, sive conditionum Entium adventitiarum, inquisitionem veram et solidam, secundum naturæ non sermonis leges, Philosophiam Primam recipere volumus. Atque de Philosophia prima (sive de Sophia) quam inter Desiderata haud immerito retulimus, hæc dicta sint.

1 It is exceedingly difficult to ascertain what animals were generally supposed to be produced by equivocal generation. In a note on a passage in the Novum Organum (ii. 41.) I have collected some contradictory opinions on this question. That mice are mentioned as intermediate between the classes of animals which can and cannot be equivocally generated, is perhaps connected with Aristotle's having affirmed that by licking salt they breed without impregnation. This however does not affect the truth of the remark in the text; but it is worth while to notice that the aberrant types, as they are called, of any class often appear to connect that class with more than one other. E. g. the Monotremata and especially the Ornithorhynchus connect the Mammalia with Reptiles as well as with Birds.

CAPUT II.

De Theologia Naturali; et Doctrina de Angelis et Spiritibus, quæ ejusdem est Appendix.

COLLOCATA igitur sua in sede Communi Scientiarum Parente, instar Berecynthiæ tanta gaudentis cœlesti sobole,

Omnes cœlicolas, omnes supera alta tenentes; 1 revertamur ad partitionem illam trium Philosophiarum, Divinæ, Naturalis, et Humanæ. Nam Theologia Naturalis, Philosophia etiam Divina recte appellatur. Diffinitur autem hæc, ut sit talis scientia, seu potius scientiæ scintilla, qualis de Deo haberi potest per lumen naturæ et contemplationem rerum creatarum ; et ratione objecti, sane divina, ratione informationis, naturalis censeri potest. Hujus scientiæ limites ita vere signantur, ut ad atheismum confutandum et convincendum, et ad legem naturæ informandam, se extendant; ad religionem autem astruendam non proferantur. Quamobrem nec Deus unquam edidit miraculum quo converteretur atheus; quia poterat ipso naturæ lumine ad notitiam Dei perduci; verum miracula ad convertendos idololatras 2 et superstitiosos designata sunt, qui numen agnoverunt sed in cultu ejus aberrarunt; quoniam non sufficit lumen naturæ Dei voluntati declarandæ, aut cultui ejus legitimo prodendo. Sicut enim opificis potentiam et peritiam ostendunt opera ejus, imaginem autem minime; sic opera Dei conditoris omnipotentiam et sapientiam ostendunt, imaginem ejus haudquaquam depingunt. Atque hac in re ethnicorum opinio a sacra veritate recedit. Illi siquidem

1 Virg. Æn. vi. 788.

2 Idolatras in the original.-J. S.

mundum imaginem Dei statuebant, hominem mundi. At Sacræ Literæ haud tali honore mundum dignantur, ut Dei uspiam imago dicatur, sed solummodo opus manuum ejus; hominem vero imaginem Dei immediate substituunt. Quocirca, quod sit Deus, quod rerum habenas tractet, quod summe potens, quod sapiens et præscius, quod bonus, quod remunerator, quod vindex, quod adorandus, etiam ex operibus ejus demonstrari et evinci potest; et admirabilia complura secreta circa attributa ejus, et multo magis circa regimen et dispensationem super universum, etiam sobrie ex iisdem elici et manifestari queunt; estque istud argumentum a nonnullis utiliter pertractatum.1 Verum ex intuitu rerum naturalium atque humanæ rationis principiis, de fidei mysteriis vel ratiocinari vel etiam suadere vehementius, aut rursus ea curiosius introspicere et ventilare et de modo mysterii inquirere, haud tutum meo judicio fuerit. Da Fidei qua Fidei sunt. Nam vel ethnici, in illustri illa et divina de aurea catena fabula hoc ipsum concedunt, quod Jovem de coelo ad terras deducere nec homines potuerunt nec Dii; e contrario, quod Jupiter pertrahere eos potuerit e terra ad cœlum.2 Quare frustra sudaverit, qui cœlestia religionis arcana nostræ rationi adaptare conabitur. Decebit potius mentes nostras ad cœlestis veritatis. thronum adorandum attollere. In hac igitur parte Theologiæ Naturalis, tantum abest ut defectum aliquem observem, ut excessum potius reperiam; ad quem subnotandum paulum sum digressus, propter maxima incommoda et pericula quæ ex eo tum reli

1 This passage, and others to the same effect, show how far Bacon was from wishing to do away with natural theology, however much he was disposed to complain of the abusive employment of final causes.

2 Vide supra, p. 105.

gioni tum philosophiæ impendent; utpote qui et religionem hæreticam procudet, et philosophiam phantasticam et superstitiosam.

Secus est quod ad Angelorum et Spirituum naturam attinet, quæ nec inscrutabilis est nec interdicta; ad quam etiam, ex affinitate quam habet cum anima humana, aditus magna ex parte est patefactus. Præcipit certe Sacra Scriptura, Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum, et religione Angelorum, ingerens se in ea quæ non novit.1 Attamen si hoc monitum diligenter perpendas, duo duntaxat in eo vetita reperies; adorationem scilicet, qualis Deo debetur, angelorum; et fanaticas de iis opiniones, vel ultra creaturæ sortem eos efferentes, vel ampliorem de iis cognitionem quam quis revera adeptus sit venditantes. Cæterum sobria circa illos inquisitio, quæ vel per rerum corporearum scalam ad eorum naturam pernoscendam ascendat, vel in anima humana veluti in speculo eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de Spiritibus statuendum Immundis, qui a statu suo deciderunt.2 Con

1 Coloss. ii. 4. and 18.

2 The theory of angels and that of fallen spirits form a large and not very profitable chapter in every scholastic Summa Theologiæ. The dogmatic basis of these speculations consists chiefly of spiritualising interpretations (sanctioned by the Fathers and especially by S. Augustin) of certain texts of Scripture and of the supposed visions of Dionysius the Areopagite. The theory of the angelic nature (both in its first and in its fallen state) which the ingenuity of the schoolmen elaborated from these data, is a most remarkable instance of metaphysical creation; being no less than a determination of the conditions of thought and volition which exist among intelligences of a higher order than our own. That all such determinations are utterly unsatisfactory, both from the want of data and from the inherent and insurmountable difficulty of the problem to be solved, is not however to be denied.

I am not concerned to defend what the schoolmen have said upon the subject; but I may be allowed to mention in connexion with it an instance of the flippant ignorance with which they are often spoken of. It is said in the history of Martinus Scriblerus that they discussed the question

« AnteriorContinuar »