Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sub quibus populus succumbit et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub Aspectum Medusa; quod etiam Herculi divinitatem conciliavit. Romanis certe magna religio fuit, strenue et impigre accurrere ad socios tuendos, si quoquo modo oppressi fuissent. Etiam bella ob vindictam justam fere semper fœlicia fuerunt, sicut bellum adversus Brutum et Cassium ad vindicandam mortem Cæsaris; Severi ad vindicandam mortem Pertinacis; Junii Bruti ad vindicandam mortem Lucretia. Denique quicunque bello calamitates hominum et injurias aut levant aut vindicant, sub Perseo militant. Tertium, ut in omni bello suscipiendo vera sit æstimatio virium; atque recte perpendatur utrum bellum sit tale quod confici et ad exitum perduci possit, ne quis vastas et infinitas spes persequatur. Prudenter enim Perseus inter Gorgonas (per quas bella representantur) eam delegit quæ in sua natura mortalis erat, neque ad impossibilia animum adjecit. Atque de iis quæ in suscipiendo bello deliberationem subeunt, hæc præcipit fabula; reliqua ad belligerationem ipsam per

tinent.

In bello maxime omnium prosunt illa tria Dona Deorum, adeo ut fortunam ipsam fere regant et trahant. Accepit enim Perseus celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis in rebus conficiendis (cum celeritas in bello plurimum possit) talares non axillares fuerint, atque pedibus non humeris additæ ; quia non tam in primis belli aggressibus, quam in iis quæ sequuntur et primis subsidio sunt, celeritas requiritur. Nullus enim error in bello magis frequens fuit, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum ala

critati non respondeant. At galea Plutonis (quæ homines invisibiles reddere solebat) manifesta parabola est. Nam consiliorum occultatio, post celeritatem, maximi ad bellum est momenti. Cujus etiam celeritas ipsa pars magna est. Celeritas enim consiliorum evulgationem prævertit. Ad galeam Plutonis spectant, ut unus bello præsit cum mandatis liberis; consultationes enim cum multis habent aliquid potius ex cristis Martis, quam ex galea Plutonis. Eodem spectant prætextus varii, et designationes ancipites, et famæ emissariæ, quæ oculos hominum aut perstringunt aut avertunt, atque vera consiliorum in obscuro ponunt. Etiam cautiones diligentes et suspicaces de literis, de legatis, de perfugis, et complura alia, galeam Plutonis ornant et revinciunt. At non minus interest consilia hostium explorare, quam sua occultare. Itaque galeæ Plutonis adjungendum est speculum Palladis, per quod hostium vires, inopia, occulti fautores, dissidia et factiones, progressus, consilia cernantur. Quoniam vero tantum fortuitorum suscipit bellum, ut nec in consiliis propriis occultandis nec in hostium explorandis nec in celeritate ipsa multum fiduciæ ponendum sit, ideo ante omnia sumendum Palladis scutum, Providentia scilicet, ut quam minimum Fortunæ relinquatur. Huc pertinent, explorato vias inire, castra diligenter munire (quod in militia moderna in desuetudinem fere abiit, castra vero instar urbis munitæ Romanis ad adversos prælii eventus erant), acies stabilis et ordinata, non nimium fidendo cohortibus levis armaturæ, aut etiam equitum turmis; denique, omnia quæ ad solidam et sollicitam defensivam spectant; cum plus valeat utique in bellis scutum Palladis, quam gladius ipse Martis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo restat aliud quidpiam,

maximi per omnia momenti, antequam bellum incipiatur: nimirum, ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est, ut cane a nativitate sint et tanquam vetulæ, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis, (antequam in manifestam defectionem erumpant,) aut in oculo, aut in dente est. Omnis enim factio, a statu quopiam alienata et in proditionem propensa, et speculatur et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est; nam quicquid didicerunt et noverunt, fere per manus ab una ad alteram transit et percurrit. Et quod ad dentem attinet, uno quasi ore mordent, et eadem scandala jactant; ut si unam audias, omnes audias. Itaque Perseo sunt istæ Grææ conciliandæ atque in auxilium adducendæ, præsertim ut oculum et dentem suum ei commodent; oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos et invidiam conflandam et animos hominum sollicitandos. Postquam vero omnia bene sint ad bellum præparate disposita, illud in primis curandum, quod Perseus fecit, ut Medusa dormiens inveniatur. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum, et securitati propiorem. Denique in ipsis belli actionibus atque insultibus, ille intuitus in speculum Palladis adoperandus est. Plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; at in ipso periculi articulo aut terrore offunduntur, aut pericula nimium præcipites et a fronte spectant; unde in illa temere ruunt, vincendi memores, vitandi obliti. At neutrum horum fieri debet; sed in speculum Palladis cervice reflexa inspicien

dum, ut impetus recte dirigatur absque vel terrore vel furore.

A bello perfecto et victoria sequuntur effecta duo; Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quæ satis evidenter Famam denotat, quæ per omnia volat, et victoriam celebrat, et reliquias belli faciles et in votum cedentes efficit. Secundum, gestatio capitis Medusa in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, fœliciter gestum et perpetratum, omnes hostium motus obrigescere facit, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

De Cupiditate, secundum

Exemplum tertium Philosophia secundum Parabolas antiquas, in Moralibus. fabulam Dionysi.

NARRANT Semelem Jovis pellicem, postquam juramento eum inviolabili ad votum indefinitum obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos accederet talis qualis cum Junone consuesset. Itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses fœtui destinatos compleret. Ex quo tamen onere Jupiter interim nonnihil claudicabat. Itaque puer, quod Jovem, dum in femore ejus portaretur, gravaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est; cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus quondam erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum, primus

invenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto; circa eum subsultabant dæmones deformes, Cobali vocati, Acratus et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se adjungebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnem, a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et cæremoniarum inventor et institutor habebatur; ejus tamen generis, quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgyis ejus, a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus; ille dum arbore conscensa spectator eorum quæ agerentur curiosus esse voluisset; hic cum lyram suaviter et perite pulsaret. Atque hujus dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

Fabula videtur ad Mores pertinere, ut vix quicquam in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, sive affectuum et perturbationum animi. Primum igitur, quod ad natalia Cupiditatis attinet. Origo cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est quam Bonum Apparens. Sicut enim virtutis mater est Bonum Existens, similiter cupiditatis mater est Bonum Apparens. Altera Jovis (sub cujus persona anima humana repræsentatur) uxor legitima, altera pellex; quæ tamen Junonis honores æmuletur, tanquam Semele. Concipitur vero Cupiditas in voto illicito, prius temere concesso quam rite intellecto et judicato. Atque postquam effervescere cœperit, Mater ejus (natura scilicet et species boni), ex nimio incendio destruitur et perit. Processus autem Cupiditatis a conceptu suo talis est. Illa

« AnteriorContinuar »