Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Eodem prorsus

[ocr errors]

admodum hominum et rerum fato fit (vel potius immensa bonitate divina) ut Pan illud certamen adversum experiatur, et victus abscedat. pertinet et illud de Typhone in retibus implicato, quia utcunque aliquando vasti et insoliti rerum tumores sint (id quod Typhon sonat), sive intumescant maria, sive intumescant nubes, sive intumescat terra, sive alia, tamen rerum natura hujusmodi corporum exuberantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit.

Quod autem Inventio Cereris huic Deo attribuatur, idque inter venationem ; reliquis autem Diis negetur, licet sedulo quærentibus et illud ipsum agentibus ; monitum habet rarum admodum et prudens : hoc scilicet, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio a philosophiis abstractis, tanquam Diis Majoribus, expectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant; sed tantummodo a Pane, id est experientia sagaci, et rerum mundi notitia universali ; quæ etiam casu quodam, ac veluti inter venandum, in hujusmodi inventa incidere solet. Utilissima enim quæque inventa experientiæ debentur, et veluti donaria quædam fuere casu in homines sparsa.

Illud autem Musices certamen ejusque eventus salutarem exhibet doctrinam, atque eam quæ rationi et judicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse harmonia, et quasi Musica ; altera sapientiæ divinæ, altera rationis humanæ. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum et judicia divina secretiora sonant aliquid durum et quasi absonum; quæ inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et illæ ipsæ aures secreto non palam gestantur. Neque enim hujusce rei deformitas a vulgo conspicitur aut notatur.

Postremo minime mirum est si nulli Amores Pani attribuantur, præter Conjugium Echus. Mundus enim se ipso, atque in se rebus omnibus, fruitur ; qui amat autem frui vult ; neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiundi cupido (cum se ipse contentus sit), nisi fortasse amores Sermonis. Ii sunt Nympha Echo, res non solida sed vocalis; aut si accuratiores sint, Syringa, quando scilicet verba et voces numeris quibusdam, sive poëticis sive oratoriis, et tanquam modulamine reguntur. Inter sermones autem sive voces, excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo. Ea enim demum vera est philosophia, quæ mundi ipsius voces fidelissime reddit, et veluti dictante mundo conscripta est ; et nihil aliud est quam ejusdem simulachrum et reflexio; neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat et resonat. Nam quod Lunam Pan in altas silvas aliquando sevocasset, videtur pertinere ad congressum sensus cum rebus coelestibus sive divinis. Nam alia est Endymionis ratio, alia Panis. Ad Endymionem dormientem sponte se demittit Luna ; siquidem ad intellectum sopitum, et a sensibus abductum, quandoque sponte influunt divina ; quod si accersantur et vocentur a sensu, tanquam a Pane, tum vero non aliud lumen præbent

quam illud,

Quale sub incertam lunam, sub luce maligna,

Est iter in silvis.1 Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat ; per totum quomodo generare possit, cum corpus extra

1 Virg. Æn. vi. 270. The first sub ought of course to be per

ipsum non sit ? Nam de muliercula illa lämbe, filia Panis putativa, est sane ea adjectio quædam ad fabulam sapientissima. Per illam enim repræsentantur eæ, quæ perpetuis temporibus passim vagantur atque omnia implent, vaniloquæ de rerum natura doctrinæ, reipsa infructuosæ, genere quasi subdititiæ, garrulitate vero interdum jucundæ, interdum molestæ et importunæ. Exemplum alterum Philosophiæ, secundum Parabolas

antiquas, in Politicis. De Bello, secundum fabulam Persei. PERSEUS, Orientalis cum fuisset, missus traditur a Pallade ad obtruncandam Medusam; quæ populis plurimis ad Occidentem in extremis Iberiæ partibus maximæ calamitati fuit. Monstrum enim hoc, alias crudele et immane, etiam aspectu tam dirum atque horrendum fuit, ut eo solo homines in saxa verteret. Erat autem e Gorgonibus una Medusa, ac sola inter eas mortalis, cum reliquæ passivæ non essent. Perseus igitur, ad tam nobile facinus se comparans, arma ad dona a tribus Diis mutuo accepit ; alas a Mercurio, talares scilicet non axillares : a Plutone autem galeam ; scutum denique a Pallade et speculum. Neque tamen (licet tanto apparatu instructus) ad Medusam recta perrexit, sed primum ad Græas divertit. Eæ sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Grææ istæ canæ etiam a nativitate erant, et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus; quos, prout exire foras quamque contigerat, vicissim gestabant, reversæ autem deponere solebant. Hunc itaque oculum atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit impiger et volans. Illam autem offendit dormientem, neque tamen aspectui ejus (si forsan evigilaret) se committere audebat, sed cervice reflexa et in speculum illud Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput Medusæ abscidit. Ex sanguine vero ejusdem in terram fuso statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis transtulit et inseruit, cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut syderati obrigerent.

Fabula conficta videtur de belligerandi ratione et prudentia. Atque primo omnis belli susceptio debet esse tanquam missio a Pallade ; non a Venere certe (ut bellum Trojanum fuit), aut alia levi ex causa ; quippe cum in consiliis solidis decreta de bellis fundari oporteat. Deinde de genere belli eligendo tria proponit fabula præcepta, sana admodum et gravia. Primum est, ut de subjugatione nationum finitimarum quis non magnopere laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis vicinitas prædiorum spectatur, sed in propagando imperio occasio et belli conficiendi facilitas et fructus loco vicinitatis esse debent. Itaque Perseus, licet Orientalis, tamen tam longinquam expeditionem usque ad extremum Occidentem minime detrectavit. Hujus rei exemplum insigne est in belligerandi diversa ratione patris et filii regum, Philippi et Alexandri. Ille enim in finitimis bellis occupatus urbes paucas imperio adjecit, idque non sine maxima contentione et periculo ; quippe qui et alias, et præcipue in prælio Chæroneo, in ultimum discrimen adductus fuit; at Alexander, longinquam expeditionem bene ausus in Persas, nationes infinitas subjugavit, magis itineribus quam præliis fati

gatus.

Hoc ipsum adhuc clarius cernitur in propagatione imperii Romanorum, qui quo tempore ex parte Occidentis vix ultra Liguriam armis penetraverant, eodem tempore Orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Etiam Carolus Octavus rex Galliæ bellum Britannicum (quod matrimonio? tandem compositum est) non admodum facile expertus, expeditionem illam Neapolitanam longinquam admiranda quadam facilitate et fælicitate transegit. Habent certe hoc bella longinqua, ut cum iis manus conseratur qui militiæ et armis invasoris minime sint assueti, quod in finitimis secus se habet. Etiam et apparatus in hujusmodi expeditionibus solet esse diligentior et instructior, et terror apud hostes ex ipso ausu et fiducia major. Neque etiam fere possit fieri in illis expeditionibus remotis, per hostes ad quos tam longo itinere pervenitur, diversio aliqua aut invasio reciproca, quæ in belligerandi ratione cum finitimis sæpius adhibetur. Caput autem rei est, quod in subjugandis finitimis occasionum delectus in angusto versatur ; at si quis longinquiora non detrectet, poterit pro arbitrio suo eo transferre bellum ubi aut disciplina militaris maxime est enervata, aut vires nationis plurimum attritæ et consumptæ, aut dissidia civilia opportune oborta, aut aliæ hujusmodi commoditates se ostendant. Secundum est, ut semper subsit causa belli justa et pia et honorifica et favorabilis. Id enim alacritatem tum militibus tum populis impensas conferentibus addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Inter causas autem belli, admodum favorabilis est ea quæ ducit ad debellandas tyrannides,

1 In 1491 Charles the Eighth married Anne of Brittany, and thus put an end to the war which Bacon here speaks of.

16

VOL. II.

« AnteriorContinuar »